Anonymus Vosaginus
floruit ca. 1045
|
Ecbasis cuiusdam captivi
Textus:Ecbasis cuiusdam captiviper tropologiam.Escape of a certain captivetold in a figurative manner.ed. Edwin H. Zeydel, Chapel Hill [1964]The University of North Carolina Press
|
___________________________________________________
|
|
Illustratio ex biblia Ambrosiana, saec. XIII(Milano, Bibl. Ambrosiana, B. 32. inf., fol. 136)
ECBASIS CVIVSDAM CAPTIVIPER TROPOLOGIAM.
Cum me respicio transactaque tempora volvo,De multis miror, puerilis quę vehit error:Nil cogitans sanum, tempnens consortia fratrumNectebat neniis, nugis quia totus in illis; | |
5 | Tempore discendi periit cautela magistri,Horas dictandi superavit cura vagandi.Nam quia sic vixi, possedi nomen aselli,Cuius raucisonum querens vitare ruditum;Quamquam sit serum, meditabor scindere saccum, |
10 | Vt iuga torporis pellant rudimenta laboris,Incipiens versus, quos rarus denegat usus.Pellitur his somnus, frenatur potus et ęsus,Sepe caput scabitur, vivus conroditur unguisTunditur atque stilus grandi meditamine strictus. |
15 | Talia qui versat, pigritandi iura recusat,Hic sua devitat, dum pulchra poemata cantat.Sunt etenim quidam, si me depingere quiddamAudierint falsi, certabunt legibus ęquiAc mea transmisso transfigent carmina telo. |
20 | Consuescunt multi, quam qui sint carmine docti,Longos accentus per miros vertere flexus.Nam pede composito certans insistere metro,Sillabicos cursus cum sim discernere tardus,Tempora temporibus eque coniungere cecus, |
25 | Rectius hoc faciam, linguam si pressero blesam.Scribitur et legitur, priscorum carmine scitur,Per campos, silvas, fluvios properare Camenas,Quo pede pervolitent vel quę sibi carmina dictent;Exitus et reditus quarum per maxima cautus |
30 | Commonet insulsum, ne fimo polluat aurum,Increpat indoctum de cęlis scribere versum,Arguit invalidum per fortia tendere gressum.Territus hisce minis meditor desistere ceptis.Rerum gestarum viguit mos tempore patrum, |
35 | Nullus ut auderet conscribere, quę sibi vellet,Ni prius auditor certus foret ille notatorDisceret aut visu, quid commemorabile scriptu;Pagina sic certa valuit sub testibus acta.Hec ego dissolvam, raram si pono fabellam, |
40 | Confiteor culpam: mendosam profero cartam.Sunt tamen utilia quę multa notantur in illa;Si recitas totam, panis mercabere tortam.Denique non prodest, sed obest, ut sepe probatum est,Vna re quemcumque suam consumere curam; |
45 | Sed varias artes ediscant quique scolares,Sit scola discendi, succedat cura docendi.Sub specie certi nascetur questio scripti,Ad quid cepissem seu talia cur replicassem;Ad quod solvendum scribetur quid referendum: |
50 | Namque die quadam consueto rriore sedebam,Inspexi quosdam generalem sumere curam,Grandia triticeum cumulare per horrea fructum;Illos post segetes dilectas visere vites,Illos collectis sollertes esse vehendis |
55 | Non solis monachis, qui servant mistica legis,Immo peregrinis, mendicis atque pupillis;Per sibi commissas reliquos discurrere curas,Me vero vacuo, claustrali carcere septo.Acrem mordebant animum monimenta priorum, |
60 | Flebilibusque vagas contingens vocibus aurasMęsti fel cordis reparabam more medentisPartim cauterio, partim medicamine puro,Imperiosa prius deflens solamina tulta;Dicere non poteram, tacita quod mente coquebam. |
65 | Ceu truncus sterilis lignis ęquabar adustisAc misero vitulo sudibus quam sepe ligato:Illi consimilis patrum frenatus habenis,Cuius et historiam non simplo stamine texam.
Post octingentos domini, post ter quater annos, |
70 | Aprili mense, pasche bis septima luna;Sic vixit vitulus, Vosaginis partibus altus,Vt legitur scriptis in precedentibus istis,Annuus existens redeuntis tempore veris.Pastores ovium multi tardique subulci |
75 | Cum grege fetoso satagunt exire gregatim,Custodesque boum nec non servator ęquorum.Cura pervigili dum lustrant pascua campi,Clauditur ille domi lugens sibi colla ligari;Gaudia nulla foris, intus pressura doloris, |
80 | Et quod plus istis, absunt consorcia matris.Triste sat ingemuit, cordis suspiria traxit,Erigit ad celum facies atque invocat Iesum.Conclamat lacrimis binis pariterque vicenis,Vt custos stabuli solvat sibi vincula colli, |
85 | Vbere de matris quo gustet gaudia lactis.Hęc duo suspirat, quę per contraria tornat,Cumque negatur iter, distentum tollitur uber,Nititur arte fuge, quo possit currere late;Masticat, lingit, tandem sic lora resolvit, |
90 | Prosilit et plaudit, tenero terram pede tundit,Mugitum reprimit, vernantia prata revisit.Concessa est pecori libertas laxior illi,Scandere seu levo malit seu tramite dextro,Sumere seu requiem seu continuare laborem. |
95 | Cursitat ille strepens, paribus concurrere gaudens.Hec cum fastidit, silve tutamina querit,Huius in occursum forstrarius elicit ymnum,Moris ut est monachis longo de calle reversis:«Sit salvus, Christe, servus, qui mittitur ad me, |
100 | Te fisus domino letetur semet in ipso.Hic habet hospicium noctis sub pace quietum,Ast nostras post cras sacrabit sanguine mensas;Qui peccare valet, valet et succumbere pęne».Moxque cavernosos iussus penetrare recessus |
105 | Ducitur ad lustra multo fetore referta.Tunc lupus, ad libitum sese saciare gavisus,Extulit hunc versum cuncta pietate perustum:«Dicito, quid venias, qua nos ratione revisas?Tu mihi nunc, sodes, optatus diceris hospes. |
110 | Laudes dic superis, silve novus incola surgis,Tu recreare venis tenuatum corpus ab escis.Tercius est mensis, quod frustror nectare carnis,Nec biberam cratum pecudis de sanguine tinctum.Cum prorepserunt primis animalia terris, |
115 | Mutum et pingue pecus nobis fabricaverat usus.Ordinis est virtus, placetur sanguine divus».Incipit hec vitulus, singultim pauca loquutus,Infans namque pudor prohibebat plura profari:VITVLVS SECVM:«Jupiter, ingentes qui das adimisque labores, |
120 | Peccatis noctem, quin fraudibus obice nubem.Si redeam gratis, grates exolvero divis,His et pro meritis dabitur caper omnibus aris».RESPONSIO EIVSDEM PVBLICA:«Jam dudum ausculto, sed dicere plura retardo.Inberbis iuvenis, Tullensis discolus urbis, |
125 | Peccatum fateor, iuvenilis me gravat error.Hoc reus existo, nolens parere magistro.Sensu, quo sensi, dissolvi vincula colli,Huncce locum petii, mortem mihi forte paravi;Hanc noxam dona; reliquam si fecero, macta. |
130 | Non facias longum, magnorum maxime regum,Pacis palma detur, donec cras missa canatur.Heinrici placitis cepi moderamina pacis.Vt sunt scripta patrum, ploret transgressio fratrum:In levibus modicus, per fortia fortior ictus». |
135 | Tum dominus cavee «misere cupis» inquid «abire;Vt vult ipse deus, optatum sit tibi tempus.Illud ad hec iubeo: mentem servare memento,Corpore stes leto, concedens oscula caro».VITVLVS LVPO:«Quid socium simulas et amica fraude salutas?»LVPVS: |
140 | «Pellito namque famem, pransurus scandito sedem,Nec poscar vario multum diversa palato,Quęcuraque inmundis fervent allata popinis,Que, nisi divitibus, nequeunt contingere mensis,Sed pocius foliis parcus vescaris acerbis. |
145 | In gravitate cibi crescit discordia morbi.Sunt mihi lactuce, radices, semina silve.Sanius est multo cerebrum, qui potat acetum:Ex vitio cerebri frenesis furiosa movetur.Stringeris melius, si fluxa cucurrerit alvus. |
150 | Cursitat ericius, pomis revehatur onustus,Luter piscator properat pro piscibus emptor.Ne plores nimium, sed pangito carmina regum.Poscis inane deos; inferni iure sepultusVictima Plutonis sterneris nil miserentis; |
