Anselmus Cantuariensis
1033 -1109
|
Proslogion
Responsio Anselmiad obiectiones Gaunilonis
Textus:Kann Gottes Nicht-Sein gedacht werden?Die Kontroverse zwischenAnselm von Canterbury undGaunilo von MarmoutiersLateinisch - DeutschÜbersetzt, erläutert und herausgegebenvon Burkhard MojsischMit einer Einleitung von Kurt FlaschExcerpta Classica, Band 4, Mainz 1989(Pro textu Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)
|
_______________________________________________________
|
|
Quid ad haecrespondeat editoripsius libelli
Quoniam non me reprehendit in his dictis ille insipiens, contra quem sum locutus in meo opusculo, sed quidam non insipiens et catholicus pro insipiente, sufficere mihi potest respondere catholico. | |
(1) | Dicis quidem, quicumque es, qui dicis haec posse dicere insipientem: quia non est in intellectu aliquid, «quo maius cogitari non possit», aliter, quam quod secundum veritatem cuiusquam rei nequit saltem cogitari, et quia non magis consequitur hoc, quod dico «quo maius cogitari non possit», ex eo, quia est in intellectu, esse et in re, quam perditam insulam certissime existere ex eo, quia, cum describitur verbis, audiens eam non ambigit in intellectu suo esse. Ego vero dico: Si «quo maius cogitari non potest» non intelligitur vel cogitatur nec est in intellectu vel cogitatione, profecto deus aut non est «quo maius cogitari non possit» aut non intelligitur vel cogitatur et non est in intellectu vel cogitatione. Quod quam falsum sit, fide et conscientia tua pro firmissimo utor argumento. Ergo «quo maius cogitari non potest» vere intelligitur et cogitatur et est in intellectu et cogitatione. Quare aut vera non sunt, quibus contra conaris probare, aut ex eis non consequitur, quod te consequenter opinaris concludere.Quod autem putas ex eo, quia intelligitur aliquid, «quo maius cogitari nequit», non consequi illud esse in intellectu nec, si est in intellectu, ideo esse in re, certe ego dico: Si vel cogitari potest esse, necesse est illud esse. Nam «quo maius cogitari nequit» non potest cogitari esse nisi sine initio. Quidquid autem potest cogitari esse et non est, per initium potest cogitari esse. Non ergo «quo maius cogitari nequit» cogitari potest esse et non est. Si ergo cogitari potest esse, ex necessitate est.Amplius: Si utique vel cogitari potest, necesse est illud esse. Nullus enim negans aut dubitans esse aliquid, «quo maius cogitari non possit», negat vel dubitat, quia, si esset, nec actu nec intellectu posset non esse. Aliter namque non esset «quo maius cogitari non potest». Sed quidquid cogitari potest et non est, si esset, posset vel actu vel intellectu non esse. Quare si vel cogitari potest, non potest non esse «quo maius cogitari nequit». Sed ponamus non esse, si vel cogitari valet. At quidquid cogitari potest et non est, si esset, non esset «quo maius cogitari non possit». Si ergo esset «quo maius cogitari non possit», non esset «quo maius cogitari non possit», quod nimis est absurdum. Falsum est igitur non esse aliquid, «quo maius cogitari non possit», si vel cogitari potest, multo itaque magis, si intelligi et in intellectu esse potest.Plus aliquid dicam. Procul dubio quidquid alicubi aut aliquando non est, etiam si est alicubi aut aliquando, potest tamen cogitari numquam et nusquam esse, sicut non est alicubi aut aliquando. Nam quod heri non fuit et hodie est, sicut heri non fuisse intelligitur, ita numquam esse subintelligi potest. Et quod hic non est et alibi est, sicut non est hic, ita potest cogitari nusquam esse. Similiter cuius partes singulae non sunt, ubi aut quando sunt aliae partes, eius omnes partes et ideo ipsum totum possunt cogitari numquam aut nusquam esse. Nam etsi dicatur tempus semper esse et mundus ubique, non tamen illud totum semper aut iste totus est ubique. Et sicut singulae partes temporis non sunt, quando aliae sunt, ita possunt numquam esse cogitari. Et singulae mundi partes, sicut non sunt, ubi aliae sunt, ita subintelligi possunt nusquam esse. Sed et quod partibus coniunctum est, cogitatione dissolvi et non esse