B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Guidonis Aretini
epistola de ignoto cantu
     
   



epistola Guidonis Michaeli monacho de ignoto cantu directa.


Beatissimo atque dulcissimo fratri Michaeli Guido, per anfractus multos deiectus et auctus. aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina, dum et veritatem fallacia, et caritatem saepe conculcet invidia, quae nostri ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam puniat pravitatem; ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus decidat animus. tunc enim est vere bonum id, quod facimus, cum nostro factori adscribimus omne, quod possumus.

Inde est, quod me vides prolixis finibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis suffocatum. qua in re simillimos nos cuidam dico artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum seculis thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima sorte iussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile, regius omnis thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo vitabilis. sicque ex illo tempore maledicta semper invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit regis invidia artificem cum arte perimere.

Unde ego inspirante Deo caritatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac reliquis adiutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex caritate oratio. nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adiutoribus fiet, qui annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata exstiterit, numquid iustus Deus laborem nostrum non remunerabit? an quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil possumus, nihil habebimus? absit. nam et apostolus, cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae.

Securi ergo de spe retributionis insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu optata serenitas, navigandum est feliciter.

Sed quia diffidit tua de libertate captivitas, rei ordinem pandam. summae sedis apostolicae Iohannes, qui modo Romanam gubernat ecclesiam, audiens famam nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit. adii igitur Romam cum domino Grunvaldo, reverentissimo abbate, et domino Petro Aretinae ecclesiae canonicorum praeposito, viro pro nostri temporis qualitate scientissimo. multum itaque pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens: nostrumque velut quoddam prodigium saepe revolvens antiphonarium, praefixasque ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in aliis, tam subito in se recognosceret. quid plura? infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum, aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. tandem condiximus, mox hieme redeunte me illuc debere reverti, quatenus hoc opus praelibato pontifici suoque clero debeam propalare.

Post paucos dehinc dies patrem vestrum atque meum d. Guidonem Pomposiae abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae carissimum et animae meae partem videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum antiphonarium ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit; suadens mihi monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam nunc primum in Italia repertum.

Tanti itaque patris orationibus flexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo communicari.

Sed quia ad praesens venire non possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum, nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. de reliquo d. Martinum priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adiutorem plurimum saluto, eiusque orationi me miserum plurima prece commendo, fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini confusum bibit acetum.

Ad inveniendum igitur ignotum cantum, beatissime frater! prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus. vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio huius artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros; sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores umquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicuius instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur numquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire.

Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor







Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit. audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. certusque esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula incipit. si vero descriptam aliquam symphoniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.

Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quarum particulas cum diligenter inspexeris, uniuscuiusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. quae omnia cum vix litteris utcumque significemus, facili tantum colloquio denudamus.

Sicut in omni scriptura XX et IV litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica. aliae vero, quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant. ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo:

Gamma A B C D E F G a b+ c d e f g aa bb cc dd.

Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subiecimus, regulas summopere studeat intelligere. in monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur. Gamma graecum, hoc est G latinum pone in capite. et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subiacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem iuxta Gamma primam litteram pone A ab ipsa prima similiter usque ad finem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B litteram iunge. post haec ad Gamma revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quattuor partes, et in primae partis finem tertiam C pone: similiter a prima A divide per quattuor, et similiter signabis quartam D. eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam, et cum tertia F sextam, et cum quarta G septimam. deinde rediens ad primam A ab ipsa usque ad finem in medio spatio invenies alteram primam a et similiter cum secunda invenies alteram secundam b et cum tertia tertiam c et sic de reliquis ad eumdem modum per diapason. et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad finem passibus currunt. diatessaron vero semper quattuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quattuor dividimus modis. deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces maiora intervalla fiunt, et dicuntur toni. A tonus B semitonium C tonus D tonus E semitonium F tonus G.

Iunguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente. de tono autem et semitonio supra diximus. ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas.

Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D tonus E semitonium F.

Diatessaron autem dicitur de quattuor, cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D tonus E semitonium F tonus G. diapente dicitur de quinque, cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D tonus E semitonium F tonus G tonus a. non aliter, quam his sex modis, voces iunctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est, de omnibus: habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente. haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem.

Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantur vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos.

Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus.

Secundus modus est in secunda B et in quinta E habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos.

Tertius modus est in tertia C et in sexta F ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt.

Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium.

Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quattuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia. et secundum quod ipsae voces diversam habent tonorum et semitonorum positionem, sic variis modis secundum uniuscuiusque proprietatem eam pronuntiet. quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo:






Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cuiusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fine, quamvis de solo fine dicere soleamus. quaedam autem neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere, utpote






Cum enim finito aliquo cantu hanc neumam eius in fine bene videris convenire, statim cognosces, quia cantus ille finitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono; quia in his duobus sonis primus est modus.

Sola autem hac neuma solemus primum tonum discernere, quamvis cum alia qualicumque symphonia, quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri. cuius enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, eius modi esse cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam eiusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris. nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur.

Illud quoque debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus aptatur modulis vel melis. cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt melis vel modulis. ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque modo. prima namque et secunda formula primi est modi: tertia et quarta secundi: quinta et sexta tertii: septima et octava quarti. ideo enim octo toni dicuntur, quia octo habent formulas. prima autem et tertia, quinta et septima formula quattuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta, et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. unde Graeci multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti; pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et plagis tetrardi. quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos dicimus primum, secundum, tertium, quartum. et quod illi dicunt authentum, nos maiorem et altum vel acutum nominamus. plagin vero latine subiugalem vel minorem vel gravem possumus appellare.

Has itaque modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox resonet, possit advertere. praeterea quamvis primam et secundam et tertiam vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt, neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a, b+, c habent post se in depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos: at vero D, E, F unum tantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. ideoque multi cantus eiusdem sunt modi, sed non eiusdem soni. quidam autem minus plene pervidentes istam differentiam, adiungunt unam vocem in acutis inter primam et secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D, E, F sicut post a, b+, c in elevatione; et rursus d, e, f acutae possunt deponi duobus tonis, sicut a, b, c quatenus nulla sit differentia inter D, E, F et a, b+, c cum id, quod cantatur in a, b+, c et in D, E, F possit cantari.

Ut autem singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F, G, a, b+ cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c, d, e, f praesertim cum pro huius vocis additamento maxima confusio nascatur simplicibus. nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio, ad alteram vero tono prima ipsa iungatur, facile est videre, quod ipsa prima, ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos; utpote prima, si eam semitonium sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis terminis coarctari. quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. quodsi quis dicat, hanc vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad superquartam supra lineam ad a per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad subquintam descendere, illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta deponatur ad quartam. quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est faciendum.

Igitur, sicut ex ipsa monstratur natura, et per beatum Gregorium divina protestatur auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies; unde et prudentissimus poetarum septem cecinit discrimina vocum; quam sententiam et ipsi philosophi pari concordia firmaverunt. interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma, in quantis et qualibus sonis esse possit, vel non possit.

Potest enim fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis.

Praeterea septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et semitonio, et item duobus tonis elevantur. eadem quoque septima cum quarta concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et duobus tonis in utroque cantatur similiter.

Prima quoque cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus tonis et semitonio. itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta; secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum tertia. nulla autem vox ultra quattuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente. nam cum vox aliqua ad secundam movetur, aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono. ad quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente. intellige praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit; descendit autem nonnisi uno tono sub finali, excepto trito, qui a suo fine non deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. in plagis autem a finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit prolixior cantus, qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen rarissime fit.

Principia quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundam praedictas sex consonantias cum finale voce conveniunt. siqua aliter inveneris, ex ipsa raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumta; non autem sunt regulae firmitate distincta. illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? quae omnia inter se invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores.

Haec pauca quasi in prologum antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et prosaice dicta Musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter aperiunt. qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus est, quaerat; librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo abbas luculentissime composuit, perlegat, cuius exemplum in solis figuris sonorum dimisi, quia parvulis condescendi, Boethium in hoc non sequens, cuius liber non cantoribus, sed solis philosophis utilis est.

Explicit epistola.