155 | Dum licet, in rebus iucundis vive beatus».Ille cubans gaudet, prelambens omne, quod affert,Quid durum, quid molle foret; quid lene, quid horrens,Quid calidum, gelidum; dominorum, quid famulorum,Continuansque dapes succinctus cursitat hospes, |
160 | Fungitur officiis nec non verniliter ipsis,Multaque de magna creverunt fragmina cena,Quę procul instructis inculcat habenda canistris.Jam nox per medium gaudebat currere cęlum,Cum subito missi properant, qui munera portant: |
165 | Inter quę rombus, cum multo milite barbus,Flexilis et congrus, cum quis mugil generosus,Gobio, sepiole, lolligo cum capitone,Cancri, mulli, trutta, cavedonus, hicherus, allec,Affuit et salmo nutritus flumine Hreno, |
170 | Nec aberat donis piscosi grex Rabadonis,Quod fundoque Mose capitur piscis genus omne;Prefert se cęto spinx captus in amne Petroso, |
173 | Squamigeros cetus punctis pellebat acutus. |
175 | Detulit hęc luter, carus placidusque minister. |
176 | Optulit ericius, spinoso vellere sutus, |
174 | Rugosum piper ac costus lentumque papaver, |
177 | Porros et caules, rafanos quoque viribus acres,Molles castaneas, domnis cenantibus aptas,His cydonia sunt, crustumia denique mixta. |
180 | His ita susceptis redibetur gratia missis.Considunt pariter; tum sic ait ipse magister:«Septimus octavo propior iam preterit annus,Ex quo cum pomis, cum piscibus urbe petitisMensas ornavi, convivas ipse refeci; |
185 | Sic vixi monachus, claustralia iura secutus,Omnia distractis coemens obsonia gazis.Gratia sit vobis, quod sic mihi subpeditastis.Afficior senio, vobis mea cuncta relinquo,Ericio rupem, lutro pro piscibus amnem». |
190 | Protinus arrident, collum faciemque remulcent.Vt me conspiciunt, confestim talia dicunt:«Mirum fit nobis: quid hic castellat in antris?».LVPVS AD LVTRVM:Dum sprevit stabulum, nostrum divertit ad antrumEt manet insopilis, nostris addictus habenis. |
195 | Jure fruor torto, quia vivit tempore tanto;Me tenet huius amor, legirupis ipse vocabor,Mane sed officium faciat mihi more suorum,Sanguinis ex calice roret siccamina lingue;Proluet hic potus spurcamina pectoris huius. |
200 | Hic fossa est ingens, hinc rupes maxima pendens:Mergitur in fluvium, mergens educ fugitivum,Si scandit rupem, prosternes hunc ab eadem;Ne nos implanet, constans tua cautio curet.Tunc mihi carus eris, custos si providus adsis».LVTER: |
205 | «Hoc sequar, hoc fixo conceptum corde tenebo».Armiger ericius, clavata sindone tectus,Nec studio cithare nec Muse deditus ullę,Fit capitale lupi, citharizans fortia belli,Romam, res letas et prospera queque retexens, |
210 | Mille triumphorum memorans ex ordine pompasDuctaque per mediam spoliorum fercula RomamOmnibus ex terris, quas undique continet orbis.Occupat ipse aditum, ne fas sit vadere captum,Vt canis a corio numquam absterrebitur uncto. |
215 | Nam vitulum luter reficit, cum belua stertit,Dulcia depromit, super hęc ortamina fudit:«Pellito nunc vino, nunc curam solvito somno,Forciaque adversis opponito pectora rebus:Grata superveniet, quę non sperabitur, hora». |
220 | Ad mensam vituli legitur Reparatio lapsi.Cum fuit expleta, collatio dicitur ista:«Conditor ipse poli prudens fabricator et arvi,Qui mestos refoves, vinctis solamina prebes,In te confido, clausum me solve baratro, |
225 | Vt te collaudem videam geminumque parentem».Hec lacrimans poscit, quin completoria dixit.
Post noctem mediam, quando sunt somnia vera,Spelunce dominus, de visis obstupefactus,Quod strato vidit, enarrans fratribus inquit: |
230 | «Dicite consocii, quo tendat visio somni.Bruchi cum vespa, cynifes, cenomia multaMe circumvolitabant, dente sed asperitabant,Bini crabrones certabant stringere fauces,Quod mihi nulla salus mansit nec vivida virtus. |
235 | Adfuit his vitulus celso cum carmine mixtus,Quin etiam vulpes geminabat in ethere voces,Ac si docta manus monstret modulamina cantus».LVTER.«Hostibus ista tuis! Nihil est, quod tu verearis;Credas consilio: viso salvabere somno, |
240 | Scilicet ut vitulum patiaris abire tenellum;Quod si postponis, soli tibi damna parabis.In grege muscarum noscas spelea ferarum,Quę te dilanient et toto corpore scindent;Nam stimuli vespe sunt vires mortis acerbe. |
245 | Binos crabrones ambos cognosce parentes,Qui natum deflent, fauces tibi stipite figent.In iubilo vulpis proprii cape signa meroris.Infelix vitulus, non grata compede vinctus,Exiet ad campum, bellum cum noverit ortum. |
250 | Quid dabis ergo boni? - sic stat sententia somni.»LVPVS.«Hei mihi! quid faciam vel qualia verba retexam?Quę bona distribuam? quę mundiburdia queram?Poscis pro vitulo, minitaris pro perituro;Si daret Heinricus, vobis percarus amicus, |
255 | Porcos quingentos, vitulos totidem saginatos,Non foret inpune, quod sparsit fragmine cęnęVve dulcorem, solitum <mihi> ferre soporem.Cur perit incassum tanto sudore paratum?Quod foris excessit, nobis nullatenus hesit, |
260 | Sed post ingressum sit nobis discutiendum.Instauret quadruplo sumptus tultos mihi simplo.Mane canam psalmos, si tardat sacra sacerdos.»Archicapellanus, camerarius et cocus almus,Iudex consilii, quin iudex illius antri |
265 | Extitit ericius, perplexo vellere sutus,Namque super cunctos nanus fuit iste sacerdos;Indumenta novis texebat plumea telis.LVPVS ERICIO.«Post horam sextam capto mox tollito vitam;Quod petiit feci, nam vix promissa replevi. |
270 | Portio nulla detur, sed ne per frusta secetur,Dispice, neve cocoque foco tostetur ab ullo.Hec caro nectarea festivum sit mihi pasca;Hanc tege pigmentis redolentibus et sale pauco.Esca multiplici ne fallas federa disci, |
275 | Per varios gustus hec fercula nostra regamus.Lignum pomiferum si roras iusse fabarum,Radix continuo siccabitur huius ab imo,Marcescet sucus, vanescet in arbore fructus.Tussis sicca fabis asino sit gloria dulcis, |
280 | Sit vox scabra fabe porcello gloria palme.Hisce fabis virtus viciata est corporis huius.Nec possum teneram telluri affligere plantam,Sic periit, solitum dum non habet arida pastum,(Sint hec barbaricis mandenda legumina Francis), |
285 | Sic erit nullus honos: potior mihi pristinus est mos,Hunc morem repetam, <nuncgt; ad mea prisca recurram.Devoro nunc carnem, preclaram persono vocem,Sunt vituli carnes pociores quam gobiones,Inde traham sucum crassoque humore salutem, |
290 | Fit rubor in facie, pallor tabescit in ore,Blandus corde sapor, flagrans odor, apta voluptas;Omnia percurram, quo limum pectore pellam.»LVTER:«Ah, perversa vigent, legalia iura fatiscunt.»LVPVS:«Ergo sales vestri veterani sint sine dente. |
295 | Non patiar, teneas veteres ut me duce nugas.»LVTER:«Si sapis, hec tacito consumes verba palato.Vtere sorte tua, doctus pietate paterna.Annis iam septem vitam deducis agrestem;Omne genus carnis vitabant intima ventris.Cunctis delitiis preponens munera piscis, |
300 | Sepe tue mense iungens consortia trutte;Nunc comedes vitulum, sanctum spernens monachatum.Non preter solitum cogor dissolvere luctum?Tot mala succedent, quę te per tristia vertent. |
305 | Nomine tu monachus, sed dextro limite tortusCrimina pertractas, sanctum subvertere certas.Adversus mitein piceum postpone furorem.Evigilet monachus pergrandi compedc vinctus,Regula queque docet, verbis simul actibus ornet: |
