B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Widukindus Corbeius
ca. 925 - post 973
     
   



R e r u m   g e s t a r u m
S a x o n i c a r u m
l i b r i   t r e s


L i b e r   I I I

_______________________________________________


      Incipit liber tercius.

      I. Quomodo creavit rex filium suum Liudulfum post se regem.

Post excessum Edidis reginae omnem amorem maternum transfudit rex in unicum filium suum Liudulfum, factoque testamento creavit eum regem post se. Ipse autem tener adhuc erat adolescens, aetatis non habens amplius quam sedecim annos.
 
      II. De Gallica profectione et altercatione regis
      et Hugonis ducis et rege Luthwico.


Rex vero in Galliam proficiscens expeditionem, coacto apud Camaracam urbem exercitu, festinat intrare regnum Karoli vindicandae causa iniuriae generis sui Hluthowici. Quo audito Hugo missa legatione iurat per patris sui animam, qui iam olim periit Deo regique proprio repugnando, quia tanta sibi esset copia armorum, quantam hactenus rex numquam vidisset. Addiditque contemptum vane tumideque super Saxones loquendo, quia inbelles essent, et quia facile posset una potione telorum Saxonicorum septem [105] obsorbere. Ad quod rex famosum satis reddit responsum:
      [Versio B:]
sibi vero fore tantam multitudinem pilleorum foeninorum, quos ei presentari oporteret, quantam nec ipse nec pater suus umquam viderit. Et revera, cum esset magnus valde exercitus, XXX scilicet duarum legionum, non est inventus, qui foenino non uteretur pilleo, nisi Corbeius abbas nomine [106] Bovo cum tribus suis sequacibus. Hic erat vir sapiens ac clarus, a Deo nobis ostensus, non concessus. Huius patris avus Bovo Graecas litteras coram Cuonrado rege legendo factus est clarus; et huic eiusdem nominis avus erat, ut natu maior, omni virtute ac sapientia potior. Sed et ipse nepos erat Warini, qui ex milite factus est monachus et primus omnium apud Novam Corbeiam regulariter electus est in patrem. Qui cum esset admirandae sanctitatis, ad augmentum virtutum suarum beataeque memoriae Saxoniae preciosum attulit thesaurum, reliquias videlicet preciosi martyris Viti. Dimissus igitur Hluthowicus regi occurrit iungiturque cum sociis exercitui illius.
      [Versio C:]
sibi vero fore tantam multitudinem pilleorum ex culmis contextorum, quos ei presentari oporteret, quantam nec ipse nec pater suus umquam viderit. Et revera, cum esset magnus valde exercitus, XXX scilicet duarum legionum, non est inventus, qui huiuscemodi non uteretur tegumento, nisi rarissimus quisque. Certus autem factus de adventu regis Huga, timore perterritus, dimisit Luthuvicum. [107]
 
      III. Quomodo rex Lucdunum adiit, Parisium atque Remensem urbes.

Rex autem cum exercitu Lugdunum adiit eamque armis temptavit; inde Parisium perrexit Hugonemque ibi obsedit, memoriam quoque Dyonisii martyris digne honorans veneratus est. Ductus inde exercitus contra, urbem Remensem, ubi erat nepos Hugonis contra ius fasque omne subrogatus episcopus, legitimo pontifice adhuc superstite. Armis autem urbem capiens, iniuste constitutum expulit sacerdotem, legitimum ecclesiae sedique propriae restituens.
 
      IV. Quomodo Rothun adiit et inde Saxoniam reversus est.

Exinde collecta ex omni exercitu electorum militum manu Rothun Danorum urbem adiit; sed difficultate locorum asperiorique hieme ingruente, plaga eos quidem magna percussit, incolumi exercitu infecto negotio post tres menses Saxoniam regressus est, urbibus Remense atque Lugduno cum caeteris armis captis Hluthowico regi concessis.
 
      V. Quomodo Huga occurrit regi iuxta fluvium Car.

Huga autem expertus potentiam regis virtutemque Saxonum non passus est ultra terminos suos hostiliter intrare, sed pergenti in eandem expeditionem anno sequenti occurrit iuxta fluvium qui dicitur Car, manus dedit iuxtaque imperium regis pactum iniit, utilisque proinde permansit.[108]
 
      VI. De Liudulfo filio regis, quomodo Italiam adiit.

Videns autem rex filium suum Liudulfum virum factum dedit ei coniugem divitiis ac nobilitate claram, ducis Herimanni filiam nomine Idam. Quam cum accepisset, in brevi post haec socer moritur, cum ducatu omni ei possessione relicta. Accepta autem potestate animum tranquillum, quem in puero gessit, exuit, armatumque militem in Italiam ducens, aliquantis ibi urbibus captis et sub custodia traditis, ipse revertitur in Franciam.
 
      VII. De Bernhario rege Longobardorum.

Eo tempore usurpato imperio regnavit in Longobardia homo ferus et avarus, et qui omnem iustitiam pecunia venderet, Bernharius {II, 950-63}. Veritus autem singularis prudentiae reginae virtutem a Hluthowico rege {† 950} relictae, in multis eam afflixit, quo tanti decus splendoris extingueret vel certe obscuraret.
 
      VIII. Quomodo rex duxit exercitum contra Bolizlavum.

Illo tempore rex proficiscitur in militiam contra Bolizlavum regem Boemiorum; et cum capienda esset urbs quae nuncupabatur Nova, in qua clausus obsidebatur Bolizlavi filius, prudenti rex consilio diremit prelium, ne miles in rapiendis hostium spoliis aliquod periculum [109] incideret. Considerata itaque virtute regis ac innumera multitudine exercitus, Bolizlav urbe egressus maluit tantae maiestati subici quam ultimam perniciem pati. Sub signisque stans et regem audiens responsaque reddens, veniam tandem promeruit. Inde plena victoria gloriosus factus, rex Saxoniam regreditur.
 
      IX. Quomodo rex reginam sibi sociavit.

Cumque eum virtus prefatae reginae non lateret, simulato itinere Romam proficisci statuit. Cumque in Longobardiam ventum esset, aureis muneribus amorem reginae super se probare temptavit. Quo fideliter experto, in coniugium sibi eam sociavit cumque ea urbem Papiam, quae est sedes regia, obtinuit. Quod cum vidisset filius eius Liudulfus, tristis a rege discessit, profectusque in Saxoniam aliquamdiu moratus est in loco consiliis funesto Salaveldun.
 
      X. Celebratis rex nuptiis revertitur in Saxoniam.

Rex vero in Italia celebratis iuxta magnificentiam regalem nuptiis proficiscitur inde cum novi matrimonii claritate acturus proximum pascha in Saxonia, laetitiam patriae magnamque gratiam conferens, persuasus quoque rex Bernharius a Cuonrado duce, cui Papia cum presidio militari relicta erat custodienda, regem subsecutus est in Germaniam, pacem cum eo facturus et omnibus quae imperavisset obtemperaturus. Cui regiae urbi appropinquanti occurritur [110] miliario ab urbe a ducibus et prefectis palatinorumque primoribus, et regaliter susceptus, ductus in urbem, iussus est in hospitio sibi parato manere. Neque enim faciem regis intra tres dies videre promeruit. Quod aegre ferens Cuonradus, qui eum adduxerat, unumque cum eo sentiens filius regis Liudulfus, suspectum super hac causa Heinricum fratrem regis habentes, quasi antiqua stimulatum invidia, devitaverunt eum. Heinricus autem sciens adolescentem maternis destitutum suffragiis, contemptui coepit eum habere, in tantum ut a conviciis ei quoque non parceret. Interea rex regem alloquitur, in gratiamque regis ac reginae susceptus deditionis sponsionem dat foederisque spontanei diem locumque apud urbem Augustanam designans.
 
      XI. De conventu populi apud urbem Augustanam.

Ubi cum conventus fieret, Bernharius manus filii sui Adalberhti suis manibus inplicans, licet olim Hugonem fugiens regi subderetur, tunc tamen renovata fide coram omni exercitu famulatui regis se cum filio subiugavit; et ita dimissus in Italiam remeavit cum gratia et pace. Ibi mirae magnitudinis lapis grandinis tonitru ac tempestate turbulenta de caelo iactus ingens miraculum multis visentibus prebuit.
 