potest.Quare quidquid alicubi aut aliquando totum non est, etiam si est, potest cogitari non esse. At «quo maius nequit cogitari», si est, non potest cogitari non esse. Alioquin, si est, non est «quo maius cogitari non possit», quod non convenit. Nullatenus ergo alicubi aut aliquando totum non est, sed semper et ubique totum est.Putasne aliquatenus posse cogitari vel intelligi aut esse in cogitatione vel intellectu, de quo haec intelliguntur? Si enim non potest, non de eo possunt haec intelligi. Quodsi dicis non intelligi et non esse in intellectu, quod non penitus intelligitur, dic, quia, qui non potest intueri purissimam lucem solis, non videt lucem diei, quae non est nisi lux solis! Certe vel hactenus intelligitur et est in intellectu «quo maius cogitari nequit», ut haec de eo intelligantur. |
(2) | Dixi itaque in argumentatione, quam reprehendis, quia, cum insipiens audit proferri «quo maius cogitari non potest», intelligit, quod audit. Utique qui non intelligit, si nota lingua dicitur, aut nullum aut nimis obrutum habet intellectum.Deinde dixi, quia, si intelligitur, est in intellectu. An est in nullo intellectu, quod necessario in rei veritate esse monstratum est? Sed dices, quia, etsi est in intellectu, non tamen consequitur, quia intelligitur. Vide, quia consequitur esse in intellectu ex eo, quia intelligitur! Sicut enim quod cogitatur, cogitatione cogitatur, et quod cogitatione cogitatur, sicut cogitatur, sic est in cogitatione, ita quod intelligitur, intellectu intelligitur, et quod intellectu intelligitur, sicut intelligitur, ita est in intellectu. Quid hoc planius?Postea dixi, quia, si est vel in solo intellectu, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo in solo est intellectu, id ipsum, scilicet «quo maius non potest cogitari», est, quo maius cogitari potest. Rogo, quid consequentius? An enim, si est vel in solo intellectu, non potest cogitari esse et in re? Aut si potest, nonne, qui hoc cogitat, aliquid cogitat maius eo, si est in solo intellectu? Quid igitur consequentius, quam si «quo maius cogitari nequit» est in solo intellectu, idem esse, quo maius cogitari possit? Sed utique «quo maius cogitari potest» in nullo intellectu est «quo maius cogitari non possit». An ergo non consequitur «quo maius cogitari nequit», si est in ullo intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim est in solo intellectu, est, quo maius cogitari potest, quod non convenit. |
(3) | Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam oceani omnes terras sua fertilitate vincentem, quae difficultate, immo impossibilitate inveniendi, quod non est, «perdita» nominatur, dicat idcirco non posse dubitari vere esse in re, quia verbis descriptam facile quis intelligit. Fidens loquor, quia, si quis invenerit mihi aut re ipsa aut sola cogitatione existens praeter «quo maius cogitari non possit», cui aptare valeat connexionem huius meae argumentationis, inveniam et dabo illi perditam insulam amplius non perdendam. Palam autem iam videtur «quo non valet cogitari maius» non posse cogitari non esse, quod tam certa ratione veritatis existit. Aliter enim nullatenus existeret. Denique si quis dicit se cogitare illud non esse, dico, quia, cum hoc cogitat, aut cogitat aliquid, «quo maius cogitari non possit», aut non cogitat. Si non cogitat, non cogitat non esse, quod non cogitat. Si vero cogitat, utique cogitat aliquid, quod nec cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari non esse, cogitari posset habere principium et finem. Sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat, aliquid cogitat, quod nec cogitari non esse possit. Hoc vero qui cogitat, non cogitat id ipsum non esse. Alioquin cogitat, quod cogitari non potest. Non igitur potest cogitari non esse «quo maius nequit cogitari». |