310 | Nil fore quod proprium, commune sed omnibus unum,Quod sibi non fieri, fratri non irroget ulli.Sic quia non vivis, predonis lege peribis,Judicio canonum morieris morte latronum.»Hec luter cautus dicenda tacenda locutus.LVPVS: |
315 | «Hec illi narres, qui surdas possidet aures,Nam caude vitull iungetur lumbus aselli;Sic natura parens iussit discurrere soles.»LVTER:«De lingua monachi volitet discrecio verbi.»LVPVS:«Si tibi sum cure, frenos imponito lingue.»LVTER: |
320 | Frustratur multum, piceat qui vas adaquatum;Sincerum nisi vas, quodcumque infundis acescit.»Postera lux oritur, multo gratissima fertur.Cum faciem noctis pepulissent lumina solis,Corniger armenti perlustrat ovilia vici, |
325 | Singula qui revocat, presentia quęque regirat,De sibi commissis aspectat ne pereat quis.Mugit vacca loquax, quin taurus cornibus audax,Perdita demonstrant, natum per singula lustrant.Ast Vosagina canis, lustrosis conscia silvis, |
330 | Venerat ad medium, certum dictura relatum:«Estimo, quod vobis referentur gaudia mestis.In Genesi legitur, Esau cum gesta feruntur,Ille sagitta doctus erat gravidaque faretra,Portabat cornu, fuerat quin doctus in arcu, |
335 | Capsidile suo gestabat in inguine dextro;Hic me nutrivit, per rara latibula duxit,Post mortem domini vobis mendica remansi.Visis consternor, auditis corde retundor:Juxta est speleum, multo predamine plenum; |
340 | Sole sub occiduo, latrans prope iam pede fesso,Audieram strepitum, certans comprendere melum;Reddetur stabulo, si forsan queritur antro»Suscipitur sermo, quem dixit barbarus hospes,Et predocta canis ceu fertur odora canum vis, |
345 | Non preter cetum properans pretendere gressum,Donec pervenit, quo se conducere vovit.Tunc equitum turme certant peditumque caterve,He numero plurea, virtute et honore minores,Indocti, stolidi, simul impugnare parati. |
350 | Viribus editior, collecto tum grege maior,Irritat, mulcet taurus, mugitibus implet;Fit sonus in terris, quasi totus corruat orbis.
Exilit ille lupus, somno vinoque sepultus,Convocat armigeros pugnandi iure remotos, |
355 | Sperat belligeros solo torpore peritos;Arcem conscendit, hostes quo cernere possit;Visis expavit, reparatus viribus infit:«O famuli fortes, animosas cernite gentes;Vnus eis animus, quamquam non unica virtus, |
360 | Perdere nos gliscunt ac morti tradere querunt;Quid datis auxilii rabiose obsistere genti?Non pugnant manibus, non arcus tenditur ullus,Missile non iacitur, nec funda saxa rotantur,Non sunt pennigeri pugnaces insidiosi; |
365 | Nam neque calce lupus neque quenquam dente petit bos;Absit solus aper et corniger utique cervus,His cornu bellum cum dentis acumine sevum.Insistunt antro, non decidet ariete crebro,Non patet ascensus, nec scandit ridiculus mus. |
370 | Sed vereor vulpem solidum turbare bitumen;Si non sola potest, plures sibi iungere gaudet,Ad me perdendum vigilavit cura suorum,Prevalet, in quantum cumulaverit ipsa tumultum;Si desunt vires, regnabunt undique fraudes. |
375 | Mortua sit vulpi versucia decipiendi!»Namque duo famuli, nullo terrore subacti,Libera respondent dicto talique cohercent:«Non simus iniusti neque talibus assotiatiCulpis gestorum, quę damnent, more reorum. |
380 | Ex his nullus erit, qui nos convincere possitSanguine de fratris nec non de morte parentis.Celibis illesam cupientes ducere vitamGrates factori persolvimus omnipotenti,Leges qui statuit, facti moderamina iussit. |
385 | Quę dare non poteras, hostili iure tenebas,Nobis iurabas, ex hoc tibi consociarasAnnis iam septem; vis nos incurrere mortem?Non ita promeriti sic nos opponere morti.Fraudibus in vulpis que sit tibi causa timoris, |
390 | Ne feriant iacula, quę presens concio vibrat,Discere percupimus, celatum quod latet ulcus.»
LVPVS:«Tempore, quo reges vadunt ad bella feroces,Renibus in silvia torquetur vita leonis. |
394 | Forte fuit causa, decatie lege recepta, |
396 | Exiit edictum, silve fera currat ad antrum,Aegroti membris apportet queque salutis.Omnes hac properant, nullum vitale ministrant,Quod prosit capiti, cruri ventrique pedique. |
395 | Attavus eligitur, camerarius ille notatur. |
400 | Est sibi commissum, peragret consorcia fratrum;An quis deficiat, crebro meditamine pensat.Absunt a reliquis caute medicamina vulpis.Auribus hec regis mox infert sedulus hostis,His peiora sonat, illum quod tradere querat. |
405 | Imperat egrotus, quicumque est fidus amicus,Vt vulpem capiat, membratim membra resolvat.Attavus ut novit, cruciatus mira requirit:Arbore de celsa vulpi crux figitur alta.Condoluit pardus confratrum de grege solus, |
410 | Conprendit cursum, regis depromere iussum.Finitis stadiis quingentis atque vicenis,Jam prope lassescenti occurrerat obvia vulpes;Quę vidit, recitat cruciatus nec quoque cęlat.Vt nova suscepit, palmas utrasque tetendit, |
415 | Alfa petit simul ω, tormento salvet ab illo,Et quę vera capit, subridens irrita fingit.Hęc pardum satiat, Trevirensia vina propinat.Vt bene sunt pransi, benedicunt omnipotenti,Nam modicum pausant ac iussa silentia servant; |
420 | Post iter arripiunt, Davitica carmina prendunt,Se simul excutiunt, montana cacumina scandunt,Inibi considunt, fini concepta reducunt.Terminat has laudes defessa monastica vulpes:«Christum de celis conlaudet spiritus omnis!» |
425 | Mox genu curvavit, simul hec oramina fudit:«Christe, patris fili, mihi te decet en misereri,Sum memor ipse mei satis et mea frivola novi,Tu mihi sis galea, qui formas muta elementa,Me facias reducem, fallacem subrue testem.» |
430 | Solvit vincla pedum tenditque leonis ad antrum.Cum prope pervenit, «miserere mei, deus» inquit.VVLPES PARDO:«Hic maneas, donec regis molimina noscas.Quercus adest iuxta, cui figas posteriora»Non tamen indecorem sua se regina relinquit, |
435 | Namque vię comiti dodrantem contulit auri.Hec pede composito sese sociaverat antro.Pectore cum tremulo stetit antri limine primo,Intro caput flexit, domnum benedicere poscit.Quę benedicitur, a sociis set Amen geminatur.LEO: |
440 | «Belua multorum capitum visis moribundum?»VVLPES:«Ad quid venissem, si non medicamina ferrem?»LEO:«A grege cur fratrum certas divellere gressum?Inspice concilium, si desit quis sociarum.»VVLPES:«Hercle iacere tuum, per magna silentia pressum!»LEO: |
445 | «Discere persicio, quid te semoverit antro»VVLPES:«Stagnum Genesaret cum fulica transvolitaret,Me visa rediit, de te mox talia pandit:«Cara soror vulpes, quenam nova tristibus affers?An leo convaluit, quem punctio dira gravavit? |
450 | Fit planctus grandis in partibus hisce marinis.Currito, festina: latet hoc medicamine vita.Quod tibi compono, compone fideliter egro.Vt fias agilis nec erres montibus istis:Hac iter ad levam, per quod descendito Romam, |
455 | Burdegalo castro cursu tendas properato;Psitachus occurret, regis tentoria queret,Illi mox dices, quę tunc certissima scies;Nam regi domino supplex oramina mando.»Hec dicens rediit, pacis simul oscula pressit. |
460 | Finibus Italicis, fessis cum robore membris,More peregrini mirans ripatica Padi,Dum prope perveni pontatica fixa Ticini,Venerat inmenso merens ciconia rostro.Fulica quę dixit, eadem gemebunda revolvit; |
465 | Addidit hoc solum, sanctum deposcier Aprum.Prosperet incepta, confirmet tot mihi iussa!»LEO VVLPI:«De te multa volant, quę vitam crimine turpant.»VVLPES:«Circator veniat, dictum scelus omne revolvat:Si dignum morti, cogar succumbere legi; |