      XII. De filiis regis.

Nati sunt autem regi filii ex serenissima regina primogenitus Heinricus, secundus Brun, tertius paterni [111] nominis maiestate designatus, quem iam post patrem dominum ac imperatorem universus sperat orbis; filiam quoque sanctae matris eius vocabulo insignitam, de qua non presumimus aliquid dicere, cum eius claritas precellat omne quod dicere aut scribere valemus.
 
      XIII. De insidiis quas paraverunt regi.

Enimvero rex cum regiones Francorum urbesque circuiret, audivit, quia ei insidiae pararentur a filio generoque; quapropter summus pontifex revocatus, ubi austeriorem vitam more solito cum heremitis et solitariis ante pascha agebat, suscepit regem Mogontiae, ibi ei aliquamdiu ministrans. Nefanda consilia prodita a filio generoque animadversa; purgandi locum criminis cum consilio pontificis petunt et inpetrant. Qui licet sceleris manifeste arguerentur, paruit tamen rex eorum sententiis in omnibus locorum temporumque angustia.
 
      XIV. De apparatu paschali.

Et cum apparatus paschalis apud Aquas fieri oporteret, comperit, quia nichil sibi dignum ibi paratum esset; maternis gaudiis et officiis decenter curatur, regemque, quem in Francia pene perdidit, in patria magnifice recepit.[112]
 
      XV. De filio generoque regis et pontifice Frithurico.

Nam confortatus amicorum gentisque propriae presentia, irritum fecit pactum, quod coactus inire confessus est. Edictumque est filio generoque auctores sceleris puniendos tradere aut certe se hostes publicos nosse. Pactis pristinis pontifex intercessit, tamquam paci et concordiae consulturus. Ob id regi fit suspectus, amicis regalibus consiliariisque omnimodis spernendus. De eo nostrum arbitramur nequaquam aliquid temere iudicare; sed quod de eo probamus, quia magnus erat oratione die noctuque, magnus elemosinarum largitate, precipuus verbo predicationis, non silere dignum duximus; caeterum de accusatis causis qui iudicat Dominus est.
 
      XVI. De conventu populi apud Fridisleri.

Earum rerum dum ibi finis non fieret, universalis populi conventus esse iubetur apud villam quae dicitur Fridisleri, super his causis discutiendum. Ubi cum frater regis Heinricus adesset, multas ac graves causas summo pontifici obiciebat; proptereaque regis totiusque pene exercitus offensam incurrit, dum eum penitus culpabilem ex illius dictis censerent. Preterea rex severiorem animum gerens ex recenti iniuria, eminentissimos viros ac sibi quondam caros et in Biertanico bello fideles fratri traditos exilio dampnavit, dum accusati rationem redderent nec se purgare sufficerent. Hi erant Thuringi genere, potestatis prefectoriae, Dadanus et Wilhelmus nomine. Hoc facto multi scelerum conscii [113] satis perterriti. Soluta contione, multitudine dimissa, sese rex in orientales partes contulit.
 
      XVII. De pugna Lothariorum cum Conrado duce.

Lotharii autem cum regem duci Cuonrado sensissent offensum, cum iam olim ei infesti essent, eo quod ducatum super eos administraret ipsis invitis, arma contra eum sumunt. Ille vero inperterritus, leoninum exerens animum, signa signis contraria invexit et incredibilem multitudinem ex eis propria manu fudit, dum sanguine amici, quem in prelio amisit, Cuonradi scilicet, Evurhardi filii, ut fera saevissima acueretur. Itaque illi fortissimo subpeditante fortium militum manu, adverso exercitui dum novus semper additur, a meridie usque in vesperum protrahitur bellum. Nocte prelium dissolvitur, nullus victoria laetatur.
 
      XVIII. De obsidione Mogontiaca.

Rex autem circa Kalendas Iulii moto exercitu armis filium generumque quaerere temptavit; obvias urbes partis adversae aut armis cepit aut in deditionem accepit, quousque Mogontiam perveniret, quam filius cum exercitu intravit, patremque, dictu miserabilius! armatus expectavit. Ibi plus quam civile et omni calamitate acerbius bellum coeptum. Multae machinae muris admotae, sed ab urbanis destructae vel incensae. Crebrae ante portas pugnae, raro forinsecus stationes fusae. Cunctando enim res universae variavere, dum dominatorem regni foris, intus successorem metuebant. Obsidio itaque dum sexaginta ferme dies excederet, sermo fit de pace; unde datus est obses in urbem [114] consobrinus regis Ecberhtus, quo libera via cuilibet pateret in castra crimen purgandi, de pace atque concordia tractandi. Filius cum genero castra ingressi regalibus vestigiis prosternuntur: pro scelere omnia sustinere paratos fore, saltem ut amici auxiliatores in fide suscepti nichil adversi paterentur. Rex autem non inveniens, quomodo meritas poenas filio inferret, fautores insidiarum expostulat. Illi autem iuramentis vicariis obligati et quodammodo arte antiqui hostis constricti hoc omnino negabant. Ingens interea oritur laetitia in castris, et a castris circumquaque fama diffusa numquam urbe egressos, nisi omnibus essent a rege imperatis obtemperaturi. Hae spes incassum conceptae. Nam cum non obedirent edictis regis, motus Heinricus adversus adolescentem: «Nichil te», inquit, «iactitas contra dominum meum regem fecisse, et ecce omnis exercitus usurpatorem te regni invasoremque novit. Ipse ergo si accusor reus criminis, si culpabilis existo, quare non contra me legiones ducis? Signa adversum me move»; et festucam de terra sumens: «Huius», inquit, «pretii a me meaque potestate rapere non poteris. Quid tibi visum est sollicitare huiuscemodi rebus patrem tuum? contra summam divinitatem agis, dum domino patrique tuo repugnas. Si aliquid scis vel vales, in me furorem tuum evome, ipse enim tuam non timeo iram». Ad haec adolescens nichil respondit, sed audito rege cum suis urbem ingressus est.
 
      XIX. De Ecberhto regis consobrino.

Consobrinus autem regis Ecberhtus cum obses datus esset in urbem, suasibilibus corruptus verbis regi fit aversus, cum et antea ei iratus esset, eo quod argueretur incauti certaminis, ubi oculum perdidisset.[115]
 
      XX. De Boioariis, quomodo iuncti sunt Liudulfo.

Dum haec agerentur, proxima nocte Boioarii comites fratris regis relicto eo iuncti sunt Liudulfo. Qui pergens cum eis cepit urbem regiam quae dicitur Rainesburg cum caeteris in ea regione munitissimis omnemque pecuniam ducis suis militibus divisit; coniugem cum filiis patrui et amicis non solum urbe, sed et regione excedere cogit. Haec omnia a Deo credimus acta, ut qui serenissimum regem plurimis populis ac gentibus preficere voluit, disceret parum in se, in Deo vero omnia posse.
 
      XXI. De Arnulfo et fratribus eius.

Erat autem iunior Arnulfus cum fratribus, qui tale consilium machinatus est contra Heinricum, eo quod paterno regno subrogaretur, ipse autem honore patrio privatus esset. Porro exercitus diutino labore fatigatus missionem petit et accipit, rege cum paucis admodum filium in Boioariam subsequente.
 
      XXII. De rege, et quia multi defecerunt a fide.

Ipse namque erat patiens laborum supra quam quod credi possit de homine ab adolescentia delicate nutrito. Multitudine denique deficiente a fide, rari admodum erant, qui partes regis adiuvarent. Inter quos erat quidam Adalberhtus et alii cum eo admodum pauci.
 
      XXIII. De exercitu Saxonico qui Mogontiam adiit.

Militante adversus Mogontiam rege, Herimannus dux Saxoniam procurabat. Cum novus exercitus a [116] Saxonia ad supplementum veteris mitti debuisset, Thiadricus iuniorque Wichmannus ei prefuere. Attingentes terminos Francorum, a Liudulfo duceque Cuonrado subito circumfusi, in desertum quoddam coguntur castellum. Quod cum obpugnare nituntur, iactu rotae signifer ante portam brachium perdidit. Quo facto bellum est sedatum, indutiaeque concessae trium dierum in Saxoniam revertendi.
 
