|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 5
( f o l . 1 4 v - 1 7 r )
- _____________________________________________
- CVM SVPERNA DEIFICAE TRINITATIS PROVIDENTIA cuius nutu
uariata uuoluentium temporum uicissitudine alternantur omnia.
cerneret clementer aecclesiam sacrosancto sanguine redemptam.
sacrique baptismatis laticae profusius emundatam. oleique et
crismatis liquore insigniter delibutam. suprascriptis breuiter
casibus immaniter afflictam. continuis christianorum precibus
suppliciter pulsata. non desistit illa salutifera prebere
suffragia ex ferocitate seue gentilitatis dacigena. Vnde
fuerat flebiliter afflicta; inde esset uiriliter uegetata. Et
quibus in praeceps lapsa; his coelo tenus exaltata. Quorumque actu
floccipensa; horum munere refecta. Quorum frequentia conculcata;
horum auro gemmisque ornata. Quorum predatu pannosa; horum dono
compte palliata. Concretis igitur humana conubii stuprique copula
plurimis dacigenarum pubum turmis; illisque bellorum incendia
inter se et in patres et auunculos frequenter suggerentibus. omnes
dacigene maiores natu et potestate ad regem conuenientes. dixerunt
unanimes; Res publica hostili inuasione seue obprimitur.
filiorumque et nepotum nostrorum contrictione concutitur.
Constitutum namque nostrae antiquitatis ritum
abdicauimus. ideo dacisce gentis populus quamplurima mala
perpessus annullatur. Consule igitur rex regno ritu ueterrimo.
quod regere pacifico debes imperio. Pestifera nequissimorum
hostium lue expurgetur datia; ut residui uiuere et requiescere
possimus pace perpetua. Quorum consiliis rex adtentius
acquiescens; sueque preceptionis edictum per terram sui imperii
uelociter dirigens. ut describerentur Nepotes et filii quos sors
repperiret expul iussit satrapas illius terrae adesse sibi
prescripti diei tempore Huiuscemodi fama regalium legationum. mox
perculit mentes pubescentium. Trepidis anxia sententiis illorum
corda nutant. incertisque futuris ignota fluctuabant. Heret
illorum stupefactus animus. cernens incognita sensus Quin illos
indiga ueri cura fatigat. spesque incerta dubios dilaniat.
Incertum erat illis prescire quae sententia uoluebatur in regis
corde.
ILLIS VERO in diebus senex quidam erat in partibus
datiae. omnium rerum affluentia locupletisimus innumerabiliumque
militum frequentia undique secus constipatus. qui numquam colla
suae ceruicis cuipiam regi subegit. nec cuiuslibet manibus gratia
seruitii manus suas commendando commisit Qui datiae regnum pene
universum possidens. affines datie
et alaniae terras sibi uendicauit. populosque sibi praeliis
quamplurimis ui et potestate subiugauit. Erat enim omnium
orientalium praestantiore uirtute praepotentissimus Cunctorumque
exaggerato omnium uirtutum cumulo praecellentissimus Defuncto uero
illo. supersteterunt duo filii eius. armis strenui. bellis edocti
corpore pulcherrimi animositate robustissimi Quorum uero maior
natu ROLLO. alter uero iunior gurim nuncupatur. Quos regali
iussione descripti iuuenes ad exterminationem aggredientes.
genuque flexo. uultuque submisso. atque humili uocae obnixe
poscentes. inquiunt unanimes.
Ferte nobis auxilium subuenite nobis in adiutorium sub
tutela uestrae protectionis morabimur. uestrumque seruitium
incessanter faciemus Rex autem noster uult a datia nos
exterminare. fundisque nostris atque beneficiis nos per omnia
priuare. Miseremini precamur miseremini nobis. omni spe et salute
destitutis. Tunc duo illi fratres suppliciter precantibus.
reponderunt dicentes. Auxiliabimur optime uobis. uosque regalium
minarum securos morari in datia. atque res uestre proprietatis
faciemus quiete tenere. Illi autem haec audientes. ROLLONIS et
Gurim. osculo expetiuerunt pedes. atque ilico super dictis
principum remearunt gratulantes. Interea ueridice opinionis
promulgatur fama. regis datiae aures pulsans. Quod dux
prepotentissimus pater scilicet Rollonis et Gurim sorte frueretur
suprema. Tunc rex ante malorum quae sibi ille dux intulit
reminiscens. cunctis sui imperii accersitis principibus inquit.
