B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   2 0
( f o l .  3 8 r - 3 9 r )


_____________________________________________


Huius pestifere exhortationis uerbo exercitu conglobato;
transmeantes clam sequanae alueum. iuxta rotomagensem urbem in
quodam prato. castra metati sunt. Tunc Vuillelmus repentinum
peruersae multitudinis metuens impetum; misit ad eos humillimis
uerbis legatum quae modo audietis dicturum. Noster senior
Vuillelmus. iuuenalis aetatis flore nitidus; uult uobis esse per
omnia pacificus et beneuolus. Mandat uero uobis. ut honorem totius
patriae secum communicetis. suoque in consilio primi et
praemaximi; cunctis praecellatis. Terram autem quam dari uobis
petistis; non solum usque ad rislam. uerum etiam usque ad sequanam.
libenter concedet uobis. Confidit enim se tueri uestro adiutorio; uos
autem non diffidatis foueri. munirique suo patrocinio. Quicquid
concupiscitis habeatis. quicquid rerum uultis incunctanter
possideatis. Vt ad eum humiliter precatur pacifice ueniatis;
eiusque amicabiliter alloquio fruentes. secum habitetis. Tunc
riulfus. incentor huius mali nequissimus; fraudisque diabolicae
furiis bachatus. inquid legato prae omnibus. Reuertere caelerius;
dic Vuillelmo et suis omnibus. ut exeat a moenibus ciuitatibus
huius. petatque francos suos parentes citius. Non enim erit haeres
ultra terrae huius; nec nostri amplius dominabitur. quia nobis est
incongruus et obnoxius. Terra uero quam repromittit nobis. dono
eius non dabitur; quia dari non potest quod non habetur. Si uero
ciuitatem non deserere maluerit; nos semper eam inuademus. eaque
capta. Vuillelmum et suos gladio conteremus. Cumque internuntius
quae audisset Vuillelmo duci festinanter retulisset; nouitatem rei
stupens. diriguit; conuocatisque principibus. exercituque
coadunato urbe exiit; montisque procliua ciuitati iminentioris
subiit. Cupiens exercitum inimicorum suorum intueri. si forte
dimicare posset cum illis. Videns autem exercitum inimicorum
suorum maiorem suo et copiosiorem; dixit ad bernardum dacigenam
militem. Ibo ad bernardum siluanectensem. meum auunculum;
moraborque tamdiu apud illum. donec praestet nobis aliquod
auxilium. Eius consilio et adiutorio hanc reuocabo terram;
omnesque hos. exercitu francorum hostiliter conteram. Delebo hos.
horumque cognationem penitus a facie terrae; et non remanebit
harum progenierum ullus in toto orbe. Tunc dacigena bernardus;
respondisse fertur. Tecum usque ad eptae fluuiolum properabimus;
uerum frantiam non penetrabimus. quia quondam cum patre tuo eam
sepe bellis repetiuimus; multosque incoepto praelio prostrauimus.
Quin etiam superstitum adhuc auos. et auunculos. patres et
patruos. materteras et amicas. consobrinos et consanguineos. aut
interemimus aut captiuauimus. Et quomodo quiuerimus tantorum
inimicorum faciem subsistere? Aliena mauis quadra uilis nulliusque
utilitatis uiuere; quam regnum regere et protegere. Ego et
consortes mei. te non sequemur; neque quo uis proficiscemur.
Nauigio ergo daciam nostrae natiuitatis terram repetemus; quia
duce et aduocato caremus. Non uales nobis ultra uiribus
effeminatus praeesse; quia mortem metuis his hostibus imminere.
His asperrimis sermocinationibus Vuillelmus instigatus; dixit
bernardo dacigenae coram ceteris principibus. Duris et obscenis
uerbis me turpiter lacessisti; cum me effeminatum armisque
frigidum. quin etiam nichilum uocasti. Ecce praeibo signifer festinanter
ad praelium; et conteram constanter exercitum inimicorum.
Deuorabit gladius meus carnes periurorum; disrumpamque et
dissipabo castra eorum. Non diutius segnes. et timidi moramini;
uerum me festinanter sequimini. et inuadamus eos ut agnos lupi.
Cernens autem bernardus animositatem constantiamque uirilem
Vuillelmi ducis; dixit ad eum uerbis humillimis. Domine dux
praepotentissime. noli irasci nostra allocutione; quia consequens
est et utile. quod nobis iubes facere. Tantum experiamur quis
tecum ibit ad praelium; quique subuenient tibi in auxilium.
Reperti sunt autem bernardo inquirente. trecenti uiri; parati cum
Vuillelmo praeliari et mori. Qui unanimes ante illum uenerunt;
indiciumque foederis fideique et adiutorium. more dacorum
facientes; tela mutuae uoluntatis pacto. una concusserunt. Caetera
uero gens armis frigida; recessit ad praesidium urbis celeri fuga.

APOSTROPHA
MORIBVS et meritis celebris Vuillelme patrici.
Iurgia dicta. minas. lites. diuortia. rixas.
Bella supercilium. fraudesque duellia. telum.
Huius perfidiae populi spurcamine pleni.
Ne timeas trepidans. formides ne uerecundans.
Namque in te feritat dire gens haec sine causa.
Torua ferox. uentosa. procax. incauta. rebellis.
Inconstans. disparque sibi nouitatis amore.
Prodiga uerborum. uerum non prodiga facti.
Praua. superba. maligna. nefaria. flagitiosa.
Letifera; et rea. pestifera. et scelerata. profana.
Toxica uiperei diffundens plurima uiri.
Tranquillae pacis stabilem pertaesa tenorem.
Militibus paucis. duce te. delebitur istis.
Utque olim madian gentes. amalechque superbas.
Pluribus ascitis populi populare uolentes.
Israel ethereae legis mandata tenentem.
Ieroboal. gedeum. contriuit concutiendo.
Diuino monitus iussu nutuque superno.
Ter quater armigeris. praeclaris quinque xxti.
Iudicis etherii iussu sumendo probatis.
Haud secus auxiliante deo annullabitur istis
Digne promeritis. te tripudiante trecentis.