470 | Iudicor innocua, domini letabor in aula.»Totus conticuit grex, atque crucis siluit lex.VVLPES:«Quicquid sub terra est, in apricum proferet etas.Singula de nobis anni predantur euntes,Iam tempestivi funduntur vertice cani, |
475 | Auribus ecce meis inolevit pluma senilis,Aspera iam pellis insedit cruribus istis;Nocte dieque gravi franguntur crura dolore,Non cursu superabo canem, nec viribus aprum,Assimilor cigno, commutor corpore toto, |
480 | Conrugor, felix velud assolet Indica cornix:Proque salute tui peragravi climata mundi.»Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,Primo ne medium, medio ne discrepet imum,Promta sequi tortum potius, quam dicere verum. |
485 | Flebilis ista feris placuit sententia vulpis,Conclamant omnes: «veneretur olimpica vulpes!»Sternuntur pedibus nec seae segregat ullus,Proque labore gravi superest miseratio vulpi,Principis ira perit, nam vulpis gloria crescit: |
490 | Carmine sollemni deducitur obvia regi.Hęc sceptrum regis tetigit sub federe pacis,Tempore sic pacis fuerat mos regibus illo.LEO:«Fulica quę misit, sollers industria vexit,Proferto ad medium conventus silvicolarum.»VVLPES: |
495 | «Nolle meum dicam, medicamina iussa requiram.Summus preco domus, quamquam meus ille patrinus»,– Est lupus hic dictus, pastoribus usque perosus, –«Pre foribus curtis, ne turbet viscera regis,Sane ducatur, sed et unguibus excorietur. |
500 | Hoc faciat cicius geminis cum lincibus ursus.De cerebro piscis, tuleram quod partibus Indis,Illiniam dorsum, renes, simul ilia circum;Renes egroti stringentur pelle recenti,Per calidum vellus spargetur morbus acutus.»LEO: |
505 | «Nil mihi tam bellum, carum, quam vivere sanum.»Flentibus hic paucis discedit mestus amicis.Iusserat ut vulpes, certant componere linces,Cum quibus est ursus nativo murmure motus;Nam caput atque pedes hi salvant excoriantes, |
510 | Ab humeris sursum denudant usque deorsum.Vnguitur infirmus, precingitur ac refovetur.Cum resideret humi, iussit sibi pocula ferri;Vt modicum biberat, confestim talia narrat:VVLPES:«Heu male fida cohors, male sarto federe concors, |
515 | Quam temere in vosmet legem sancitis iniquam!Si volumus genti, si nobis vivere cari,Dum licet ac vultum servat fortuna benignum,Legis decretum servemus more parentum:Indigni quodcumque sumus disrumpere fedus, |
520 | Hec res conservat iunctos et iungit amicos.At vos virtutes ipsas invertitis omnes,Non mihi iudicium, sed vobis ponitis ipsum.Dedecet hunc regem rationem scribere talem:«Absens damnetur», nisi legibus ante vocetur. |
525 | Si sequitur legem, mercabitur undique laudem;Si refugit placitum semel ac bis terque petitus,Nec premit hunc morbus tardatque vicarius huius,Hic subit et perfert, quod quisque viriliter horret,Nec sit lugendus, si deperit in cruce tensus. |
530 | Verum nil sceleris faciet pia dextera regis:Sensibus intendat, legis precepta, revolvatMicius acclini timido, quam corde tumenti.Nullius ore viri sensi nec discere quivi.Tardius adveni, magis istis omnibus egi. |
535 | Obsecro clementem mihimet mitescere regem.Si male quid dixi, reprobet grex istius antri;Si quid et utilius, carum ferat iste senatus.»Collaudant, venerantur, amant, et laude frequentant.VVLPES:«Esurit egrotus langore fameque gravatus; |
540 | Languidus in cubitum iam se conviva reponat,Vescatur dominus, monachilis quę vehit usus:Pane, fabis, variis herbis tellure creatis,Pomis, lacte, mero, caseis, sale, melle et olivo,Piscibus et pavis, turdis, calidisque placentis, |
545 | Pinguibus et ficis, bolletis nec sine mergis;Regali disco iungatur sturio cęto,Quod vomuit Ionam refugam mestumque profetam;Dulce saporatis oneretur discus herilis.Precipiat dominus, ut serviat huic leopardus, |
550 | Suggerat inpensas ponto et tellure creatas,Vel que Iudaicis fraglant bene condita capsis.»LEO VVLPI:«Tu dispone domum, ne quis sollicitet egrumNec quisquam noceat cupido mihi pacis, et ultraDe grege conventus non sit qui calcitret ullus. |
555 | Qui te commorit, melius non tangere scibit,Verbere contorto toto torquebitur antro.Colla superborum discent, quę pena reorum.Currite tranquillum, vulpis cognoscite iussum:Qui veneratur erum, veneretur ad omne ministrum.» |
560 | Gestamen sceptri vulpi concesserat illi.Plus solito maior percurrit pectora terror,Nec vox ulla valet, pompe vis nulla relucet.Tunc tremefacta cohors complet, quod iusserat eros,Assurgunt cuncti, submittunt colla iubenti. |
565 | Innuit ille, domus comes ut properet leopardusAccelerare, palatinam quod condecet aulam:Castos paneficos, fartores ac ciniflones, |
571 | Potio quo fiat vel quis cristallica promat, |
568 | Quis pincerna domus, dapifer, nec prodigus ullus |
569 | (Nullus tam parcus, quin prodigus ex alieno). |
570 | «Secreti tacitus camerarius ordine denus, |
572 | Servator porte sit cautus limine lingue,Lignifer a nemore comportet robora silve,Torrida ligna vehat, ne fumi virgula surgat, |
575 | Quo corrumpantur dorsalia, nec vitienturPallia suspensa, substrata tapecia mira;Pervigiles multi, grandis sit copia curti,Verrere valde domum, ne quid sit quisquiliarum,Rursus odoriferum renovetur floribus antrum, |
580 | Lumina largiflue statuantur cerea mense,Officiis dictis non desit aquarius istisDescriptis gradibus non sit qui murmuret ullus.Illustris monachi captivi, nomine Malchi,Forcia cum vita recitentur in ordine gesta; |
585 | Percipiant animi dociles teneantque fideles;Vnicornis, ad hęc perstrenua, conferat istęc,Voce puellari delectet pectora cleri,Convivas delectando pariterque monendo,Nam mixtum capiat, languens ne forte gravescat. |
590 | Exeat hinc dominus; orto est nam proxima quercus,Membra sub adversa ponat languentia quercu,Esuriesque sitis visis reparabitur erbis,Quas habet hęc orti species et amena venustas,Quas lambit nitidi circumflua copia fontis; |
595 | Nil luteum de fonte fluit, nec turbidus humorNascitur, aut prime violatur origine vene.At nos delicias plumarum et linea textaSternimus atque cutem fulcro tenuante polimus.Audiet et lirice modulamina celsa puelle. |
600 | Non decet egrotum, tanto medicamine tectum,Tam cito se sociare thoro nec iungere disco.At domus hec domini pingatur flore recenti,Cortinis croceis per longa palatia tensis.Cetera formentur, velut usus regis habetur.» |
605 | Namque manus vulpis sustentat membra leonisAc latus egroti, ducens per lilia prati;Nec pes ire valet, nec cervix prevalet illi.LEOPARDVS VVLPI:«Turbe condoleo, triduo iam sustinet antro,Esurit atque sitit, ieiuno corde fatiscit; |
610 | Pro morbo regis conventus condolet omnis,Nil falsi simulat, sed amica pace salutat,Tu quocumque iubes, una sunt voce sequentes,Diversisque modis tua curabuntur ab istis;Ecce casis clausis consedit turba fidelis. |
615 | Ergo fave votis, qui servas intima regis:Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam,Vt cuique est etas, ita quemque facetus adopta,Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,Rusticus urbano quid distet, turpis honesto»VVLPES: |
620 | Consilium melius proavorum non dedit ullus,Nec potiore cibo pavit quis tempore tanto.Si potis est fieri, titubet ne gratia domni,Dum domus excolitur, generaliter esca paretur;Qui servire valet, acri ne dente retardet, |
625 | Ille cibum capiat, domino qui sponte ministrat.»LEOPARDVS:«Vncta satis spisso ponentur oluscula lardo,Nec satis est, cara pisces avertere mensa;Semesos pisces, quos Indus liquerat hospes,Insimul accipiant, equato munere carpant. |