(4) | Quod autem dicis, quia, cum dicitur, quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur, quod non esse aut etiam posse non esse non possit intelligi, potius dicendum fuit non posse cogitari. Si enim dixissem rem ipsam non posse intelligi non esse, fortasse tu ipse, qui dicis, quia secundum proprietatem verbi istius falsa nequeunt intelligi, obiceres nihil, quod est, posse intelligi non esse. «Falsum» est enim non esse, quod est. Quare non esse proprium deo non posse intelligi non esse. Quodsi aliquid eorum, quae certissime sunt, potest intelligi non esse, similiter et alia certa non esse posse intelligi. Sed hoc utique non potest obici de cogitatione, si bene consideretur. Nam etsi nulla, quae sunt, possint intelligi non esse, omnia tamen possunt cogitari non esse praeter id, quod summe est. Illa quippe omnia et sola possunt cogitari non esse, quae initium aut finem aut partium habent coniunctionem, et, sicut iam dixi, quidquid alicubi aut aliquando totum non est. Illud vero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium nec finem nec partium coniunctionem et quod non nisi semper et ubique totum ulla invenit cogitatio.Scito igitur, quia potes cogitare te non esse, quamdiu esse certissime scis! Quod te miror dixisse nescire. Multa namque cogitamus non esse, quae scimus esse, et multa esse, quae non esse scimus; non existimando, sed fingendo ita esse, ut cogitamus. Et quidem possumus cogitare aliquid non esse, quamdiu scimus esse, quia simul et illud possumus et istud scimus. Et non possumus cogitare non esse, quamdiu cogitamus esse, quia non possumus cogitare esse simul et non esse. Si quis igitur sic distinguat huius prolationis has duas sententias, intelliget nihil, quamdiu esse cogitatur, posse cogitari non esse, et quidquid est praeter id, «quo maius cogitari nequit», etiam cum scitur esse, posse non esse cogitari. Sic igitur et proprium est deo non posse cogitari non esse, et tamen multa sunt, quae possunt cogitari, quamdiu sunt, non esse. Quomodo tamen dicatur cogitari deus non esse, in ipso libello puto sufficienter esse dictum. |
(5) | Qualia vero sint et alia, quae mihi obicis pro insipiente, facile est deprehendere vel parum sapienti, et ideo id ostendere supersedendum existimaveram. Sed quoniam audio quibusdam ea legentibus aliquid contra me valere videri, paucis de illis commemorabo.Primum, quod saepe repetis me dicere, quia, quod est «maius omnibus», est in intellectu; si est in intellectu, est et in re - aliter enim «omnibus maius» non esset «omnibus maius» -: Nusquam in omnibus dictis meis invenitur talis probatio. Non enim idem valet, quod dicitur «maius omnibus» et «quo maius cogitari nequit», ad probandum, quia est in re, quod dicitur. Si quis enim dicat «quo maius cogitari non possit» non esse aliquid in re aut posse non esse aut vel non esse posse cogitari, facile refelli potest. Nam quod non est, potest non esse; et quod non esse potest, cogitari potest non esse. Quidquid autem cogitari potest non esse, si est, non est «quo maius cogitari non possit»; quod si non est, utique, si esset, non esset «quo maius non possit cogitari». Sed dici non potest, quia «quo maius non possit cogitari», si est, non est «quo maius cogitari non possit», aut si esset, non esset «quo non possit cogitari maius». Patet ergo, quia nec non est nec potest non esse aut cogitari non esse. Aliter enim, si est, non est, quod dicitur, et si esset, non esset.Hoc autem non tam facile probari posse videtur de eo, quod «maius» dicitur «omnibus». Non enim ita patet, quia, quod non esse cogitari potest, non est «maius omnibus», quae sunt, sicut quia non est «quo maius cogitari non possit»; nec sic est indubitabile, quia, si est aliquid «maius omnibus», non est aliud quam «quo maius non possit cogitari», aut si esset, non esset similiter aliud, quomodo certum est de eo, quod dicitur «quo maius cogitari nequit». Quid enim, si quis dicat esse aliquid «maius omnibus», quae sunt, et id ipsum tamen posse cogitari non esse, et aliquid maius eo, etiamsi non sit, posse tamen cogitari? An hic sic aperte inferri potest: Non est ergo «maius omnibus», quae sunt, sicut ibi apertissime diceretur: Ergo non est «quo maius cogitari nequit»? Illud namque alio indiget argumento quam hoc, quod dicitur «omnibus maius»; in isto vero non est opus alio quam hoc ipso, quod sonat «quo