Vos non latet patrem rollonis et gurim esse defunctum. aggrediar
ergo fines illorum et capiam urbes et castra. atque munitissima
loca. ulciscarque facta patris in filios eosque conterendo
saciabor super malis illorum. uos uestrosque preparate ad talia
negotia adimplenda. Denominato igitur termino profectionis.
undecunque uenerant repedarunt cum suis. Mox effera datiae
iuuentus. nimio curarum inhians estuique commoda sunt praeparat in
illo profectu. Hi leues clipeos. lucidaque spicula fabrili. adulti
arte componunt. Hi tela ensesque atque cote
cote exaccuant. Alii tuta capitum tegminas scilicet galeas. alii
ferro auroque trilices loricas thoracas scilicet faciunt. Quin
etiam patria tela recoquunt fornacibus renouantque cudibus. Huius
rei inopinata fama Rollonis et Gurim perlabitur. et talis
relationis sermone perturbantur. Qui conuocata copiosa manu
congruentique pubertate florentium. congregataque multitudine
mediae etatis senum atque ad exterminandum descriptorum elatis
dextris mandat silentium. Tumutuantis populi murmure penitus
sedato sedisque decentis suggestu sublimiter Rollone suffecto
infit ore mellifluo. Vos quibus incalescit iuuenilis ardor. quique
flore prestantioris estis uirtutis alloquor. Sollerti proposito
reuerendos patres auosque et proauos imitaminor. conualescite
uiriliter et confortamini et ne ut equiperis uicibus illis
ualeatis congruenter conuenire dedignaminor. Rex siquidem huius
regni molitur nos supergredi. nostraeque monarchiam ditionis
inuadere. nosque et uos omnes perdere. et antequam hereditariam
nostrae dominationis terram mancipet sue regiminis terram
antipando preoccupemus hostiliterque resistendo aduentu eius.
Ilico omnes his dictis. hilares regiam terram conglobatis
exercitibus inuaserunt. totamque seuiente uulcano depopularunt.
Haec autem rex audiens. contra rollonem et fratrem eius pergit ad
prelium. diuque dimicando terga uertit fugiens ad presidia urbium.
Tunc rollo sui exercitus mortuos sepeliuit. regis autem inhumatos
reliquit. Vnius uero lustri spatio perseuerante inter regem et
rollonem duellio. misit rex pacificis uerbis ad eum huiuscemodi in
dolo. Nihil mihi et tibi. nisi gratia propinquitatis. Vt
requiescat res publica precor permitte. ut quod mei iuris est
meusque pater tenuit. liceat pacienter me possidere. tibi autem
quod tui iuris quodque tuus. Sitque inter me et te pax et
concordia. inextricabili foedere compacta. Tunc rollo et gurim
illorumque milites atque descripti ad exterminandum. pacem
conlaudauerunt. Determinato igitur coniurandae amicitiae tempore.
uterque uenit ad placitum. mutuis muneribus ditati federati sunt.
Denique perfidus
rex dolositatem conceptae fraudis infesto corde ruminans.
conuocato quodam exercitu suo noctu pergens contra illos.
inuadensque fines illorum abscondensque insidias prope menia
ciuitatis oppugnare coepit. Tunc Rollo et Gurim et qui cum eo
erant exilientes de ciuitate persequebantur regem tergauertentem
fugamque simulantem. Transgresso igitur locum insidiarum Rollone
pars quaedam illorum de latibulis egressa. petit urbem. Quam
armigeris uacuam inueniens. incendit. omniumque supellectilium
spolia sibi detulit. Quedam uero sequebantur Rollonem regem
hostili immanitate fugantem. Cernens autem rex incensam urbem
insidiasque preualere. retrogressus preliabatur contra eum. Caesis
ergo ex parte Rollinis quampluribus. cecidit gurim frater eius in
prelio. Videns autem rollo se inter utrumque exercitum unum fugam
simulantem alterum latebris egressum. fratremque mortuum uix
liuoribus plurimis laceratus. cum paucis diuertit ab eis. Tunc rex
obsidens et capiens urbes populum contra se obiurgantem sibi
subiugauit. Rollo uero morari non ualens in datia propter regem
diffidens sui. scanzam insulam cum sex nauibus aggressus est. Tunc
datia pio duce patricioque atque robustissimo aduocato priuata.
magno eiulatu concussa coepit nimium flere.
APOSTROFA
Datia sorte tuos quae gallis mittis alumpnos
Indiga promissi ueri dabitur quod ab astris.
Presagii et meriti mercis non gnara futurae
Exhilara temet. deprensans corde dolorem.
Casus non animae est Fortune pulsus at acris.
Haec aduersa uices conuerterit improba semper
Suggeret omne bonum isti prospera diuite censu
Illum ditabit locupletans munificabit
Frantia deque tuis genitis fecunda beatis
Spermate nobilium concretis christicolarum
Dacigenis cum francigenis iam pacificatis
Gignet producens expurget proferet ingens
Reges. pontificesque duces. comites proceresque
Sub quibus orbis ouans pollebit principe christo
Et quibus aecclesiae fecundabuntur ubique
Atque nouo quorum gaudebunt perpete christo
Ter trineque quibus baptismate purificatis
Iam superum turme decimae uicae perdite adactae.
|
|