630 | Que sint cumque dapes, siciunt consumere fauces,Ieiunus raro stomachus vulgaria temnit.»VVLPES:«Causa namque tui rorentur munere Bachi;Vt bene sunt pransi, redeant ad limina templi»Confestim tristes leopardus currit ad ędes |
635 | Exclamatque palam, conventus deserat aulam:<LEOPARDVS:>«Currite vos cicius, sic rex iubet iste secundus:Ilice sub densa stomachantia sternite membra,Horas cantate, jentacula parta vorate,Deque cibo celeres proprias cognoscite sedes. |
640 | Non strepitus vocis nec sit mutatio sedis.Ligna ferant ursi, comportent suta cameli,Nam latices luter, deducat aquatica fiber.Sic fiat, sic sit; horum natura reposcit.Obsequio tigridis curetur copia panis, |
645 | Piscibus aptendis, avibus raris piperandis,Escis cum reliquis nigris sollercia barris.Preponor dapibus, disponat pocula cervus,Dente timendus aper, turbatis viribus acer,Has portas servet, nobis obstancia spectet.»APER: |
650 | «Ne venatores suffocent nos velut hostes:Fagus adest alta, conscendat squirio celsa,Hos peragret visu, percurram cetera sensu.»LEOPARDVS:«Linces cum dammis, hi sint custodia regis,Cerula catta maris conservet strata iacentis. |
655 | Tincta super lectos candescat vestis eburnos,Simia deformis reparet candelabra lichnis,Impiger ericius, condenso vellere tectus,Poma vehat, miranda canat, sed amigdala ponat,Atque nuces corili sint mense largiter isti.»ERICIVS: |
660 | «Squirio quam nobis compilat pomula glandis!Quis tibi vel qualis? magni sum gente Catonis;Ex atavis longo si ducis stemmata filo,Disces me natum magnorum sanguine regum,In me priscorum virtus defluxit avorum. |
665 | Stirpe recenseta removebis vilia iussa,Iuxta progeniem manda serviminis artem»LEOPARDVS:«Convenit ecce tibi talis reverentia fati.»ERICIVS:«Hinc vivam reliquo despectior ipse popello.»LEOPARDVS:«Tempore namque suo generis recitabitur ordo.»ERICIVS: |
670 | «Non sequar hoc iussum, deposcens te leopardum,Precipias numquam mihi contemptibile quicquam.Si brevis existo, prudenti regmine regno;Ingenium purum, sapiens, subtile, serenum.Vilibus involucris latitat substantia grandis: |
675 | Marchio sum Rutulis, Romane signifer urbis.Est testudo mihi spatiosa, cacumine saxiTucior illa magis quam sit munimine regis:Vnius in funda pelluntur milia dena,Prevalet argutas hostis vitare sagittas; |
680 | Scandenti pediti non est via libera soli,Vix culix quisquam volitans conscendet eandem,Sic clivus castri teretis quasi sperula pomi;Alpibus Italicis hic mons est altior illis;Millenis cubitis preruptior atque vicenis, |
685 | Oppida Chuonradi coguntur ad hunc famulari.Manna vescuntur, qui nostra curte fruuntur.Est hoc speleum Teutonice Stensile dictum,Anguis est dictus vere portarius huius,Et cameram lecti scias Hunsaloa vocari. |
690 | Vltra serviciis si me non truseris ullis,Ista tue soboli tradam sub clave sigilli;Caucio firmatur, conventio si stabilitur.»«Tritas servitio manicas non exigo longo.»LEOPARDVS:«Scandero si solium, spernam te valde superbum.» |
695 | «I puer atque mee citus hunc impone coquine;Dum tostat verua, scutelle balnea potet.Potus hic est habilis simili sub more superbis.»ERICIVS:«Quo deus et quo dura vocat fortuna, sequamur.»LEOPARDVS:«Dedecus est dominis, dum laxant debita servis. |
700 | Argumentum ingens testis sentencia prodit.Jus est hoc modicis, semet preponere celsis,Corpore qui parvo peragunt contraria magno:Quamquam forma minor, verum prudentia maior,Viribus imbelles, astu tamen acre rebelles, |
705 | Artibus expugnant, cum robore membra fatiscant.»VVLPES:«Talia conferre compellit simius iste.Consule, care, tuis, nam dictis te volo paucis.»LEOPARDVS:«Fac spatium socio, tibi mox parere parabo.»VVLPES:«Vult dominus secum fratrem de pluribus unum, |
710 | Qui recitet spalmos, divinos personet ymnos,Organa spalterii repetat modulamine dulci.Impedior lacrimis prorumpere nomen amantis:Virtutes pardum comitantur amiciter istum.Non est periurus neque sordidus ac furiosus, |
715 | Comis et urbanus, animo pius, ore serenus,Consilio cautus, moderatus, pacis amicus,Novit, quid pulcrum, quid turpe, quid utile, falsum;Si foret ad presens, solus precelleret omnes»LEOPARDVS:«Fiat velle tuum, simplex dumtaxat et unum, |
720 | Sit fixum, quod vis; sit vivax gratia nobis.Dum lupus infestus pecori, venantibus apri,Frigida dum pugnant calidis, humentia siccis,Dum nova crescendo reparabit cornua Phębe,Sit nobis solidum concordi federe pactum» |
725 | Sic ait, et mediis interserit oscula labris.VVLPES:«Quantus amor celi, tanta est dilectio nostri.»LEOPARDVS:«Inspice, si bene sit, quod regia curia poscit»Egregie factum laudat vulpecula totum.VVLPES LEONI:«Hora est surgendi: tua sunt quasi regia Croesi.»LEO: |
730 | «Ad mensam vado, perforcia vina requiro.Quinquennis vini sitis est citra mare nati.»VVLPES:«Non valet id fieri; queras, quod possit haberi.Ad te cum redii, Trevirensia vina probavi,Ex his sextarium sanxi tibi ferre bibendum. |
735 | Dulcius ac melius nec habet scrutarier ullus,Quod curas abigit, quod lingue verba ministrat,Morbos avertit, metuenda pericula pellit.Trevirici calices quos non fecere loquaces!Inditiis certis portavi dona salutis.»LEO VVLPI: |
740 | Tradere si cuperes, non tanta pericula ferres,Debitor en meriti pro tanti pondere facti.Crimina lingua lupi concusserat ore bilingui,Hic crucis exicium properabat figere dirum.Furcifer ecce iacet; non sit, qui tollere curet. |
745 | Hanc meruit penam, vitasti denique culpam»VVLPES:«Audit, quod non vult, qui pergit dicere, quod vult.»LEO:«Demiror pardum nostrum rarescere visum.»VVLPES:«Ne turbere, pater: veniet mox advena frater,Cuius ad ingressum pelletur quodque nocivum.»LEOPARDVS: |
750 | «Quod mora sit fratris, stillis perfundor acerbis;Si forsan periit, melior se nemo remansit:Dispar comparibus, verax, psalmista probatus,Sobrius, armipotens, castus, moderamine pollens,Caucior est homine, prudentior hic Salomone.»VVLPIS: |
755 | «Si redeat, visam. Decet en te poscere mensam.»Vulpes ire parat, caudam versuta regirat,Vt prosit pardo, signum facit hec leopardo.Congreditur quercum, cui sciverat adfore pardum.<LEOPARDVS LEONI:>«Quem scio pervigilem <semper> proferre laborem. |
760 | Quid prosit, querit, quid delectabile, poscit.»LEO:«Non missura cutem, nisi plena cruoris, irodo!Iuxta velle tuum velle est extollere pardum.Escas non capiam, donec capit ille coronam.»VVLPES PARDO:«Ne mora sis regi, saltu transcurre celebri: |
765 | Regi, prefectus regno, scribere secundus.»PARDVS VVLPI:«Mentio sit primo, si vinceris hoste superbo»VVLPIS PARDO:«Decidit in laqueum, quem fraude tetenderat, ipsum;Sic David cecinit, perraro hec alea fallit.»PARDVS:«Iam prope psalterium finivi carmine sacrum, |
770 | Incumbens veniis, ne forsan victimareris.Psalmos explebo, cecini quos usque Memento;Psalmo finito curvabar poplite fixo»Concurrunt ambo psalmos pariter recitando,Deque tribus pueris dum laus finitur ab illis, |
775 | Se sociant regi, benedicunt suscipienti.O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!Hic benedicendus, communi sorte beandusDucitur impransi susceptus laude magistri;Dum manet in mediis medius permixtus amicis, |
780 | Vnguitur in regem, confratrum post quoque laudem.Inspiciens regnis, viguit domus aulica regis.Tunc se proluerat, mensas ex ordine donat,Imperitat geminare cibos, ut regius est mos;Nam vadit sessum, pre mensa pronit amicum. |
