B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Anonymus Bernensis
ca. 1090
     
   


F r a g m e n t u m   d e   a r t e
p i n g e n d i   t r a c t a t u s


Textus:
Anonymus Bernensis, De clarea
(Burgerbibliothek Bern. Cod. A 91.17)
in: Quellenschriften für Kunstgeschichte und
Kunsttechnik des Mittelalters und der Renaissance 7
ed. H. Hagen, Wien 1874


_____________________________________________





D e   c l a r e a .

[I]
[fol. 1v] Sciendum est igitur, duo esse genera clarearum, unum, quod verberando, aliud, quod quassando fit. quassatum valde verberato fragilius [fol. 2r] sive infirmius est, inmundum etiam eo, quod saepius quassatum vel transductum per lanam seu per staminium ab imprimentis manu sordem sumit, dum saepius polluitur per manus, cum imprimentis digitos circueat. qui vero experimento quaerit ista agnoscere, adhibeat unum et aliud genus, scilicet verberatam et quassatam claream et perspiciet, quam limpidissima sit una et altera turbida. ergo ne diutius immoremur vituperando seu laudando quodlibet eorum, de utiliore, quod Deus dederit, dicamus, qui artifex et largitor omnium artium est.

[II]
Igitur color et clarea tractari semper volunt mundissime, nec pro alia causa fiunt pulcher, nisi delicando et delingendo confecta. si vero haec sic tibi libet tractare, habeto mundissimam scutellam, in qua semper claream conficias, nec per aliud opus sit maculata, sed tantum deputata in idem. multi vero pelvim conficiunt claream: minus intelligunt, quod de aere fit clarea glauciata. omnis enim liquor, si aliquandiu remanserit in vase aereo, mutabitur suo colore et etiam privatur ex parte proprio sapore. habeto etiam flabellum in modum istius signi aptatum crossum rotundum ex ligno flexibili ad instar digiti in parte similitudinis virgae. alia pars vero, quae est in modum circuli, non sit rotunda, sed lata et tenius, ut flecti [fol. 2v] possit, cum quo verberabis claream. a nonnullis autem verberatur, clarea aut cocleario aut lignulo parum in summitate curvato, non intelligentes, quod, nisi bene verberata sit ipsa clarea, nullo modo bene temperari potest color inde; et vix aut nunquam de talibus instrumentis verberatur.

[III]
Cum vero paraveris claream, a vitello separabis albumen ovi et posito albumine in scutella fortiter sine cessatione verberabis ipsum albumen ovi supradicto lignulo, donec vertatur quasi in spumam aquae vel in similitudinem nivis et adhaereat in scutella et vires perdat currendi vel deflectendi in parte aliqua, etiam si versas partem inferiorem in superiora, scilicet fundum scutellae superius et inferius claream. tamen hoc sciendum est, si percusseris septies aut decies verberando seu caedendo ipsam claream, postquam adhaeret scutellae, ut superius praenotatur, melioabitur. multos vero decipit ipsa mala verberatio clareae et fit, dum minus caeditur, quasi glutis et infusa in colorem facit ipsum colorem filare in modum fili et perdetur omnino color ille. nec etiam potest de scribentis exire penna sine difficultate magna et in pergameno positus redditur turpissimus. cum enim caedetur clarea, pone scutellam in quieto loco et mundo parum inclinatam, ut decurrere possit de spuma clareae liquor. si vero calor fuerit Canis, frigido pone in loco, ne siccetur. si vero rigor brumalis reconde in tepido, ne geletur. decurso autem liquore clareae et [fol. 3r] mundata conca ovi infunde in eandem concam eundem liquorem. diu vero remanisse in scutella deteriorabitur, maxime tamen in aestate, ita ut saepe sub una nocte et diu conversum sit in modum filantis guttae vel siccum. in naturali ergo vase naturaliter manet.

[IV]
De ista clarea temperatur vermiculus, minium, safrannum et sanguis draconis et azorium et a quibusdam etiam ille color, qui dicitur folium.

