|
|
- R e r u m g e s t a r u m
S a x o n i c a r u m
l i b r i t r e s
L i b e r I I
- _______________________________________________
- Incipit liber secundus.
- I. De conventu populi ad Aquasgrani palatii.
Defuncto itaque patre patriae et regum maximo optimo Heinrico omnis populus Francorum atque Saxonum iam olim designatum regem a patre, filium eius Oddonem, elegit sibi in principem. Universalisque electionis notantes locum iusserunt esse ad Aquasgrani palatii. Est autem locus ille proximus Iulo, a conditore Iulio Caesare cognominato. Cum[64]que illo ventum esset, duces ac prefectorum principes cum caetera principum militum manu congregati in sixto basilicae Magni Karoli cohaerenti collocarunt novum ducem in solio ibidem constructo, manus ei dantes ac fidem pollicentes operamque suam contra omnes inimicos spondentes, more suo fecerunt eum regem. Dum ea geruntur a ducibus ac caetero magistratu, pontifex maximus cum universo sacerdotali ordine et omni plebe infra in basilica prestolabatur [65] processionem novi regis. Quo procedente pontifex obvius laeva sua dexteram tangit regis, suaque dextera lituum gestans, linea indutus, stola planetaque infulatus, progressusque in medium usque fani subsistit; et reversus ad populum, qui circumstabat - nam erant deambulatoria infra supraque in illa basilica in rotundum facta -, quo ab omni populo cerni posset: «En», inquit, «adduco vobis a Deo electum et a domino rerum Heinrico olim designatum, nunc vero a cunctis principibus regem factum Oddonem; si vobis ista electio placeat, dextris in caelum levatis significate». Ad haec omnis populus dextras in excelsum levans cum clamore valido inprecati sunt prospera novo duci. Proinde procedit pontifex cum rege tunica stricta more Francorum induto pone altare, super quod insignia regalia posita erant, gladius cum balteo, clamis cum armillis, baculus cum sceptro ac diadema. Eo quippe tempore erat summus pontifex nomine Hildiberhtus {927-937}, Franco genere, monachus professione, nutritus vel doctus in Vuldo monasterio, et ad id honoris merito progrediens, ut pater eiusdem loci constitueretur, deinde summi pontificatus Mogontiacae sedis fastigium promeruisset. Hic erat vir mirae sanctitatis et preter naturalem animi sapientiam litterarum studiis satis clarus. Qui inter caetera gratiarum dona spiritum prophetiae accepisse predicatur. Et cum quaestio esset pontificum in consecrando rege, Treverensis videlicet et Coloniae Agrippinae - illius, quia antiquior sedes esset et tamquam [66] a beato Petro apostolo fundata; istius vero, quia eius ad diocesim pertineret locus: et ob id sibi convenire arbitrati sunt huius consecrationis honorem -, cessit tamen uterque eorum Hildiberhti cunctis notae almitati. Ipse autem accedens ad altare et sumpto inde gladio cum balteo, conversus ad regem ait: «Accipe», inquit, «hunc gladium, quo eicias omnes Christi adversarios, barbaros et malos Christianos, auctoritate divina tibi tradita omni potestate totius imperii Francorum, ad firmissimam pacem omnium Christianorum». Deinde sumptis armillis ac clamide induit eum: «His cornibus», inquit, «humitenus demissis monearis, quo zelo fidei ferveas, et in pace tuenda perdurare usque in finem debere». Exinde sumpto sceptro baculoque: «His signis», inquit, «monitus paterna castigatione subiectos corripias, primumque Dei ministris, viduis ac pupillis manum misericordiae porrigas; numquamque de capite tuo oleum miserationis deficiat, ut in presenti et in futuro sempiterno premio coroneris». Perfususque ilico oleo sancto et coronatus diademate aureo ab ipsis pontificibus Hildiberhto et Wichfrido, ac omni legitima consecratione completa, ab eisdem pontificibus ducitur ad solium, ad quod per cocleas adscendebatur, et erat inter duas marmoreas mirae pulchritudinis columpnas constructum, unde ipse omnes videre et ab omnibus ipse videri posset.
II. De ministerio regali et de principibus eius.
Divina deinde laude dicta sacrificioque sollempniter celebrato descendebat rex ad palatium, et accedens ad mensam [67] marmoream regio apparatu ornatam resedit cum pontificibus et omni populo; duces vero ministrabant. Lothariorum dux Isilberhtus, ad cuius potestatem locus ille pertinebat, omnia procurabat; Evurhardus { 939} mensae preerat, Herimannus { 939} Franco pincernis, Arnulfus { 937} equestri ordini et eligendis locandisque castris preerat; Sigifridus vero, Saxonum optimus et a rege secundus, gener quondam regis, tunc vero affinitate coniunctus, eo tempore procurabat Saxoniam, ne qua hostium interim irruptio accidisset, nutriensque iuniorem Heinricum secum tenuit. Rex autem post haec unumquemque principum iuxta munificentiam regalem congruenti sibi munere honorans cum omni hilaritate dimisit multitudinem.[68]