785 | Ab specule primis defertur sella curulis,Vulpes subrisit, dum sculpta scabella locavit.Fecit adoptivum vulpina astucia pardum!Presulis officio vulpis grex conticet omnis:Non murmur resonat, pacis concordia constat. |
790 | Finiit unicornis ubi memorabile Malchi,Vulpes consurgit, cristallica vascula promit,Non solum vulpes, sed multo nobiliores:Pocio talis adest, quę versu dicere non est,Quam portant regi, psallentes more precandi:RATIO: |
795 | «Quo sine nemo potest, qui mire condita profert,Qui faciem celi depingit sidere pluri,Huncce fregem decoret, regem de corpore salvet.Sic sua perpetuus non claudat lumina somnus,Sed sua perpetuo vegetentur membra vigore, |
800 | Et peragat placitam per multa decennia vitam,Nec sibi sit medicis opus umquam, nec sibi casusAut morbus ullum pariant quandoque laborem,Sed procul a curis et sano corpore vivat.Nil prave cupiat, faciat, nec proferat umquam, |
805 | Sit vita locuples et Christi munere dives!»Vt fluit occeanus, fluxit potus piperatus.Singula quid memorem, superent cum singula laudem?Nemo potest scriptis cenam depingere regis.Inter prandendum leo scrutatur nova pardum: |
810 | «Cur te subtraheres paribus, volo tu mihi narres;Tardasti multum; velle est cognoscere certum.»PARDVS:«Somnus te fugitat, vigilantia te cruciabat;Condolui tibi; non parcens mihi, congrua vexi:Nec regina Saba Salomoni sic tulit alta, |
815 | Nec rex ille pares avium possedit honores.Preses eas clamet, blando palpamine tractet;Accedat merula colludens cum filomena,Organa quę merula miscet, luscinia mulcet.»Qui surgens currit, iuvenilia iussa peregit. |
820 | His capit ingressus concinno carmine primus:«Qui rex est avium, languentem visitet istum,Det vitam, det opes, somnos pastusque salubres,Erigat egrotum, corroboret antra ferarum,Prosperet hunc pardum, qui tantum deflet amicum! |
825 | Vobis ecce canam castam puramque Mariam,Atque Gabrihelem, qui nuntiat HemmanuelemVirgine nascendum, mortali carne tegendum,Vt salvet populum peccati pondere pressum.»LEO FILOMENE:«Gusta tu modicum, possis producere cantum.»FILOMENA: |
830 | «Si quid inexpertum, nobis servetur ad imum;Nunc tamen amoto queramus seria ludo,Sit cibus ac potus Christus, qui dicitur unctus,Adsit in ore meo, dulci ferat organa plectro!»He«c volitans poscit, pardum notum sibi visit, |
835 | Constitit a dextris, repetens insignia laudisA natalicio, quo concipit innuba virgo,Vsque sacrum flamen quo certum est adfore missum.Concentu parili memoratur passio Christi.Passer uterque deum cesum flet verbere Iesum, |
840 | Exanimis factus, claudens spiramina flatus;Commutat vocem, dum turbant tristia laudem,Organa divertit, dum Christi vulnera plangit,Solvitur in luctum recolens dominum crucifixum,Squalet se cinere, dum fertur mocio terre; |
845 | Offuscat visum, memorans solem tenebratum.Hii gemini trepidas pressere ad pectora palmas,Vnicus ut matre, sic deflent hii pacientem.His avibus motis stupuit milicia regis,Turbatur pardus tam gratum perdere munus.PARDVS: |
850 | «Nec tibi nec istis sit controversia mentis!»PHILOMENA:«Linquere non potui, flevi improperia Christi.[Singula non memoras, quę me dixisse stupebas?»PARDVS:«Audieram; sed fama fuit penitusque recessit.»PHILOMENA:«Non tibi, care pater, debet istud fama videri, |
855 | Sed magis in cordis secreto iure recondi,Vt domini noscas quę sit de corde voluntas.Ecclesie doctor quid dixerit an meministi?»PARDVS:«Nescio, si legi: profer, quę dixerit ipse.»PHILOMENA:«Corpus, quod mortis vitio corrumpitur, inquit, |
860 | Vitalem flatum, ne possit cernere verum,Aggravat et cecis immergit sepe tenebris.Istius exilii fleres si forte tenebras,In quo pro primi lacrimando crimine plastiDegemus, mecum sentires dummodo, mundum |
865 | Expleri cuperes eternaque desiderares,Vt felix patriam Christo ductore redires.Sed male, quod doleo, cęlestibus obice diroOpponis temet nec perdita gaudia defles.»PARDVS:«Miror, quam patriam tu mandas esse petendam. |
870 | Numquid non patria est, maternis ventribus in quamFusi presentis fruimur servimine lucisAffectu dulci carorum necne fovemur?»PHILOMENA:«Non equidem patria est, sed carcer mortis obumbrans;Si patriam dicis, patriam tum credito mortis, |
875 | Nam vite patriam non est fas dicere talem.Hic morbis premimur, illic sed gaudia dantur.Quam miser atquc miser, cui talia regna negariContigerit baratri vel sevo carcere trudi!Vnusquisque gemat, capitalia crimina tergat, |
880 | Confluat ad lacrimas, si vult seducere penas!»PARDVS:«Te peto, quo plane repetas, quę mesta canebas.»PHILOMENA:«Quantus in orbe furor, vobis modo testibus utor,Dum rapit hunc Iudea manus, (bene conscia, cuius)Cum sic astrictis incumbunt vincla lacertis, |
885 | Quod iubilum cordis, patitur dum conditor orbis,Gaudia quę plebis, legitur cum passio regis!(Mos fuit inde prius antiquis patribus ortus,In cruce quod Christi reticescunt signa metalli,Non vox ulla tube resonat, sed nec quoque corde |
890 | Lugubre portendunt, dum mesta silentia prendunt.Ne laus horarum consuetum transeat usum,Fagina signa sonant, quo clerus debita solvat,Nec vacat a tipicis subpressa melodia vocis.)Turbis belligeris, ubi funditur unda cruoris, |
895 | Omnis risus abest, cordis violentia prodest:Affectu cordis crescit mensura doloris.Quis siccis referet oculis obprobria mortis,Quod capitur dominus veluti mitissimus agnus,Presidis ad sedem vitulus ceu ductus ad aram? |
900 | Ceditur et alapis, colafis quod conditor orbis?Afficitur flagris, constringitur undique loris,Spinea cui fertur regis pro iure corona,Tunditur, expuitur, deluditur atque negatur,Pocula felliti vini mox dant sicienti, |
905 | Clavis confixo, perfosso cuspide Christo.]Hęc sunt, quę nostram perturbant undique mentem.»PARDVS:«Plurima sat passi tractasti vulnera Christi;Desine, cara, precor, iam desine fundere fletus,Nobiscum gaude, depellens tristia plaude»PHILOMENA: |
910 | «Nunc precor, ut dicas, cur me gaudere rogabas.Vnde etenim tristi persuades parcere menti?Sunt mihi leta quidem, sed tanto pondere mentemInfero lugentem, quod me nec vivere vellem,Sepius exopto gelido me tradere lęto»PARDVS: |
915 | «Verum (si possem) quod dicis, credere vellem,Sed pectus lubricum quoniam geris improbo fictum.Profer, veracem quem possim credere, testem.»PHILOMENA:«Vt quid plus referam vel secula longa retexam?Non tibi leta manent, quod primus ab ethere plastus |
920 | Pulsus celicolis iterum coniungitur almis?Quę magis a nobis tractari gaudia poscis,Quam paradisiace panduntur limina porte?»PARDVS PHILOMENAE:«Sufficiat tantas iamiam terebrare latebras.Desere dedalei, iam desere limina tecti.» |
925 | Hi lacrimis humidi, terre de pulvere fedi,Cum iussu pardi vadunt simul amne lavari.Cantores socii, Girinda flumine loti,Dum repedant, reges binos dum visere certant,Vdi, ieiuni, dicto de carmine fessi, |
930 | Voto communi conscendunt robora fagi.Dum pennas aptant, plumas ex sole reformant,Psytacus accurrit, regem resipiscere querit;Cignus adest etiam, languentis discere vitam.Scrutanti multa respondet avicula tanta: |
935 | «Pasca resurgentis celebrandum est ędibus altis,Quis bini reges resident, cum milite prandent;Vos rogo, nobiscum solvatis gaudia vocum.»PSYTACVS:«Causa namque tui paterer discrimina belli;Daviticę citare melodiam prosequar ipse. |