[V]
Possum ego sane redargui, quia ad talia vaco scilicet scribendo puerilia seu inutilia, sed Deus omnipotens potest in bono fructu transferre ea, qui testis est, quod non causa vanitatis, immo gratia oboedientiae benivolae necessitati multorum <scribo>, quod nunc adiuvante Deo cupio peragere ad utilitatem instruendi alios.

[VI]
Non omne pergamenum unum capit temperamentum coloris vel clareae eo, quod pergamenorum genera sunt diversa, scilicet vitulinum, quando unius est coloris, scilicet albi totum et planum et pulchrum, ut puta illud de Flandria et Normannia, supra scripti opus est temperamenti, hoc est sic temperabis vermiculum et claream, ut superius invenisti: etiam infusa clarea in vermiculum et dehinc imposito in pergameno coloris optimi erit. quando vero et varii coloris [fol. 3v] pallidi et nigri et albi fuerit pergamenum, ut est illud ovinum de Burgundia, quod rarissime invenitur ab aliquo colorari, istiusmodi temperaturam facies clareae. vitellum ovi ab albumine separatum inmittes in scutellam admixtaque aqua, ut ipse spissitate sua vitellus careat aqua et clarior fiat, flabello quasi claream illum verberabis, donec totus sit fractus. dehinc vero colabis illam per mediam telam inmissaque in colorem rubeum statim potes operari, nec tam nequam pergamenum, ut aestimo invenies, quo non per hanc vitellinam luceat claream color, et reddetur quasi purpura pretiosissima. ista vero vitellina clarea labilis est et inseparabilis a spuma. alia enim, quae fit de albumine, dum verberatur, arescit et adhaeret scutellae.





[VII]
Scire omnes cupientes artis peritiam istius decet, quod diu non frui color potest omnis rubeus clarea ista vitellina, at, ubi lucescerit, utatur diu memorata clarea, quae ex albumine, conficitur. nam haec est causa. clarea igitur, quae constat ex vitello ovi, pinguior multo clarea, quae de albumine fit propter vitellum, qui totus est quasi adeps pinguedine et ex ipsa pinguedine tam alacriter fulget omnis color rubeus atque non est ex alia parte adhaerabilis, sed magis frangibilis et cadibilis. idcirco si assidue de eadem pascitur, ipse scilicet color efficietur quasi adeps lucidus, sed caducus, atque ideo, ubi illuxerit [fol. 4r] una ex altera nutriatur clarea, a qua perseveranter in pergameno conglutinabitur.

[VIII]
Scito etiam, quod ullus recenter temperatus color non lucet, usque dum inpinguatus fuerit clareae pinguedine duobus vel quattuor diebus, quia macer et mortuus est in sua natura. cum vero claream primitus in colorem inmitis; involve totum et inmove cum ipso liquore colorem, ut sic tota aeque pinguescat illa confectio. cum autem iam incrassatum est, et lucidum et filantem in modum glutinis atque vix exeuntem de penna colorem videris, iam nimis est pinguis, et oportet te illum cum aqua nutrire, ne extet illud, quod ad praesens dixi. expedit, ut sit tota involuta temperatura illa confectio. sed partem ipsius coloris sine quiescere in fundo vasis illius coloris vel vasculi colorei et aliam partem move solito more lignulo praescripto. istud ergo propterea dixi, ut semper omni hora possis ad propriam voluntatem temperare haec, sive ut luceant, sive ut nequaquam luceant, seu ubi parum, seu ubi nimis luceant, per aquam et claream.

[IX]
Sciendum igitur est, quod multi, ubi viderint, fulgere colorem, faciunt claream quandam, quam vocant claream levem vel claream macram, habentem medietatem ex aqua mixta cum albumine ovi et in similitudinem verberata, et quia minus est pinguis ista propter aquae mixtionem, bene inde lucidus color, qui antea fuerat a fortiore inpinguatus [fol. 4v] liquore temperatur.

[X]
Nonnulli etiam, cum unum opus ex multis coloribus operantur, habent genera clareae plura, in quibus minus de aqua et maius in alio habetur. sed tantum valet unum, quod conficitur sine aqua, quam multa dispariliter aquis temperata, dum stilla aqua una et duae vel tres seu multo plures clareae inmittuntur in quamlibet confectionem, vel, si placet, multae sin ex aqua et paucae de clarea.