      XXIV. De Thiadrico et Wichmanno.

Thiadricus a Liudulfo magnis promissionibus est temptatus, Wichmannus autem admodum corruptus. Patruum exin arguere, paternae hereditatis raptorem dicere et suorum thesaurorum predonem vocare coepit. Ipse autem consilii nequaquam ignarus, quanta sapientia quantaque prudentia contra propinquos et hostes manifestos vigilaverit, difficile est omnimodis edicere.
 
      XXV. De Ecberhto et Wichmanno et duce Herimanno.

Iungitur quippe Ecberhtus Wichmanno, eademque sententia consurgunt in ducem nullumque ei dant quietis otium. Ille autem nobili patientia iuvenum furorem frangens, cavet tumultum aliquem rege absente illis in partibus accrescere.
 
      XXVI. De regis adventu in Boioariam.

Boioarii repentino regis adventu nec ad pacem vertuntur nec bellum publicum presumunt, sed clausi muris grandem exercitui laborem suaeque regionis solitudinem parant. Unde minus procedente negotio, absque animabus exercitus a nulla re abstinebat, sed omnia vastabat.[117]
 
      XXVII. De pontifice Frithurico et ceteris pontificibus.

Summus pontifex interea, ut ipse aiebat, timore regis, officio pontificali amisso, heremiticam cum solitariis ducebat vitam. Non minima quoque caeteris pontificibus cunctatio erat in Boioaria, dum favent partibus, nunc regi assistendo, nunc alienas partes adiuvando, quia nec sine periculo alienabantur a rege nec sine sui detrimento ei adhaerebant.
 
      XXVIII. Quomodo rex infecto negotio revertitur in Saxoniam.

Agens tres integros menses - a Mogontia recedens - rex in illis regionibus, demum circa Kalend. Ianuar., infecto negotio, amissis duobus principalibus viris ac potestate claris, Immede et Mainwerco, quorum uterque ictu sagittarum periit, alter Mogontiae, alter in itinere Boioariam pergentibus, revertitur in Saxoniam.
 
      XXIX. De causis Herimanni et nepotum eius.

Causas dicentibus coram rege Herimanno suisque nepotibus, omnes iusti tenaces sententiam ducis laudavere, adolescentes castigandos iudicantes. Rex autem amans parcebat illis, sub custodia militari tantum intra palatium tradens Wichmannum.
 
      XXX. Avares iunguntur Boioariis.

Interea audit, quia Avares intrantes Boioariam iungerentur adversariis disponerentque publico bello eum temptare. At ille satis inperterritus tali necessitate numquam se gratia Dei dominum ac regem oblitus est, sed collecta valida manu obviam procedit acerrimis hostibus. Illi autem diverterunt ab eo, acceptisque ducibus a Liudulfo, [118] omnem Franciam pervagati sunt et tantam stragem dederunt primum amicis, ut cuidam Ernusto vocabulo, qui erat partis adversae, sui iuris familias supra millesimum numerum captivassent, deinde caeteris omnibus, ut dictu fidem excedat. Dominica ante pascha Wormatiae eis est publice ministratum et muneribus auri et argenti plurimum donatum. Inde in Galliam profecti per aliam viam in patriam revertuntur.
 
      XXXI. Boioarii bello fatigati de pace tractant.

Boioarii civili exercitu externoque fatigati - nam Ungariis egressis exercitu regali premuntur - coacti sunt de pace tractare. Factumque est, ut pax daretur usque in XVI. Kalend. Iulii, et locus esset apud Cinnam rationis dandae et responsionis reddendae.
 
      XXXII. De placito regis apud Cinnam.

Ad condictum locum dum universalis populi conventus fieret, talem rex orationem exorsus est: «Paterer», inquit, «si indignatio filii mei caeterorumque insidias tendentium me solum torqueret et non totum Christiani nominis populum perturbaret. Parum esset urbes meas more latronum invasisse regionesque a mea potestate rapuisse, nisi propinquorum meorum ac carissimorum comitum sanguine satiarentur. Ecce sine filiis sedeo orbatus, dum filium gravissimum hostem patior; quem plurimum amavi et a mediocri loco ad summum gradum summumque honorem provexi, [119] unicum filium meum habet adversum me. Tolerabile hoc utcumque foret, si non Dei hominumque inimici his causis introducerentur. Modo regnum meum habent desolatum, populum captum vel interfectum, urbes destructas, templa succensa, sacerdotes extinctos; adhuc madent sanguine plateae. Auro meo et argento, quibus filium generumque ditavi, hostes Christi sedes suas remeunt referti. Quid igitur supersit sceleris, quid perfidiae, excogitare nequeam». His dictis tacuit rex. Heinricus laudans sententiam regis subiunxit, quia hostes secundo victi publico certamine maligne ac pessime conducerentur, quo via eis iterum laedendi aperiretur; omnem calamitatem omnemque laborem consultius velle pati, quam communem hostem umquam in fide susciperet. His dictis Liudulfus procedens ait: «Conductos adversum me pecunia, fateor, obtinui, ne me michique subiectos laederent. Si in hac parte culpabilis predicor, sciat me omnis populus hoc non voluntarie, sed ultima necessitate coactum fecisse». Postremum pontifex summus rationem redditurus intravit, promittens se quocumque rex imperavisset iudicio significaturum numquam contra regem sensisse vel velle vel fecisse; timore coactum a rege discessisse, offensum sibi eum quia intellexisset, innocentem gravissimis accusationibus obrutum; de caetero iuramentorum omnibus argumentis fidem servaturum. Ad haec rex: «A vobis non exigo iuramentum, nisi pacis et concordiae consilium, in quantum possitis, adiuvetis». Et hoc dato in fide ac pace eum dimisit.
 
      XXXIII. De pontifice Frithurico et Conrado duce.

Pontifex cum duce Cuonrado, cum adolescentem non possent inclinare, quatinus patri subderetur [120] eiusque sententiam secutus sustineret, discesserunt ab eo, Deo regique sese iungentes.
 
      XXXIV. De Liudulfo, qui a patre iratus discessit.

Proxima nocte Liudulfus cum suis a rege discedens urbem Rainesburg cum exercitu intravit. Rex autem sequens filium, urbem offendens quae dicitur Horsadal, obsedit eam.
 
      XXXV. Pugna apud Horsadal.

Facta autem pugna, durius certamen circa murum nemo umquam viderat mortalium. Multi ibi ex utraque parte caesi, plures sauciati; noctis tenebrae prelium dirimere. Saucius ancipiti bello postera luce ducitur inde exercitus, diutius ibi non morari visum ad graviora tendentibus.
 
      XXXVI. Obsidio urbis quae dicitur Reinesburch.

Trium dierum itiner proinde ad Rainesburg. Castrorum loca occupata munitionibusque circumsepta, obsidio urbis diligenter est incepta. Sed cum multitudo machinas muris adplicari non sineret, satis dure interdum ab utrisque pugnatum pro muris. Diu tracta obsidio cogit clausos belli negotiis aliquid actitare. Arbitrati sunt enim fame peius torqueri, si ad id cogerentur, quam in acie fortiter mori. Iussum itaque occidentali porta erumpere equites quasi inpetum in castra facturos; alios naves ascendere, et per flumen urbi contiguum, dum equestri prelio pugnaretur, castra armatis deserta invaderent. Urbani signo nolae congregati condicta peragere; quod in castris usu non ignotum; quapropter et ipsi non segniter preparantur. Moram facientibus in erumpendo equitibus, classis ab urbe longius elabitur. Exilientesque de navibus irruunt in castra, offendentesque [121] armatos, dum trepidi fugae consulunt, circumfusi undique caeduntur. Alii naves ingredi nisi, timore perculsi deviantes, flumine absorbentur; alii naves plus aequo ingressi dimerguntur; factumque est, ut vix pauci de pluribus superessent. Equites vero ab equitibus fatigati devictique, plures saucii, in urbem coguntur. Miles regius victor in castra reversus, unum solummodo letali vulnere percussum pro portis secum revehunt. Pecus omne urbis loco herboso delatum, qui erat inter Rain et Donou fluvios, sed a fratre regis Heinrico captum et inter socios divisum est. Urbani crebris preliis triti fame quoque periclitari coeperunt.
 