940 | Imminuentur atre sollemni carmine cure.Tu tamen incipias, cantu superabo Syrenas.»CIGNVS:«Omne genus hominum vincam clangore tubarum,Non iuxta solitum Francorum corniferorum.Est mihi psalterium, quod erat David, dechacordum, |
945 | Asaph me docuit, qui psalmos fingere iuvit.Incipe, si quid habes; pascales psallito laudes»<PSITACVS:>«Est hinc longa via, qua perveniatur ad antra?»PHILOMENA:«Hinc cernes summi volitando culmina tecti.»Flegmate detersis rostris cantuque paratis |
950 | Excuciunt rapidas coniuncto federe pennas.Nec mora, conveniunt, pinne fastigia prendunt.Previa fit merula, pardo offert hec nova monstra;Qui surgit subitus, longinquos osculaturus,Visis arrisit, raros sibi federe iunxit.PSITACVS: |
955 | «Oceano positis regis fit fama iacentis;Est quia divinum, languentis visere stratum,Compuncti lacrimis palmis deflevimus artis.Ordine confuso lustravimus aere denso,Quo via sit nobis, invidit semita nubis, |
960 | Donec Burdigalis <sub> opace tempore noctisFit strepitus plebis matutinos immo petentis,Namque Severini celebrabat festa beati.Cumque fatigati moraremur ad atria sancti,Cum reliquo vulgo redibentes cantica Christo, |
965 | Mox aurora rubens maturat pellere nubes.Inde recedentes invenimus hasce sorores,Conductu quarum quesitum invenimus egrum.Ergo te petimus, sis nobis fixus amicus.Diceris a cunctis clari lux altera solis, |
970 | Te duce ducamur, te preduce post revehamur.Hec filomela soror, nimius quam detinet ardorSubpeditare tibi servireque corde fideli,Nos prece blanditur, ut Christi pascha colatur:Comprime tu strepitum, nostrum quoque dirige gressum.» |
975 | It, redit, attactu leni introducere cepit;Protinus intrantes hoc ponunt ordine laudes:«Salve festa dies, quam credens magnificat plebs!»Hoc post odecolon grecissant Kirrie eleison,Fit vox omnigenum volucrum pecudumque ferarum, |
980 | Multiplicique modo sacra cantio personat antro.Manes devicti lugent sua damna revolvi;Cetera gesta dei, recolit quę pagina libri,Lingua Iudaica ructant Grecaque Latina.Vt complent apices, quos scribit virgo Iohannes, |
985 | Aptant he celeres herboso cespite sedes.PSITACVS:«Scrutor raucisona, num sit quoque fracta lagena,Quod mihi poscenti non dantur pocula vini,Nam neque divitibus contingunt gaudia solis.»LEO PSITACO:«Apponas aliquam, si nosti forte, medelam.»PSITACVS: |
990 | «Nil nisi lene decet vacuis committere venis.»LEO PSITACO:«Nil ego pretulerim iucundo sanus amico.»PSITACVS:«Oderunt hilarem mesti tristemque iocosi»Nam leo, cum vino incaluit, mox talia dixit:«Vulpes sensata prudenter rexerat ista |
995 | Meque meamque domum super omne revexit honestum,Corpus languentis confoverat igne salutis,Seminecem membris nec cessat reddere mensis.Hec petiit pardum post me regnare secundum,Istius ad votum regem sacravimus istum, |
1000 | Nam mea sint pardi; quę pardi, proxima vulpi.»LEO PARDO:«Vulpem versutam lateri ne dempseris umquam!»Tunc versuta dolis de tanto munere regisTristatur facie, quamquam letetur ad omne.PARDVS LEONI:«Tristior est solito, me cernit lumine torto»LEO PARDO: |
1005 | «Si quid vult proprium, verum non celet amicum.»VVLPES:«Est specus in silvis celsi sub culmine montis,Hanc mihi posco dari facto munimine scripti.»Confirmant reges, petiit quod subdola vulpes,Testibus ab tantis firmatur cautio vulpis.
LVPVS LVTRO: |
1010 | «Hec est ista specus, data tunc sub regibus illis;Pro facto scelere, quod vulpes gessit iniqueAdversus proavum, tultum fuerat sibi castrum.»Successit soboles, suceessit tortus et heres».LVTER:«Delinqunt patres, solvunt delicta sequaces. |
1015 | Cetera prosequere, quę sint insignia cęne»
LVPVS:«Tolluntur lances, longinqus vescitur hospes.PARDVS VVLPI:«Prevideas, ne turpe toral, nec sordida mappa,Sordidus aut dapifer nares conruget edentum;Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis |
1020 | Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,Sive gravis veteri cratere limus adhesit.Pocula miscentem nutritum pone clientem;Casta serenatis impone cibaria mensis,Ponantur nuclei corilorum robore nati, |
1025 | Persica cum cerasis, quectonia mixtaque fragis,Poma Geroldinga, quę detulit hec philomela;Precoqua purgetur claris in fontibus uva;Vt dabis elixa, confestim dentur et assa.Accubet et reliquum servum pecus ad comedendum.»VVLPES: |
1030 | «Insistam cunctis, quę monstrat sermo iubentis.»Sublato disco surgens fera sistitur antro.PSITACVS:«Precipiat dominus, licitos repetat fera cursus.»LEO:«Accipite ergo omnes auresque advertite cordis.Gratia sit vobis, quod sic mihi condoluistis; |
1035 | Exitibus vestris nullus dominetur ut hostisFinibus in cunctis, latus qua tenditur orbis.»Potio defertur, temulenti quique vehuntur,Pace salutantis discedit concio castris.Non calamus referet, quę regis iussio prebet. |
1040 | Tunc vaga prosiliit frenis natura remotis,Seque per immensas diffundunt agmina silvas.Mox magni parvique lupum lusere gavisi,Accessit lete turbe glomeratio tante,Exprobat in facie, quę sit custodia lingue, |
1045 | Informat scriptis, quę sit cautela bilinguis;«Dentibus infrendis, vane tua labra voraris;Te tua culpa premit; tu, dum tua navis in alto est,Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura;Inspicit omnipotens actus, qua mente regantur, |
1050 | Nam semel emissum volat inrevocabile verbum.Hic dolus est, inimice, tuus, concepta simultas!»Multifluisque diem verbis ducendo fatigant.PSITACVS LEONI:«Non capiam quicquam rediens nec lesero quemquam.Dum vacat ergo tibi, sine causa vivere noli; |
1055 | Quod cupide poscis, mature plene relinquis.Disce miser tandem, si vis contemnere mortem,Quod, ceu flos feni, sic omnis gloria mundi.Cur tibi condis opes, cur cecos queris honores?Cur putridis multam te nutris vermibus escam? |
1060 | Diligis hunc mundum, proprium qui fallit amicum!»LEO PSITACO:«Quod das consilium, quo possim prendere somnum?Quę mihi sunt regno, vadens hinc desero pardo»PSITACVS PHILOMENE:«Plectris dulcisonis curarum semina pellis;Tu cum sis, quod ego, fortassis cautior ullo, |
1065 | Nunc in amore mei comportes somnia regi.»PHILOMENA:«Quod petis, hoc peragam; causam non respuo iussam.»Rex ubi melliti captus dulcedine plectriObdormire parat, vulpes differre laborat.VVLPES:«Naturale tibi confirmat pagina libri, |
1070 | Quod dormis triduo; sed quid manet hospes in antro?»PARDVS:«Defessi veniunt: pausent modicum atque redibunt.»Expleto triduo mox rex discessit ab antroEt Svvarzvvalt petiit, Alemannica rura revisit,Diviciasque domus usurpat mox sibi pardus. |
1075 | Cignus Nortmannos possedit, psitacus Indos,Pardus duxit aves ad partes occiduales.His ita dispersis sic fit migracio vulpis:Ad proavum tendit, probrosa epitafia scribit:EPITAFIVM:«Conveniens curtim parium venerare cohortem; |
1080 | Flecte caput tumidum susceptus sede potentum,Premeditare prius, quę <des> enigmata, cautus,Rarus in eloquio, sollers sermone serendo,Falsa loqui fugito, reseratis auribus esto,Quid de quoque viro, et cui dicas, sepe videto, |
1085 | Sepe rogus modicus comburit culmina saltus,Nam neglecta solent incendia sumere vires;Officio lingue nullum frustreris honore,Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.Sic tibimet vere continget gratia fame, |
1090 | Sic sic magnus eris, eternum nomen habebis;Ipse bilinguis eras, nepti tormenta parabas,Nec minus optati quam facti pena luenda est:Vermibus et vespis optabilis esca iacebis.»Inde petens castrum duxit secum leopardum, |
1095 | Nuntius ut regis sibi det munimina pacis.