[XI]
Cum membrana vermiculum vel minium inposueris ad formandum capitales litteras, habeto pennam bene fissam, non solum autem ad istum colorem, verum etiam et ad azorium. ad viridem vero colorem minus sit fissa eo, quod tenuiter inponitur. <cartula> etenim sive aliud scribitur aliquod, instrumentum, super quod scribitur, non sit oppido arduum, et si hoc est, quod scriptura, quam coloraturus es, sit nimis confecta de illa petra, quae creta dicitur, sicuti a nonnullis scriptoribus solet fieri, expelle eam foras de scriptura, feriendo duriter in pergameno; exinde namque albescit omnis color, quin etiam inpedimentum maximum pennae facit scribae, ita ut ipsa non possit ire in pergameno. sed tu parum frica digito locum ipsum, ubi fabricaturus es litteram.

[XII]
Cum igitur formas litteram, prius penna torta ea apta summitates illius per girum, ne corrosa videatur: hoc vero peracto aptabis et ordinabis aequaliter colorem per totam litteram, ne sit in uno loco parum et in [fol. 5r] alio nimis de colore vel nimis clareatum vel parum in ea color. post haec ad siccandum in aequali loco ipsum opus pones. si dixeris mihi «unde possum scire, an parum an nimis de colore in littera habeatur?», dicam tibi, quod ista et alia nonnulla, si animadverteris, poteris probare et intelligere potius per temet ipsum tractantem, quam per me scribentem. non valentem se existimat artifex in opere, si ex proprio ingenio nec probat nec intelligit quicquam, tantum modo hoc, quod per alios didicerat. omnis igitur est inventa intellectaque a scrutantibus hominum sensibus ars, sapientiam hominibus donante Deo, per quem omnia constant.

[XIII]
Safrannum, quod alio a quibusdam nuncupatur nomine crocus, nullam habet temperaturam aliam. nisi, sicut invenis illud herbido flore, ita pones in vasculum coloreum atque desuper clarea pura et forte infusa, parvo intervallo glauciatus fuerit. sciendum tamen, quod quidam safrannum, antequam temperant clarea, in solis vel ignis calore siccant illud, ut ariditate nobiliorem reddat colorem. non solum autem in magnis rebus, verum et in minutissimo opere floret ingenium, viget intellectus, valet ratio. omnis etiam laetatur terrenae actionis artifex audita alicuius novitate ingenii, quia ardenter cupit ad artis perfecti[fol. 5v]onem attingere; sed o! quam gemendum atque stupendum est omni viam vitae transeunti, quod multos operarios suae professionis a perfectione se retrahentes <videt>, in quorum numero ego miserrimus sum, sed tamen misericordia Dei sperans sola aeternae ars vitae habet. semper ergo oportet illum, ut focus vitiorum fenum consumat, ardere, qui inmaculatum vitae suae peragere callem cupit. hic est igitur parvissimum ingenium, quod interpositis aliis parumper silui.

[XIV]
Cum bene temperatum fuerit safrannum, saepe evenit, ut diu remanente ipso in clarea vertatur in colorem rubeum eo, quod abundat ipsa herba, quae safrannum dicitur. ideo tu bene temperationis tempus cape id colorandum vel ea hora, qua bene temperata est illa confectio, de illa eam remove, ut plus non tinguat temperationem, quam necesse est.


[ D e   c o l o r u m   m i x t i o n e . ]

[XV]
Iam Deo mihi opitulante pernecessariam posteris meae qualitate possibilitatis temperandi coloris artem stili officio digessi. nunc eo ipso largiente, qui posuit intellectum in viscera hominum, de colorum mixtione aliquid pandere temptabo gratia caritatis et utilitatis requirentibus, quam semper doctior supponit pictoribus aliis. puris, hoc est non mixtis coloribus ut mirabiliter mixto strata inferius, superius umbrata colore pictura sit variata, cum nimis * * *

[Hic deficit tractatus in ipsius paginae fine.]