|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 4 9
( f o l . 7 4 v - 7 5 v )
- _____________________________________________
- Si uniuersae franciae et burgundiae militari manu
asscita. profectus fuerit rex lotharius tuus filius ad eius urbes
munitissimas; ille si maluerit resistens. dimicabit contra eum. Si
non; componet se infirmissimis munitionibus tutissimarum
ciuitatum. Denique conglobato christicolarum paganorumque
exercitu. depopulans cuncta. aggredietur urbes tuas; et si forte
coeperit eas. francorum burgundionumque tenebit securus regna.
Prudentius congruentiusque est cum dolo aliquatenus eum capere.
quam monarchiam eius deuastare; urbesque obsidere. quia nil
proficiemus in hac expeditione. Adimaduertet enim propositum
uoluntatis nostrae; sicque cautius tuebitur se. Verum mitte
legatum ad brunonem colonensem archiepiscopum fratrem tuum.
lothariensem scilicet ducem praecipuum. ut ueniat ad te propter
huius erroris negotium. decipiatque alicuius callidatatis
sophysmate Richardum tantae elationis uirum. Ilico regina misit ad
brunonem; et omnem huius deceptionis mandauit seriem. Bruno uero
peciit franciam ilico; ueniensque uermandensem pagum. et misit
quendam episcopum. qui diceret Richardo in dolo. Bruno colonensis
archipraesul licet indignus; tibi fidelium orationum munus.
Quoniam quidem noster senior. bene norit quod euangelicus sermo
referendo dicit. beati pacifici quoniam filii dei uocabuntur.
idcirco obnixe precatur ut uenias contra eum. ambianensi pago
uelocius. Audiuit enim errores insurgentium in te rixarum; uult
ardenti animo. ob amorem tuum sedare tumores earum. Te et regem
nepotem suum. inextricabili conciliabit foedere; te et tetboldum.
caeterosque maliuolos pacificabit. dempta pestifera uoluntate.
Omnia regna nepotis dicionis rectae ambit lege cohercere
et serenare. omneque iurgium discerpere et conculcare. Desiderat
enim omnes conectere fidelitate sui nepotis; sicque sedatis
rixarum turbinibus; pactaque ab omnibus pace. ad sua regredi. Tunc
Richardus marchio benignissimus. his dolosis affatibus deceptus.
coepit irae contra brunonem. cum suis fidelibus. Cumque adesset
pago beluacensi brunoque ambianensi. die qua denominatum erat eos
simul colloqui; uenerunt ad eum duo tetboldidae dicentes. diuino
nutu inspirati. Tibi dux secretius fari uolumus. Richardo
secedenti; intulerunt illi. Mauisne forae dux northmannorum. quam
extra regionem tuam pastor ouium et caprarum? Richardo uero
comite. in uno obtutu defixo et mirabiliter haerente. nulliusque
responsionis uerbum illis dante; illi admodum stupuere. Illata
uero proposicio quid significaret scrutatus. infraque semetipsum
quasi receptus. dixit illis duobus. Vnde uel cuius fideles estis?
Responderunt. Quid tibi cuius? Nonne tui? Richardus animaduertens
eos. suos fideles esse eosque propalari cuius essent nolle. grates
agens et ualedicens. honorauit secretius illos praecipuae. Vni
uero ensem ex auro. quatuor librarum in capulo fulgidum. alteri
uero dedit armillam. totidem libris purissimi auri fabricatam.
Illis namque recedentibus. quae retulerunt. intimauit suis
optimatibus. Tunc illi retractata et interpretata propositione
tantae inuectionis et comparationis; coegerunt illum redirae
moenia rotomagensis urbis. legatumque mittere. ad brunonem. qui se
non uenturum ad placitum nuntiaret; illi. Legato uero brunoni
archiepiscopo nuntiante. Richardum ad plactium non uenturum esse;
stupuit autumatque tante deceptionis consilium. illum
animaduertisse. dixitque legato. Vade citius. dicque Richardo
magno duci. ut saltim ueniat super eptae fluuiolum. si requiem
pacisque incrementum. cupit habere suorum inimicorum. et ego pro
eius amore proficiscar illuc solaturus eum. Tunc legatus. Non
propter me. nec propter quemquam tuorum. adpraesens ueniet contra
te ad placitum. Huius igitur responsionis obstaculo. tantaeque
tradicionis dolo paenitus detecto; reuertitur ad sua uerecundus
bruno.
APOSTROPHA.
Moliuntur ecce plures.
O Richarde benignae.
Duxque patriciusque magnus.
Cunctis et comes almus.
Subiugare te potenter.
Vafra calliditate.
Et retractat quisque dolo.
Quo te perdat inique.
Propter hoc stude ualenter.
Certa speque fideque
Enitere ui micante.
Meritis merceque iusta.
Quo queas uigere semper.
Sollerti probitate.
Callis et iusti tenere.
Libram rectum itinerque.
Erueris sorte tali.
Quo nunquam capieris.
Sed uigebis saeculorum.
Iam per saecula cuncta.
|
|