Talibus a culpis facta est expulsio vulpis.Sufficiat dictis de tanto tramite vulpis.»LVTER:«Vere sufficeret; si non, fortassis adesset?Ast bene fecisti, quod nobis sic reserasti |
1100 | Tecta diu, planis nudans archana loquelis.Esse potest ab re, quod tardat concio turbe;Commissus sanctis scrutabor, quid gerat hostis.»Luter adit collem, qui cingit de prope rupem,Aspectat vulpem pitacia scripta vehentem |
1105 | Testibus appositis, fuerant qui solibus illis.Cetus erat fortis, conclamans vocibus altis:«Regis preceptum numquam frustretur inultum!Passeribus prosit, qui regis iussa fefellit,Sublaterans quemquam; non hoc sibi proderit umquam, |
1110 | Si scandit fraude, mox mistica seminat ore.Perplexo morsus resupinat corde lupinos,Occultans animum, certat subvertere iustum.Mortis hic est amus, viroso escamine tectus,Propinat mortem, dum fingit ferre salutem. |
1115 | Fraudem, quam fecit, vicinam confore scibit;Quod sine lege stetit, vere sine lege peribit.Hos repetens ludos enutriat in cruce corvos,Et famuli nequam vincti mittantur Ylerdam.Vestitura dati confestim redditur illi.» |
1120 | Audierat proceres istas imponere leges;Territus hisce minis, correptus mente furoris,Omnia, quę vidit, relegens ex ordine pandit,Hortaturque lupum, concedat abire iuvencum.LVPVS:«Non hominem vereor, nec vulpis me quatit horror.»LVTER: |
1125 | «Consilium refugis, cervicibus imminet ensis,Iudicio mortis ad presens tu capieris,Quique tui capti, vincti morientur et illi.Auxilium queris: querendum tempore pacis;Dicere et audire et meliori credere non vis, |
1130 | Non magni pendis habitum vultumque potentis,Principibus placuisse viris non ultima laus est.Gratia tantorum tultum reddet sibi castrum,Nec magno aut parvo leti fuga nulla erit antro»Luter discipulus, collis de culmine lapsus, |
1135 | Formidans hostes possessaque castra relinquens,Horrens exitium, fluvii se mersit ad imum.Ericio, latis solito considere cellis,Abdere se silici cure fuit atque labori.Curritur ad castra, sola latrante licisca, |
1140 | Invadunt castrum Franco de milite castum.VVLPES: |
1142 | «Hic est aut nusquam, quod querimus: hic latet hostis.Cernitis en patruum? quid agis, dulcissime rerum?Incolomi capite es, quin cano flore reluces, |
1145 | Formosus facie, sura, pede, dente, lacerto,Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos.Tu patre preclaro nutritus pectore casto,Certum est, ingenuos habeas ditesque parentes.In regum numero regnas Cuonone secundus, |
1150 | Precellis cunctos famosis patribus ortos,Litterulis doctus, multis et honoribus auctus.Obiciet nemo sordes tibi, quas mihi multi.Qui tibi complaceo, qui turpia vincis honesto?Susum scande, pater: mirabitur unus et alter |
1155 | Artus egregios generoso in corpore sculptos;Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis.» |
1141 | Alloquiis vulpis seducitur atque querelis. |
1157 | Conservus vilis, quem tardat acuta securis,Dum lupus ascendit, obiecta repagula traxit,Sic foras exiliit, matrem cum patre reposcit, |
1160 | Vbera cum suxit, matri letatus inhesit.Protulit exemplar, veri quod lucet ad instar:»Non semper feriet, quodcumque minabitur, arcus.»At lupus a tauro trunco configitur alto.Vulpes hunc gemino collaudat pollice ludum, |
1165 | Hęc pravo scriptum predoni perhibet aptum:EPITAPHIVM:«Hoc legimus scriptum, credamus et esse probatumVe qui predaris, quoniam predaberis ipse!Mercatur mortem, qui fraudis diligit artem,Nec capiet risum, qui sic sectatur iniqum. |
1170 | In te se discat, qui iuste vivere tardat!»Mox patrios ingressa lares eliminat hostes,Nam murum scandit, caris confratribus inquid:«Divitis omne bonum, si non fuerit stabilitumConsilio, racione, modo, solet adnichilari, |
1175 | Aeque neglectum pueris senibusve nocivum.Que maior pestis, heu, quidve nocentius istisAspidibus, colubris, basiliscis atque chelidris?Et tamen hos fertur superare domesticus hostis.Quid tardat sapiens, forsan si ceperit hostes, |
1180 | Ni liget ac cruciet, obstruso carcere damnet?Compedibus tales num sub custode tenebit?Moris erat, fortassis erit, dum quisque vigebit,Si prece, si precio laxatur captio capto,Obside suscepto seu firmo sit sacramento: |
1185 | Qui hos vocat ad cameras, piperatas porrigit escas,Mollia strata iacit, quęcumque tacenda resolvit –Nulla catena premit, nec ferrea passio cogit –Excors, follus, ebes, abnormis, garrulus idem est,Et perit ut lupus hic, condigno fine perhemptus, |
1190 | Nam multi pereunt, quia sensu vivere nolunt.Non iactu lapidis nec iacto missile quovisCaptio fit castri tanti sine cęde peculii:Ingenii sensus prudentum fortis et astusMilibus armatis cicius dominatur inhermis. |
1195 | Credite, consocii, me visit gratia Christi.Conservate fidem, nodosam pellite fraudem,Subveniat frater fratri pro posse fideli!»Talibus hosce monens Christo mandaverat omnes.Dum redeunt pariter, affatur talia mater: |
1200 | «Cur non, nate, refers, que sevus fecerit hospes?»VITVLVS:«O mater, peccas, dum tristia metra retractas;Tedet sacrilegas antri percurrere curas;Has si plus refero, fastidia magna parabo:Dulce sonat modicum, confert fastidia magnum. |
1205 | Pertuleram triste, quod sic tardastis utrique.Prorsus iucundam noctem produximus istam:Possedi sotium, qui fletum fudit amarum,Pro me sepe rogans lacrimas eduxit amaras,Luter ridiculus famoso est nomine dictus, |
1210 | Attrectans amnes, piscosi gurgitis heres.Hicce meis oculis detersit signa merorisSub noctem gelidumque foco calefactat amicum.Non tamen adversis insomnia duximus austris,Me Bacho satiat, quin lenia verba propinat. |
1215 | Ericium vafrum, servis de pluribus unum,Instruit Herodes vitulinas scindere carnes,Qui dixit vitulum festivum pasca futurum,Per se sumendum, nulli per frusta secandum;Ad iugulum tantum ferrum reddebat acutum, |
1220 | Me cupiens miserum morsu lacerare ferino.Laus domino, qui me salvarat dente lupino!Sanus et incolumis maternis deferor ulnis.Sit nomen sanctum Christi domini benedictum!»Versus milleni centeni septuageni: |
1225 | Verum operi longo fas est obrepere somnum,Nimirum sapere est abiectis utile nugisEt tempestivum psalmis concedere ludum;Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,Sermonem claudam, verbum non amplius addam. |