      XXXVII. Liudulfus pacem postulat, sed non impetrat,
      et de morte Arnulfi.


Unde egressus urbe Liudulfus cum principalibus viris pacem postulat, sed non inpetrat, quia patri obedientiam negat. Ingressus vero urbem, portam orientalem obsidentem armis temptat Geronem, tot victoriis quot preliis clarum. A tertia hora usque in nonam acriter pugnatum; ante portam urbis equo cadente ascensor Arnulfus armis exutus ilicoque telis perfossus occubuit. Post biduum a muliere famem urbis fugiente mors illius notificatur, dum antea incertum esset. Cuius morte urbani satis confusi iam de pace tractabant.
 
      XXXVIII. Liudulfo pax datur, et rex Saxoniam revertitur.

Interventu proinde principum iterum Liudulfus cum sociis urbe egressus, dum mense integro et dimidio obsideretur, pacem obtinuit usque ad condictum diem, dum de his causis diiudicaretur, locusque concilii apud Fridisleri notabatur. Rex inde in patriam reversus.[122]
 
      XXXIX. Heinricus Novam urbem adiit.

Heinricus vero Novam urbem obtinuit; Rainesburg pene omnis proxima nocte arsa.
 
      XL. Qualiter rex filium clementer suscipit.

Exercitandi gratia venationem agens rex in loco qui dicitur Suveldun, filius patri nudatis plantis prosternitur, intima tactus poenitentia, oratione flebili patris primum, deinde omnium presentium lacrimas extorquet. Amore itaque paterno susceptus in gratiam spondet se obtemperaturum consensurumque omni paternae voluntati.
 
      XLI. De fine pontificis Frithurici.

Interea summus pontifex aegrotasse nuntiatur ac desperari. Quapropter regis placitum modice est dilatum. Finem summi pontificis qui interfuere satis laudabilem predicant. Defuncto pontifice universalis conventus populi celebratus; Mogontia post annum et dimidium regi tradita cum omni Francia; filius ac gener in gratiam suscepti, qua et in finem usi sunt fideliter.
 
      XLII. Qualiter Uchri a Gerone capiuntur.

Eo anno Sclavi qui dicuntur Uchri a Gerone cum magna gloria devicti, cum ei presidio esset dux Cuonradus a rege missus. Preda inde ingens ducta; Saxoniae laetitia magna exorta.[123]
 
      XLIII. Qualiter Reinesburch se tradit.

Proximum agens rex pascha cum fratre, ducit post haec exercitum contra Rainesburg, iterum armis machinisque urbem torquens. Dum presidio Saxonum destituitur ac fame vexatur, portis urbani egressi cum urbe tradiderunt semet ipsos regi. Qui principes exilio dampnans, reliquae multitudini parcit, victoriaque gloriosus remeavit in patriam, omni regione Boioarica fratri restituta.
 
      XLIV. De famoso triumpho, quem rex de Ungariis obtinuit.

Ingressusque Saxoniam circa Kalend. Iulii obvios habet legatos Ungariorum, tamquam ob antiquam fidem ac gratiam eum visitantes; re autem vera, ut quibusdam videbatur, eventum belli civilis considerantes. Quos cum secum aliquantis diebus retinuisset et aliquibus munusculis donatos remisisset in pace, audivit a nuntiis fratris, ducis scilicet Boioariorum, quia: «Ecce Ungarii diffusi invadunt terminos tuos statuuntque tecum inire certamen». His auditis rex, quasi nichil laboris preterito bello toleravisset, coepit ire contra hostes, sumptis secum paucis admodum ex Saxonibus, eo quod iam bellum Sclavanicum urgeret. Castris positis in confiniis Augustanae urbis, occurrit ei [124] exercitus Francorum Boioariorumque. Cum valido quoque equitatu venit in castra Cuonradus dux; cuius adventu erecti milites iam optabant non differre certamen. Nam erat natura audacis animi et, quod rarum est audacibus, bonus consilii et, dum eques et dum pedes iret in hostem, bellator intolerabilis, domi militiaque sociis carus. Igitur ab utriusque exercitus latrocinantibus agminibus notificabatur non longe exercitus ab altero fore. Ieiunio in castris predicato, iussum est omnes in crastino paratos esse ad bellum. Primo diluculo surgentes, pace data et accepta operaque sua primum duci, deinde unusquisque alteri cum sacramento promissa, erectis signis procedunt castris, numero quasi octo legionum. Ducitur exercitus per aspera et difficilia loca, ne daretur hostibus copia turbandi sagittis agmina, quibus utuntur acerrime, arbustis ea protegentibus. Primam et secundam tertiamque legionem direxerunt Boioarii, quibus prefuerunt prefecti ducis Heinrici. Nam ipse bello interim aberat, eo quod valitudine corporis laborasset, qua et mortuus est. Quartam ordinavere Franci, quorum rector ac procurator dux Cuonradus. In quinta, quae erat maxima, quae et dicebatur regia, ipse prin[125]ceps vallatus lectis ex omnibus militum milibus alacrique iuventute, coramque eo angelus, penes quem victoria, denso agmine circumseptus. Sextam et septimam construxerunt Suavi, quibus prefuit Burchardus, cui nupserat filia fratris regis. In octava erant Boemi, electi milites mille, armis potius instructi quam fortuna; in qua et sarcinae omnes ac inpedimenta quaeque, quasi ipsa esset tutissima, quae esset novissima. Sed aliter res acta est ac arbitrabatur. Nam Ungarii nichil cunctantes Lech fluvium transierunt circumeuntesque exercitum extremam legionem sagittis lascessere coeperunt; et inpetu cum ingenti vociferatione facto, aliis caesis vel captis, sarcinis omnibus potiti, caeteros legionis illius armatos fugere compulerunt. Similiter septimam ac sextam aggressi, plurimis ex eis fusis, in fugam verterunt. Rex autem cum intellexisset bellum ex adverso esse et post tergum novissima agmina periclitari, misso duce cum quarta legione captivos eripuit, predam excussit latrocinantiaque hostium agmina proturbavit. Fusis latrocinantibus undique adversariorum agminibus, signis victricibus dux Cuonradus ad regem revertitur. Mirumque in modum, cunctantibus veteranis militibus gloria victoriae assuetis, cum novo milite et fere bellandi ignaro triumphum peregit.[126]
 
      XLV. De pugna Thiadrici adversus Slavos.

Dum ea geruntur in Boioaria, varie pugnatum est a preside Thiadrico adversus barbaros. Cum capere nisus esset quandam urbem illorum, usque ad introitum portae persecutus est adversarios, cogens illos intra murum, oppido potito et incenso et omnibus quae foras murum erant captis vel interfectis; cum iam incendio extincto reverteretur, et paludem, quae erat urbi adiacens, medietas militum transisset, Sclavi videntes nostros in arto sitos ob difficultatem loci nec copiam habere pugnandi nec locum adeo fugiendi, insequebantur a tergo revertentes clamore magno; peremerunt ex eis ad quinquaginta viros, foeda fuga nostrorum facta.
 
      XLVI. De portentis quae interim acciderunt.

Ingens interea pavor omnem Saxoniam trepidam pro rege et exercitu eius pro hac re adversa invasit. [127] Terrebant nos preterea portenta inusitata. Templa denique plerisque in locis tempestate valida concussa visentibus et audientibus horrorem nimium incussere; utriusque sexus sacerdotes ictu fulminis interierunt, et alia multa illo tempore contigerunt dictu horrenda et propterea nobis pretereunda.