maius cogitari non possit». Ergo si non similiter potest probari de eo, quod «maius omnibus» dicitur, quod de se per se ipsum probat «quo rnaius nequit cogitari», iniuste me reprehendisti dixisse, quod non dixi, cum tantum differat ab eo, quod dixi.Si vero vel post aliud argumentum potest, nec sic me debuisti reprehendere dixisse, quod probari patet. Utrum autem possit, facile perpendit, qui hoc posse «quo maius cogitari nequit» cognoscit. Nullatenus enim potest intelligi «quo maius cogitari non possit» nisi id, quod solum «omnibus est maius». Sicut ergo «quo maius cogitari nequit» intelligitur et est in intellectu et ideo esse in rei veritate asseritur, sic, quod «maius» dicitur «omnibus», intelligi et esse in intellectu et idcirco re ipsa esse ex necessitate concluditur. Vides ergo, quam recte me comparasti stulto illi, qui hoc solo, quod descripta intelligeretur, perditam insulam esse vellet asserere. |
(6) | Quod autem obicis quaelibet falsa vel dubia similiter posse intelligi et esse in intellectu, quemadmodum illud, quod dicebam, miror, quid hic sensisti contra me dubium probare volentem, cui primum hoc sat erat, ut quolibet modo illud intelligi et esse in intellectu ostenderem, quatenus consequenter consideraretur, utrum esset in solo intellectu, velut falsa, an et in re, ut vera. Nam si falsa et dubia hoc modo intelliguntur et sunt in intellectu, quia, cum dicuntur, audiens intelligit, quid dicens significet, nihil prohibet, quod dixi, intelligi et esse in intellectu. Quomodo autem sibi conveniant, quod dicis, quia falsa dicente aliquo, quaecumque ille diceret, intelligeres et quia illud, quod non eo modo, quo etiam falsa, habetur in cogitatione, non diceris auditum cogitare aut in cogitatione habere, sed intelligere et in intellectu habere, quia scilicet non possis hoc aliter cogitare nisi intelligendo, id est scientia comprehendendo, re ipsa illud existere - quomodo, inquam, conveniant et falsa «intelligi» et «intelligere» esse «scientia comprehendere existere aliquid», nil ad me, tu videris. Quodsi et falsa aliquo modo intelliguntur et non omnis, sed cuiusdam intellectus est haec definitio, non debui reprehendi, quia dixi «quo maius cogitari non possit» intelligi et in intellectu esse, etiam antequam certum esset re ipsa illud existere. |
(7) | Deinde quod dicis vix umquam posse esse credibile, cum dictum et auditum fuerit istud, non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest cogitari non esse deus, respondeant pro me, qui vel parvam scientiam disputandi argumentandique attigerunt. An enim rationabile est, ut idcirco neget aliquis, quod intelligit, quia esse dicitur id, quod ideo negat, quia non intelligit? Aut si aliquando negatur, quod aliquatenus intelligitur, et idem est illi, quod nullatenus intelligitur - nonne facilius probatur, quod dubium est de illo, quod in aliquo, quam de eo, quod in nullo est intellectu? Quare nec credibile potest esse idcirco quemlibet negare «quo maius cogitari nequit», quod auditum aliquatenus intelligit, quia negat deum, cuius sensum nullo modo cogitat. Aut si et illud, quia non omnino intelligitur, negatur - nonne tamen facilius id, quod aliquo modo, quam id, quod nullo modo intelligitur, probatur? Non ergo irrationabiliter contra insipientem ad probandum deum esse attuli «quo maius cogitari non possit», cum illud nullo modo, istud aliquo modo intelligeret. |
(8) | Quod vero tam studiose probas «quo maius cogitari nequit» non tale esse, qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris, sine causa fit. Non enim ad hoc protuli picturam praecogitatam, ut tale illud, de quo agebatur, vellem asserere, sed tantum, ut aliquid esse in intellectu, quod esse non intelligeretur, possem ostendere. Item quod dicis «quo maius cogitari nequit» secundurn rem vel ex genere tibi vel ex specie notam te cogitare auditum vel in intellectu habere non posse, quoniam nec ipsam rem nosti nec eam ex alia simili potes conicere, palam est rem aliter sese habere. Quoniam namque omne minus bonum in tantum est simile maiori bono, inquantum