ENCOMIUM EMMAE REGINAE
INCIPIT PROLOGUS
Salus tibi sit a domino Iesu Christo, o regina, quae omnibus in hoc sexu positis prestas morum elegantia.
Ego servus tuus nobilitati tuae digna factis meis exhibere nequeo, quoque pacto verbis saltem illi placere possim nescio. Quod enim cuiuslibet peritiae loquentis de te virtus tua preminet, omnibus a quibus cognosceris ipso solis iubare elarius lucet. Te igitur erga me adeo bene meritam magnifacio, ut morti intrepidus occumberem, si in rem tibi provenire crederem. Qua ex re, mihi etiam ut precipis, memoriam rerum gestarum, rerum inquam tuo tuorumque honori attinentium, litteris meis posteritati mandare gestio; sed ad hoc faciendum me mihi sufficere posse dubito. Hoc enim in historia proprium exigitur, ut nullo erroris diverticulo a recto veritatis tramite declinetur; quoniam cum quis alicuius gesta scribens veritati falsa quaedam seu errando, sive ut sepesit ornatus gratia, interserit, profecto unius tantum comperta admixtione mendatii, auditor facta velut infecta ducit. Unde historicis magnopere cavendum esse censeo, ne veritati quibusdam falso interpositis contra eundo, nomen etiam perdat quod videtur habere ex offitio. Res enim veritati, veritus quoque fidem facit rei. Hec mecum aliaque huiusmodi me reputante, rubor animum vehementer excruciat, cum pariter considero, quam pessime in talibus sese humana consuetudo habeat. Videns enim aliquis quempiam pro exprimenda rei veritate verbis indulgentem, vanae loquacitatis eum mordaciter redarguit, alium vero quem dixi blasphemium fugientem et aequo modestiorem in narratione, cum operta denudare debent, aperta oculisse dicit. Tali igitur angustia circumseptus, ab invidentibus loquax dici timeo, si neglecta venustate dictaminis, historiam scripturus multiplici narratione usus fuero. Quoniam vero, quin scripturus sim, evadere me non posse video, unum horum quae proponam eligendum esse autumo, scilicet aut variis iudiciis hominum subiacere, aut de his quae mihi a te, domna regina, praecepta sunt, praecipientem negligendo conticescere. Malo itaque a quibusdam de loquacitate redargui, quam veritatem maxime memorabilis rei per me omnibus occultari. Quocirca, quandoquidem iubentem dominam magni pendens, hanc mihi elegi viam, excusabiles deinceps occasiones posthabens, hinc narrationis contextionem faciam.
EXPLICIT PROLOGUS.