Totum pondus prelii ex adverso iam adesse conspiciens rex exhortandi gratia allocutus est socios hoc modo: «Opus esse nobis bonorum animorum in hac tanta necessitate, milites mei, vos ipsi videtis, qui hostem non longe, sed coram positum toleratis. Hactenus enim inpigris manibus vestris ac armis semper invictis gloriose usus extra solum et imperium meum ubique vici, et nunc in terra mea et regno meo terga vertam? Superamur, scio, multitudine, sed non virtute, sed non armis. Maxima enim ex parte nudos illos armis omnibus penitus cognovimus et, quod maximi est nobis solatii, auxilio Dei. Illis est sola pro muro audatia, nobis spes et protectio divina. Pudeat iam nunc dominos pene totius Europae inimicis manus dare. Melius bello, si finis adiacet, milites mei, gloriose moriamur, quam subiecti hostibus vitam serviliter ducamus aut certe more malarum bestiarum strangulo deficiamus. Plura loquerer, milites mei, si nossem verbis virtutem vel audatiam animis vestris augeri. Modo melius gladiis quam linguis colloquium incipiamus». Et his dictis, arrepto clipeo ac sacra lancea, ipse primus equum in [128] hostes vertit, fortissimi militis ac optimi imperatoris officium gerens. Hostium audaciores primum resistere, deinde, ut socios viderunt terga vertere, obstupefacti nostrisque intermixti extinguuntur. Caeterorum vero alii equis fatigatis villas proximas intrant, circumfusique armatis cum moeniis pariter concremantur; alii flumen contiguum transnatantes, dum ripa ulterior ascendentes non sustinet, flumine obvolvuntur et pereunt. Eo die castra invasa capitivique omnes erepti, secundo die ac tertio a vicinis urbibus reliqua multitudo in tantum consumpta est, ut nullus aut rarus evaderet; sed non adeo incruenta victoria fuit de tam saeva gente.
 
      XLVII. De casu Conradi ducis.

Cuonradus quippe dux fortiter pugnans, animi fervore solisque ardore, qui eo die nimius erat, accensus aestuat, vinclisque [loricae] solutis dum auram captat, vulnere sagittae adverso gutturis defixae cadit. Cuius corpus iuxta regis imperium honorifice collectum transportatur Wormatiam ibique sepelitur, vir omni virtute animi et corporis magnus atque famosus, cum fletu et planctu omnium Francorum.
 
      XLVIII. De tribus ducibus Avarorum.

Tres duces gentis Ungariae capti ducique Heinrico presentati mala morte, ut digni erant, multati sunt, suspendio namque crepuerunt.
 
      XLIX. De triumpho regis.

Triumpho celebri rex factus gloriosus ab exercitu pater patriae imperatorque appellatus est; decretis [129] proinde honoribus et dignis laudibus summae divinitati per singulas ecclesias, et hoc idem sanctae matri eius per nuntios demandans, cum tripudio ac summa laetitia Saxoniam victor reversus a populo suo libentissime suscipitur. Neque enim tanta victoria quisquam regum intra ducentos annos ante eum laetatus est. [Nam ipsi bello Ungarico aberant, Sclavanico certamini reservati].
 
      L. De rege et versutiis Wichmanni.

Igitur, ut supra retulimus, cum deficeret in ratione reddenda contra suum patruum Wichmannus, intra palatium custoditur. Cum vero rex in Boioariam proficisci vellet, simulata infirmitate ipse iter negavit; unde monitus ab imperatore, quia destitutus a patre et matre loco filiorum eum assumpserit liberaliterque educaverit, honore paterno promoverit, rogatque, ne ei molestiam inferret, cum alia plura gravaretur. Ad haec nichil utile audiens imperator discessit, [130] commendato eo Iboni comiti. Aliquantis diebus cum eo degens, petit post haec venandi gratia silvam ire liceret. Ibi absconditos socios secum sumens perrexit in patriam et, occupatis aliquibus urbibus, iuncto sibi Ecberhto arma sumit contra imperatorem. Industria autem ducis Herimanni facile eos obpressit trans Albiamque coegit. Illi cum se sensissent duci resistere non posse, sociaverunt sibi duos subregulos barbarorum, Saxonibus iam olim infestos, Naconem et fratrem eius.
 
      LI. De exercitu, qui Wichmannum pene cepit.

Ductus exercitus a duce, reperti sunt in urbe quae dicitur Suithleiscranne. Et pene erat, ut cum urbe cape[131]rentur, nisi clamore cuiusdam citarentur et ad arma prosilirent; caesis tamen ante portam urbis ad quadraginta armatis caesorumque spoliis potitus, dux Herimannus discedit. Erant autem qui eum adiuvarent Heinricus preses cum fratre Sigifrido viri eminentes et fortes, domimilitiaque optimi. Facta sunt autem haec initio quadragesimalis ieiunii.
 
      LII. Quomodo capta est urbs Cocarescemiorum.

Barbari vero post proximum pascha irruunt in regionem, ducem habentes Wichmannum ad facinus tantum, non ad imperium. Nullam moram agens sed et ipse dux Herimannus cum presidio militari adest; vidensque exercitum hostium gravem sibique parvas admodum belli copias affore civili bello urgente arbitratus est consultius differre certamen in dubiis rebus constitutis, multitudinique imperare, quae maxima in unam urbem confluxerat, dum caeteris diffiderent, quoquo pacto possent, pacem expostularent. Quod tamen consilium milites aegre valde tulerunt, et maxime Sigifridus, qui erat bellator acerrimus. Faciunt tamen cives Cocarescemiorum, ut dux imperarat, pacemque eo pacto obtinent, [132] quo liberi cum uxoribus et natis supra murum inermes ascenderent, conditione servili et omni suppellectili in medio urbis hostibus relicta. Cum intra urbem irruerent barbari, quidam illorum suum mancipium agnoscit in cuiusdam liberti uxore; quam cum rapere de manu viri niteretur, ictum pugne accipit, irritumque pactum ex parte Saxonum proclamitat. Unde fit, ut omnes ad caedem verterentur nullumque relinquerent, sed omnes perfectae aetatis neci darent, matres cum natis captivos ducerent.
 
      LIII. Quomodo ultus est rex illam depopulationem.

Quod scelus imperator ulcisci gestiens, victoria iam de Ungariis patrata, regiones barbarorum hostiliter intravit. Consultum de Saxonibus, qui cum Sclavis conspiraverant, iudicatum est Wichmannum et Ecberhtum pro hostibus publicis habere oportere, caeteris vero parcere, siquidem remeare voluissent ad suos. Aderat et legatio barbarorum tributa socios ex more velle persolvere nuntians, caeterum dominationem regionis velle tenere; hoc pacto pacem velle, alioquin pro libertate armis certare. Imperator ad haec respondit: pacem quidem eis nequaquam negare, sed omnimodis dare non posse, nisi iniuriam perpetratam digno honore ac emendatione purgarent. Omniaque vastando et incendendo per illas regiones duxit exercitum, donec tandem castris positis super Raxam fluvium ad transmeandum paludibus [133] difficillimum ab hostibus circumfunditur. A tergo namque [via] arborum robore obstruitur, eademque armatorum manu vallatur. Ex adverso fluvius fluvioque contigua palus et cum ingenti exercitu Sclavus bellatores et ab opere et ab itinere prohibens. Vexatur autem et aliis incommodis exercitus, morbo pariter ac fame. Dum talia agerentur per plures dies, mittitur ad principem barbarorum, qui dicebatur Stoinef, Gero comes, quatinus imperatori se dedat: amicum per id adepturum, non hostem experturum.
 