est bonum, patet cuilibet rationabili menti, quia de bonis minoribus ad maiora conscendendo ex iis, quibus aliquid maius cogitari potest, multum possumus conicere illud, «quo nihil potest maius cogitari». Quis enim verbi gratia vel hoc cogitare non potest, etiamsi non credat in re esse, quod cogitat, scilicet si bonum est aliquid, quod initium et finem habet, multo melius esse bonum, quod, licet incipiat, non tamen desinit; et sicut istud illo melius est, ita isto esse melius illud, quod nec finem habet nec initium, etiamsi semper de praeterito per praesens transeat ad futurum; et sive sit in re aliquid huiusmodi sive non sit, valde tamen eo melius esse id, quod nullo modo indiget vel cogitur mutari vel moveri? An hoc cogitari non potest, aut aliquid hoc maius cogitari potest? Aut non est hoc ex iis, quibus maius cogitari valet, conicere id, «quo maius cogitari nequit»? Est igitur, unde possit conici «quo maius cogitari nequeat». Sic itaque facile refelli potest insipiens, qui sacram auctoritatem non recipit, si negat «quo maius cogitari non valet» ex aliis rebus conici posse. At si quis catholicus hoc neget, meminerit, quia «invisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas». |
(9) | Sed etsi verum esset non posse cogitari vel intelligi illud, «quo maius nequit cogitari», non tamen falsum esset «quo maius cogitari nequit» cogitari posse et intelligi. Sicut enim nil prohibet dici «ineffabile», licet illud dici non possit, quod «ineffabile» dicitur, et quemadmodum cogitari potest «non cogitabile», quamvis illud cogitari non possit, cui convenit «non cogitabile» dici, ita, cum dicitur «quo nil maius valet cogitari», procul dubio, quod auditur, cogitari et intelligi potest, etiamsi res illa cogitari non valeat aut intelligi, «qua maius cogitari nequit». Nam etsi quisquam est tam insipiens, ut dicat non esse aliquid, «quo maius non possit cogitari», non tamen ita erit impudens, ut dicat se non posse intelligere aut cogitare, quid dicat. Aut si quis talis invenitur, non modo sermo eius est respuendus, sed et ipse conspuendus. Quisquis igitur negat aliquid esse, «quo maius nequeat cogitari», utique intelligit et cogitat negationem, quam facit. Quam negationem intelligere aut cogitare non potest sine partibus eius. Pars autem eius est «quo maius cogitari non potest». Quicumque igitur hoc negat, intelligit et cogitat «quo maius cogitari nequit». Palam autem est, quia similiter potest cogitari et intelligi, quod non potest non esse. Maius vero cogitat, qui hoc cogitat, quam qui cogitat, quod possit non esse. Dum ergo cogitatur «quo maius non possit cogitari», si cogitatur, quod possit non esse, non cogitatur «quo non possit cogitari maius». Sed nequit idem simul cogitari et non cogitari. Quare qui cogitat «quo maius non possit cogitari», non cogitat, quod possit, sed quod non possit non esse. Quapropter necesse est esse, quod cogitat, quia, quidquid non esse potest, non est, quod cogitat. |
(10) | Puto, quia monstravi me non infirma, sed satis necessaria argumentatione probasse in praefato libello re ipsa existere aliquid, «quo maius cogitari non possit», nec eam alicuius obiectionis infirmari firmitate. Tantam enim vim huius prolationis in se continet significatio, ut hoc ipsum, quod dicitur, ex necessitate eo ipso, quod intelligitur vel cogitatur, et revera probetur existere et id ipsum esse, quidquid de divina substantia oportet credere. Credimus namque de divina substantia, quidquid absolute cogitari potest melius esse quam non esse. Verbi gratia melius est esse aeternum quam non aeternum, bonum quam non bonum, immo bonitatem ipsam quam non ipsam bonitatem. Nihil autem huiusmodi non esse potest «quo maius aliquid cogitari non potest». Necesse igitur est «quo maius cogitari non potest» esse, quidquid de divina essentia credi oportet. Gratias ago benignitati tuae et in reprehensione et in laude mei opusculi. Cum enim ea, quae tibi digna susceptione videntur, tanta laude extulisti, satis apparet, quia, quae tibi infirma visa sunt, benevolentia, non malevolentia reprehendisti. |