B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   3 1
( f o l .  5 0 v - 5 1 r )


_____________________________________________


Transacta denique duarum haerarum intercapedine.
mirabilibusque incrementis augmentato profusius Ricardus infante;
coepit vuillelmus de regni commodo salubriter tractare. deque sui
ducaminis successore. cupiens adimplere quod uoluebatur in eius
corde. Huius itaque cogitationis diutissime. et acriter
sollicitudinibus exagitatus; omnique desiderio intueri diligenter
gestiens. cuius ualetudinis. cuiusuae sospitatis. quin etiam
crescente aetate cuius formae uel qualis staturae. exoptatus
filius fuerit. suus Ricardus; misit domigenas. secreti sui
conscios. ut ad uillam quae dicitur cheuillei. clam deportaretur.
Delato igitur infante. ad praedictae uillae locum. assumptisque
tribus fidis secretariis suis. bernardo. bothone. et anslech;
profectus est dux secretius ad eum. Quem ipse diligentius intuens.
et compage membrorum illius manibus attractata. prout aetatis erat
formosum intelligens; aetatemque infantiae incrementabiliter
transcendere. eum animaduertens. amplexatus eum amabiliter. et
osculatus dulciter. tribus comitibus supra memoratis fari cepit.
quod corde diu rimatus est referens. Vestro consilio inquit hoc
regnum strenuae. usquemodo rexi; brittones contra me rebelles
hostiliter deuici. paganos nostrorum finium peruasores redargui;
flandrenses caeterasque gentes in affinitate nostrae potestatis
commorantes audacter subegi. quin etiam si quid boni operatus sum.
uestra benignissima exortatione coactus blande leniterque peregi;
nunc uero ex hoc quod molior agere assensum praebete mihi. quia
omne regnum hereditario carens domino desolatur et diuiditur. et
seditiones quamplurimae. rixeque inaudite. inplacabiles
quaerimoniae multipliciter generantur; ideoque iste puerulus heres
mihi successorque in uestri ducaminis dicione uobis fauentibus
constituatur. Volo et obtestor ut fide nostrae credulitatis. sui
fideles effecti; securitatem istius regni isti infanti faciatis.
quia ignoramus quid futurum spariet tempus erroris. Tunc
responderunt illi seniori; tam affabiliter loquenti. Iussis tuis
continuo uitae nostrae cursu paruimus. et quamdiu superstites
fuerimus; iste erit nobis congruus comes. duxque patricius
hereditarius. eiusque praecepto per omnia obtemperabimus. Hoc
namque consilium complacebit omnibus; sub tuae protectionis tutela
commorantibus. Tunc illi adimplentes iussa marchionis.
nobililissimi. regni securitatem Ricardo puero elegantissimo
facientes. sacramento uerae fidei manibus uoluntariae datis;
commendauerunt se illi.

APOSTROPHA.
O Richarde potens. et probus et pius.
Dux martirque future.
Pollens iste puer. matre satus sacra.
Iuste progeniei.
Heres. non inoportunus erit deo.
Clero nec populoque.
Verum congruus et conueniens pater.
Iustus patriciusque.
Sanctus marchio. constans comes. et bonus.
Dux et christicolarum.
Fulgens atque propagator erit sacer.
Verae credulitatis.
Ac legum populo. distribuet pius.
Iustas rector habenas.
Et plebes soboles. ut moderans pater.
Iuste pacificabit.
Illi sit puero gloria pax decus.
Iesu et gratia christi.