      LIV. De Gerone preside.

Erant quippe in Gerone multae artes bonae, bellandi peritia, in rebus civilibus bona consilia, satis eloquentiae, multum scientiae, et qui prudentiam suam opere ostenderet quam ore; in adquirendo strennuitas, in dando largitas et, quod optimum erat, ad cultum divinum bonum studium. Igitur preses super paludem et flumen, cui palus adiacens erat, barbarum salutabat. Cui Sclavus aequalia respondit. Ad quem preses: «Satis tibi esset, si bellum gereres contra unum nostrum de servis domini mei, et non etiam contra dominum meum regem. Quis tibi exercitus, quae arma, ut talia presumas? Si aliqua vobis virtus adsit, si artes, si audatia, date nobis locum ad vos transeundi, sive nos vobis huc veniendi, et aequato loco fortitudo appareat pugnatoris». [134] Sclavus barbarico more frendens et multa convicia evomens irrisit Geronem imperatoremque et omnem exercitum, sciens eum multis molestiis aggravatum. Gero ad haec commotus, ut erat animi ardentissimi: «Crastinus», inquit, «dies declarabit, tu et populus tuus fortes viribus sitis an non. Cras enim nos vobiscum congredientes procul dubio videbitis». Gero denique, olim licet multis gestis insigniis clarus haberetur, iam tamen magnus ac celebris ubique predicabatur, eo quod Sclavos qui dicuntur Uchri cum magna gloria cepisset. Gero reversus in castra retulit quae audierat. Imperator vero de nocte consurgens iubet sagittis et aliis machinis ad pugnam provocare, et quasi vi flumen paludemque transcendere velle. Sclavi autem hesterna comminatione nichil aliud arbitrati ad pugnam pariter conspiravere, iter totis viribus defendentes. At Gero cum amicis Ruanis miliario ferme uno a castris descendens hoste ignorante tres pontes celeriter construxit et misso nuntio ad imperatorem totum exercitum revocavit. Quo viso barbari et ipsi obviare legionibus contendunt. Pedites barbarorum dum longiorem viam currunt et certamen ineunt, fatigatione dissoluti militibus citius cedunt; nec mora, dum fugae presidium quaerunt, obtruncantur.
 
      LV. De Stoineffo barbarorum rege et milite qui eum occidit.

Stoinef autem colle eminenti cum equitibus eventum rei expectabat. Socios inire fugam cernens fugit et ipse, lucoque quodam cum duobus satellitibus repertus a viro militari, cuius vocabulum erat Hosed, certamine fatigatus [135] armisque nudatus capite caesus est. Satellitum alius vivus captus imperatorique cum capite et spoliis reguli ab eodem milite presentatus est. Ex hoc Hosed clarus et insignis habitus. Merces tam famosi gesti donativum imperiale cum reditu viginti mansuum. Eo die castra hostium invasa, et multi mortales interfecti vel capti, caedesque in multam noctem protrahebatur. Postera luce caput subreguli in campo positum, circaque illud septingenti captivorum capite caesi, eiusque consiliarius oculis erutis lingua est privatus in medioque cadaverum inutilis relictus. Wichmannus vero et Ecberhtus scelerum conscii in Galliam profecti, ad Hugonem ducem fuga elapsi sunt.
 
      LVI. De rege, quia crebris victoriis gloriosus factus est.

Crebris victoriis imperator gloriosus factus atque famosus multorum regum ac gentium timorem pariter et favorem promeruit. Unde plurimos legatos suscipit, Romanorum scilicet et Graecorum Sarracenorumque, per eosque diversi generis munera, vasa aurea et argentea, aerea quoque et mira varietate operis distincta, vitrea vasa, eburnea etiam et omni genere modificata stramenta, balsamum et totius generis pigmenta, animalia Saxonibus antea invisa, leones et camelos, simias et strutiones; omniumque circumquaque Christianorum in illo res atque spes sitae.
 
      LVII. De Liudulfo, quia patria cessit propter amicos.

Liudulfus autem filius imperatoris, cum fidem vult servare amicis, patria cessit Italiamque cum eis adiit; quo agente annum fere totum, diem extremum obiit {† 957}, toto Francorum imperio relinquens suo vulnere vulnus durum. Funus autem eius a militibus debito honore curatum, et ab Italia Mogontiae corpus translatum, in basilica Albani martyris sepultum est cum luctu et planctu multorum popu[136]lorum. Reliquit post se filium patris vocabulo insignitum.
 
      LVIII. De litteris obitum eius significantibus.

Litterae autem obitus eius allatae sunt imperatori, cum esset in militia, qua militavit contra Redarios; quapropter satis plurimum lacrimarum pro filii interitu fudit; de caetero, qui adhuc ordinavit imperium suum, rectori omnium Deo fideliter commisit.
 
      LIX. De Wichmanno, qui Saxoniam occulte intravit.

Eodem tempore Wichmannus sciens Saxoniam bellatoribus vacuam, a Gallia profectus Saxoniam occulte intravit, domum coniugemque revisit, inde se iterum alienigenis inmersit. Ecberhtus vero interventu magni pontificis Brunonis in gratiam recipitur.
 
      LX. Quomodo fide Geronis susceptus est Wichmannus.

Ductus exercitus contra Wichmannum tertia vice vix obtinuit, ut in fide Geronis filiique sui susciperetur, ipsique apud imperatorem obtinerent, quo patria coniugisque patrimonio cum gratia imperiali frueretur. Iniussus sacramentum terribile dedit se contra imperatorem imperatoris que regnum numquam aliquid inique consilio aut actu facturum. Ita fide data in pace est dimissus et bonis promissionibus ab imperatore erectus.
 
      LXI. De prodigiis quae apparuerunt in vestimentis.

Peracta caede barbarorum eo anno prodigiosae res apparuere, notae scilicet crucis in vestimentis plurimorum. Quibus visis plurimi salubri timore perculsi adversa [137] formidabant, idemque vitia multa ex parte emendaverunt. Fuerunt et qui lepras vestium interpretarentur, eo quod subsequens lepra multos mortales corrumperet. Sapientiores autem signum crucis salutem victoriamque prefigurasse predicabant, quibus et nos fidelem assensum prebemus.
 
      LXII. De infirmitate imperatoris.

Eo tempore imperator et ipse aegrotare coepit, sed meritis sanctorum, quibus fidele iugiter obsequium prebet, maximeque patrocinio incliti martyris Viti, cui aperuit os suum de infirmitate convalescit et mundo ut sol lucidissimus post tenebras ad omnem decorem et delicias condonatur.
 
      LXIII. De profectione secunda regis in Italiam.

Rebus igitur rite compositis per omnem Franciam Saxoniamque et vicinos circumquaque gentes, Romam statuens proficisci, Longobardiam perrexit. Ergo qualiter regem Longobardorum Bernharium, duobus annis obsessum, cum coniuge et filiis captum in exilium destinaverit, Romanos duobus preliis vicerit Romamque expugnaverit, duces [138] Beneventorum subiecerit, Graecos in Calabria Apuliaque superaverit, terra Saxonia venas argenti aperuerit, imperiumque cum filio quam magnifice dilataverit, nostrae tenuitatis non est edicere, sed, ut initio historiae predixi, in tantum fideli devotione elaborasse sufficiat. Caeterum erga [139] tuam claritatem serenitatemque, quam patris fratrisque celsitudo patriae ad omnem honorem nobisque ad solatium reliquit, magna devotio opus humile magnificet. At finis civilis belli terminus sit libelli.
 
      LXIV. De Wicmanno, quomodo iterum rebellavit.

Enimvero donatus patriae Wichmannus aequanimiter se continuit, donec imperatoris adventum speravit. Cum autem eius reversio differretur, ad aquilonales partes se contulit, quasi cum rege Danorum Haraldo {ca. 936-985} bellum ab integro machinaturus. At ille mandavit ei, si ducem necasset vel alium quemlibet principum, nosset sine dolo eum sibi sociare velle, aliter rem fraudulenter agitasse non dubitaret. Interea ab emptore pretereunte latrocinia eius produntur, sociorumque aliqui comprehensi et tamquam contra publicam rem agentes a duce dampnati strangulo vitam perdiderunt. Ipse autem cum fratre vix evasit.[140]
 
      LXV. De Danis, quomodo Christiani perfecte facti sunt.

Dani antiquitus erant Christiani, sed nichilominus idolis ritu gentili servientes. Contigit autem altercationem super cultura deorum fieri in quodam convivio rege presente, Danis affirmantibus Christum quidem esse deum, sed alios eo fore maiores deos, quippe qui potiora mortalibus signa et prodigia per se ostenderent. Contra haec clericus quidam, nunc vero religiosam vitam ducens episcopus nomine Poppa, unum verum deum patrem cum filio unigenito domino nostro Iesu Christo et spiritu sancto, simulacra vero daemonia esse et non deos testatus est. Haraldus autem rex, utpote qui velox traditur fore ad audiendum, tardus ad loquendum, interrogat, si hanc fidem per semet ipsum declarare velit. Ille incunctanter velle respondit. Rex vero custodire clericum usque in crastinum iubet. Mane facto ingentis pon[141]deris ferrum igne succendi iubet, clericumque ob fidem catholicam candens ferrum portare iussit. Confessor Christi indubitanter ferrum rapit tamdiuque deportat, quo ipse rex decernit. Manum incolumem cunctis ostendit, fidem catholicam omnibus probabilem reddit. Ad haec rex conversus Christum deum solum colendum decrevit, idola respuenda subiectis gentibus imperat, Dei sacerdotibus et miniatris honorem debitum deinde prestitit. Sed et haec virtutibus merito patris tui adscribuntur, cuius industria in illis regionibus ecclesiae sacerdotumque ordines in tantum fulsere.
 
      LXVI. Gero propter iuramentum dimisit Wichmannum.

Gero igitur comes non inmemor iuramenti, cum Wichmannum accusari vidisset reumque cognovisset, barbaris, a quibus eum assumpsit, restituit. Ab eis libenter susceptus longius degentes barbaros crebris preliis contrivit. Misacam regem, cuius potestatis erant Sclavi qui dicuntur Licicaviki, duabus vicibus superavit fratremque ipsius interfecit, predam magnam ab eo extorsit.
 
      LXVII. Quomodo Gero Lusiki vicit.

Eo quoque tempore Gero preses Sclavos qui dicuntur Lusiki potentissime vicit et ad ultimam servi[142]tutem coegit, non sine sui tamen gravi vulnere nepotisque optimi viri casu, caeterorum quoque quam plurimorum nobilium virorum.
 
      LXVIII. De duobus regulis et Wichmanno.

Erant duo subreguli Herimanno duci, inimicitiae a patribus vicariae relicti; alter vocabatur Selibur, alter Mistav. Selibur preerat Waaris, Mistav Abdritis. Dum invicem quam saepe accusantur, victus tandem ratione Selibur condempnatus est quindecim talentis argenti a duce. Eam dampnationem graviter ferens arma sumere contra ducem cogitavit. Sed cum ei belli copiae non sufficerent, missa legatione postulat presidium ab Wichmanno contra ducem. Ille nichil iocundius ducens, quam aliquam molestiam inferre posset patruo, cito cum sociis adest Sclavo. Ut autem suscipitur in urbem Wichmannus, statim urbs obsidione vallatur ab inimico. Ductus quoque exercitus a duce urbem obsedit. Interim, casu nescio an prudenti consilio, Wichmannus cum paucis urbem est egressus, quasi ad extra[143]henda sibi de Danis auxilia. Pauci dies intererant, dum victus bellatoribus et pabulum iumentis defecerat. Fuerunt etiam qui dicerent Sclavum speciem quidem belli gessisse, non verum bellum. Incredibile omnimodis fore hominem a puero bellis assuetum bellicas res tam male preparatas habuisse; sed id consilii machinatum ducem, ut quoquo pacto posset nepotem vinceret, ut saltem in patria salutem recuperaret, quam inter paganos penitus perdidisset. Fame itaque urbani ac foetore pecorum aggravati urbe egredi sunt coacti. Dux Sclavum austerius alloquens de perfidia et nequam eius actibus arguit, hocque ab eo responsi accepit: «Quid me», inquit, «de perfidia arguis? Ecce, quos nec tu nec dominus tuus imperator vincere potuistis, mea perfidia inermes assistunt.» Ad haec dux conticuit, eum suae ditionis regione privans, filio ipsius, quem antea obsidem accepit, omni ipsius potestate tradita. Milites Wichmanni variis poenis afflixit, urbis predam suis militibus donavit, simulacro Saturni ex aere fuso, quod ibi inter alia urbis spolia repperit, magnum spectaculum populo prebuit victorque in patriam remeavit.
 
      LXIX. De nece Wichmanni.

Audiens autem Wichmannus urbem captam sociosque afflictos ad orientem versus iterum se paganis inmersit, egitque cum Sclavis qui dicuntur Vuloini, quo[144]modo Misacam amicum imperatoris bello lascesserent; quod eum minime latuit. Qui misit ad Bolizlavum regem Boemiorum - gener enim ipsius erat - accepitque ab eo equitum duas acies. Cumque contra eum Wichmannus duxisset exercitum, pedites primum ei inmisit. Cumque ex iussu ducis paulatim coram Wichmanno fugerent, a castris longius protrahitur, equitibus a tergo inmissis, signo fugientes ad reversionem hostium monet. Cum ex adverso et post tergum premeretur, Wichmannus fugam inire temptavit. A sociis igitur arguitur sceleris, quia ipse eos ad pugnam instigaverit fidensque equo, cum necesse fuerit, fugam facile inierit. Coactus itaque equo cessit, pedestris cum sociis certamen [145] iniit, eoque die viriliter pugnans armis defenditur. Ieiunio autem et longiori via, qua per totam noctem armatus incessit, mane cum paucis admodum aream cuiusdam iam fessus intravit. Optimates autem hostium cum eum repperissent, ex armis agnoscunt, quia vir eminens esset. Interrogatusque ab eis, quisnam esset, Wichmannum se fore professus est. At illi arma deponere exhortati sunt. Fidem deinde spondent salvum eum domino suo presentari hocque apud ipsum obtinere, quatinus incolumem imperatori restituat. Ille, licet in ultima necessitate sit constitutus, non inmemor pristinae nobilitatis ac virtutis, dedignatus est talibus manum dare, petit tamen, ut Misaco de eo adnuntient: illi velle arma deponere, illi manus dare. Dum ad Misacam ipsi pergunt, vulgus innumerabile eum circumdat eumque acriter inpugnat. Ipse autem, quamvis fessus, multis ex eis fusis, tandem gladium sumit et potiori hostium cum his verbis tradidit: «Accipe», inquit, «hunc gladium et defer domino tuo, quo pro signo victoriae illum teneat imperatorique amico transmittat, quo sciat aut hostem occisum irridere vel certe propinquum deflere». Et his dictis conversus ad orientem, ut potuit, patria voce Dominum exoravit animamque multis miseriis et incommodis repletam pietati creatoris omnium effudit.
      [Versio B/C:]
Is finis Wichmanno, talisque omnibus fere, qui contra imperatorem arma sumpserunt.
      [Versio A:]
Is finis Wichmanno, talisque omnibus fere, qui contra imperatorem arma sumpserunt patrem tuum. Explicit liber tercius. [146]
 
      LXX. Imperator scripsit epistolam in Saxoniam mittendam.

Imperator itaque acceptis armis Wichmanni de nece eius iam certus factus scripsit epistolam ad duces et prefectos Saxoniae in hunc modum: Oddo divino nutu imperator augustus Herimanno et Thiadrico ducibus caeterisque publicae rei nostrae prefecfis omnia amabilia. Deo volente salus omniaque prospera plane succedunt. Caeterum nuntii Constantinopolitani regis dignitate satis insignes nos adeunt, pacem, ut intelleximus, admodum quaerentes. Quoquo modo tamen res agatur, bello Deo volente nullo modo nos temptare audebunt. Apuliam et Calabriam [147] provincias, quas hactenus fenuere, nisi conveniamus, dabunt. Si vero voluntati nostrae paruerint, ut presenti aestate coniugem cum aequivoco nostro in Franciam dirigentes, per Fraxanetum ad destruendos Sarracenos Deo comite iter arripiemus, et sic ad vos, disponimus. Preterea volumus, ut, si Redares, sicut audivimus, tantam stragem passi sunt - scitis enim, quam saepe fidem fregerint, quas iniurias attulerint -, nullam vobiscum pacem habeant. Unde haec cum Herimanno duce ventilantes totis viribus instate, ut in destructione eorum finem operi inponatis. Ipsi, si necesse fuerit, ad eos ibimus. Filius noster in nativitate Domini coronam a beato apostolico in imperii dignitatem suscepit. Scripta XV. Kal. Febr. in Campania iuxta Capuam.

His litteris lectis in conventu populi in loco qui dicitur Werla coram principibus et frequentia plebis, visum est pacem [148] iam datam Redariis oportere stare, eo quod tunc bellum adversum Danos urgeret, et quia copiae minus sufficerent ad duo bella pariter conficienda.
 
      LXXI. De legatis Grecorum et eorum fraude.

Graecorum itaque legatis imperator satis credens partem exercitus cum plerisque principalibus viris direxit ad condictum locum, quo eis secus sponsionem legatorum puella traderetur et cum honore filio adduceretur. Graeci vero ad artes paternas conversi - nam erant ab exordio fere mundi plurimarum gentium domini, et quos virtute nequibant, artibus superabant - subito super inprovisos et nichil adversi suspicantes irruunt, castra diripiunt, plures occidunt, plures capiunt, quos et Constantinopolim imperatori suo presentant. Qui vero effugere poterant, reversi ad imperatorem quae acta sunt nuntiabant.
 
      LXXII. De Gundthario et Sifrido.

At ille super his commotus ad hoc dedecus diluendum cum gravi manu viros eminentes, domesticis et externis rebus iam saepe claros factos, Guntharium et Sigi[149]fridum mittit in Calabriam. Graeci autem preterita victoria elati et minus cauti ceciderunt in manus eorum; ex quibus innumera multitudine caesa, quos supererant capientes, obtruncatis naribus Novam Romam remeare permiserunt. Tributum in Calabria et Apulia a Graecis extorserunt, talique victoria illustres facti et spoliis hostium ditati ad imperatorem reversi sunt.
 
      LXXIII. De populo Constantinopolitano.

Populus autem Constantinopolitanus audiens a suis male pugnatum, consurrexerunt adversus imperatorem suum et machinatione coniugis propriae cuiusdam militis insidiis occiderunt, locoque domini militem imperio designantes. Constitutus autem rex continuo captivos absolvit, puellam cum magno exercitu et claris muneribus ad [150] imperatorem destinavit. Quam ipse statim filio tradidit, celebratisque magnifice nuptiis omnem Italiam super hoc et Germaniam laetiores reddidit. Eo tempore, quo haec intra Italiam gerebantur, summus pontifex Wilhelmus, vir sapiens et prudens, pius et cunctis affabilis, a patre sibi commendatum regebat Francorum imperium.
 
      LXXIV. De Mathilda matre imperatoris.

Cuius mater, licet peregrina, nobili tamen erat genere procreata. Hic cum audisset aegrotare coepisse matrem imperatoris, mirae sanctitatis feminam, nomine Mahthildam, dumque eius expectat funus, proprio funere ipsius funus precedit. De cuius laude si aliquid dicere cupimus, deficimus, quia omne argumentum ingenioli nostri superat virtus tantae feminae. Quis enim digne possit explicare eius vigilantiam erga cultum divinum? Omnis nox omnibus modis et omni genere cellulam suam divinorum carminum melodia inplebat. Erat enim ei cellula ecclesiae proxima, in qua modice requiescebat, de qua omnibus noctibus consurgens intrat ecclesiam, nichilominus cantoribus et cantatricibus intra cellulam et pro foribus et in via triformiter constitutis, qui divinam clementiam laudarent atque benedicerent; ipsa intra ecclesiam in vigiliis et orationibus perseverans missarum sollempnia expectabat. Deinde infirmos ubicumque audivit in vicino visitavit, necessaria prebuit; deinde pauperibus manum porrexit; deinde hospites, qui semper aderant, cum omni largitate suscepit; neminem sine affatu blando dimisit, nullum fere sine munusculis vel necessariis adiumentis vacuum reliquit. Saepe viatoribus, quos longius [151] de cella prospexit, necessaria transmisit. Talia opera licet valde humiliter diebus ac noctibus exerceret, tamen nichil de honore regio minuebat; et sicut scriptum est, quamvis sederet tamquam regina circumstante populo, semper et ubique tamen erat moerentium consolatrix. Domesticos omnes famulos et ancillas variis artibus, litteris quoque instituit; nam et ipsa litteras novit, quas post mortem regis lucide satis didicit. Ergo si omnes virtutes eius velim narrare, hora deficeret; facundia Homeri vel Maronis michi si adesset, non sufficeret. Igitur plena dierum, plena omni honore, plena operibus bonis et elemosinis, cunctis divitiis regalibus distributis servis Dei et ancillis ac pauperibus, secundo Idus Martias animam Christo reddidit. Illo quoque tempore Bernhardus {† 968}, ut ab omni populo predicabatur, suis temporibus sacerdotio dignissimus, diem funxit extremum. Piam famam super his nemo nos vituperet prodidisse, dum veri periculo non subcumbimus. Audivimus enim a quodam solitario, in spiritu nescio an manifesta visione, animam reginae et episcopi infinita multitudine angelorum cum gloria ineffabili caelos deferre vidisse.
 
      LXXV. De reversione imperatoris ab Italia, et de obitu eius.

Igitur imperator, audita morte matris et filii caeterorumque principalium virorum - nam et Gero, vir magnus et potens, iam antea defunctus est {† 965} -, iudicavit ab [152] expeditione Fraxanetis abstinere et dispositis in Italia rebus patriam remeare. Pulsavit quoque fama eum, quasi plerique Saxonum rebellare voluissent; quod quia inutile erat, nec relatione dignum arbitramur. Egressus est itaque de Italia cum magna gloria, capto rege Longobardorum, superatis Graecis victisque Sarracenis, cum victricibus alis Galliam ingressus est, inde Germaniam transiturus et proximum pascha loco celebri Quidilingaburg celebraturus; ubi diversarum gentium multitudo conveniens, restitutum patriae cum filio cum magno gaudio celebrabant. Manens autem ibi decem et septem non amplius diebus, descendit inde, ascensionem Domini apud Mesburg celebraturus. Tristis autem illa loca perambulat obitu optimi viri ducis Herimanni {† 973}, qui prudentiae ac iustitiae miraeque vigilantiae in rebus civilibus et externis cunctis retro mortalibus aeternam reliquit memoriam. Post susceptos ab Africa legatos eum regio honore et munere visitantes secum fecit manere. Tertia autem feria ante pentecosten locum devenit qui dicitur Miminlevu. proxima nocte iuxta morem diluculo de lecto consurgens nocturnis et matutinis laudibus intererat. Post haec paululum requievit; missarum deinde officiis celebratis, pauperibus iuxta morem manus porrexit, paululum gustavit iterumque in lecto requievit. Cum autem hora esset, processit, laetus et hilaris ad mensam resedit. Peracto ministerio vespertinis laudibus interfuit; peracto cantico evangelii aestuari atque [153] fatigari iam coepit. Quod cum intellexissent principes circumstantes, sedili eum inposuerunt. Inclinantem autem caput, quasi iam defecisset, refocillaverunt; expetitoque sacramento divini corporis ac sanguinis et accepto, sine gemitu cum magna tranquillitate ultimum spiritum cum divinis officiis pietati creatoris omnium tradidit. Transportatur inde in cubiculum; et cum esset iam sero, nuntiatur populo mors eius. Populus autem pro eius laude et gratiarum actione multa locutus memoravit eum paterna subiectos rexisse pietate, ab hostibus eos liberasse, superbos hostes Avares, Sarracenos, Danos, Sclavos armis vicisse, Italiam subiugasse, delubra deorum in vicinis gentibus destruxisse, templa ministrorumque ordines constituisse; multaque alia bona invicem conferentes regali funeri insistebant.
 
      LXXVI. Quomodo populus elegit filium eius in principem.

Mane autem iam facto, licet iam olim unctus esset in regem et a beato apostolico designatus in imperatorem, spei unicae totius ecclesiae, imperatoris filio, ut initio certatim manus dabant, fidem pollicentes et operam suam contra omnes adversarios sacramentis militaribus confirmantes. Igitur ab integro ab omni populo electus in principem [154] transtulit corpus patris in civitatem, quam ipse magnifice construxit, vocabulo Magathaburg. Itaque defunctus est Nonis Maii, quarta feria ante pentecosten, imperator Romanorum, rex gentium, divinarum humanarumque rerum multa ac gloriosa saeculis relinquens monimenta.

      Explicit liber III.