III. De bello contra Bolizlavum facto.
Interea barbari ad novas res moliendas desaeviunt, percussitque Bolizlav fratrem suum, virum Christianum et, ut ferunt, Dei cultura religiosissimum, timensque sibi vicinum subregulum, eo quod paruisset imperiis Saxonum, indixit ei bellum. Qui misit in Saxoniam ad expostulanda sibi auxilia. Mittitur autem ei Asic cum legione Mesaburiorum et valida manu Hassiganorum, additurque ei exercitus [69] Thuringorum. Erat namque illa legio collecta ex latronibus. Rex quippe Heinricus cum esset satis severus extraneis, in omnibus causis erat clemens civibus; unde quemcumque videbat furum aut latronum manu fortem et bellis aptum, a debita poena ei parcebat, collocans in suburbano Mesaburiorum, datis agris atque armis, iussit civibus quidem parcere, in barbaros autem in quantum auderent latrocinia exercerent. Huiuscemodi ergo hominum collecta multitudo plenam in expeditionem produxit legionem. Bolizlav autem audiens de exercitu Saxonico, et quia Saxones seorsum et seorsum Thuringi irent contra se, divisis et ipse sociis, sicuti erat acerrimus consilio, utroque exercitui occurrere disposuit. At Thuringi, ut hostes inprovise sibi occursitare viderunt, fuga periculum devitaverunt. Asic autem cum Saxonibus et caeteris auxiliariis nichil cunctatus in hostes ruit maximamque partem ex eis armis fudit, caeteros fugere conpulit, victorque ad castra reversus est. Et cum ignorasset de exercitu, qui insecutus fuerat Thuringos, minus caute usus est victoria perpetrata. Bolizlav autem videns exercitum nostrum dispersum et alios in extrahendis spoliis caesorum, alios in suis corporibus reficiendis, alios in paleis equorum congregandis occupatos, fugatum reversumque coadunans exercitum, super inprovisos ac recenti victoria securos subito irruit et ducem cum omni nostro exercitu delevit. Pergensque inde ad urbem subreguli primo eam inpetu cepit et usque in hodier[70]num diem solitudinem fecit. Perduravitque illud bellum usque ad quartum decimum regis imperii annum; ex eo regi fidelis servus et utilis permansit.
IV. De expeditione regis in barbaras nationes.
Rex autem audito huiuscemodi nuntio minime turbatur, sed divina virtute roboratus cum omni exercitu intrat terminos barbarorum ad refrenandam illorum saevitiam. Datum quippe erat illis et antea a patre suo bellum, eo quod violassent legatos Thancmari filii sui, de quo in sequentibus plenius dicturos arbitramur. Placuit igitur novo regi novum principem militiae constituere. Elegitque ad hoc officium virum nobilem et industrium satisque prudentem nomine Herimannum. Quo honore non solum caeterorum principum, sed et fratris sui Wichmanni offendit invidiam. Quapropter et simulata infirmitate amovit se ab exercitu. Erat namque [71] Wichmannus vir potens et fortis, magnanimus, belli gnarus et tantae scientiae, ut a subiectis supra hominem plura nosse predicaretur. Herimannus autem cum esset in prima acie, in introitu regionis in hostium pugnam incidit eosque fortiter vicit, et ob hoc maiori invidia inimicos accendit. Inter quos Ekkardus filius Liudulfi, qui in tantum aegre passus est fortunam Herimanni, ut sese promitteret maiora facturum aut vivere nolle. Unde collectis ex omni exercitu fortissimis viris interdictum regis rupit et paludem, quae erat inter urbem hostium et castra regis, cum sociis transiit, statimque hostes offendit, et ab his circumfusus cum omnibus suis periit. Erant autem qui cum eo ceciderant electorum ex omni exercitu virorum decem et octo. Rex autem caesa hostium multitudine et caeteris tributariis factis reversus est in Saxoniam. Acta sunt autem haec VII. Kalend. Octobris.
V. De Ungariis.
Post haec antiqui hostes Ungarii venerunt virtutem probare novi regis. Intrantes autem Franciam statuerunt, si possent, ab occidentali plaga invadere Saxoniam. Rex autem audiens, nichil moratus cum exercitu valido occurrit illis fugavitque et a terminis suis abegit.
VI. De intestinis bellis.
Cessantibus autem bellis externis civilia oriri coeperunt. Nam Saxones imperio regis facti gloriosi dedignabantur aliis servire nationibus quaesturasque quas habuerunt ullius alii nisi solius regis gratia habere contempserunt. Unde iratus Evurhardus contra Bruningum collecta manu succendio tradidit civitatem illius vocabulo Elmeri, interfectis [72] omnibus eiusdem civitatis habitatoribus. Qua presumptione rex audita condempnavit Evurhardum centum talentis aestimatione equorum, omnesque principes militum, qui eum ad hoc facinus adiuvabant, dedecore canum, quos portabant usque ad urbem regiam quam vocitamus Magathaburg.
VII. De reliquiis Innocentii martyris.
Eodem tempore transtulit rex reliquias Innocentii martyris in eandem urbem. Ipse autem rex, ut erat clementissimus, dum turbatores pacis merita castigatione afflixit, ilico cum pietate suscepit, et unumquemque eorum regio munere honorans dimisit in pace. At illi nichilominus duci suo haerebant ad omne nefas, quia ille quidem erat iocundus animo, affabilis mediocribus, largus in dando; et his rebus multos Saxonum sibi associavit.
VIII. De Arnulfo Boioariorum duce.
Ea tempestate defunctus est Arnulfus Boioariorum dux, et filii eius in superbiam elati regis iussu contempserunt ire in comitatum.[73]
IX. De Sifrido et Thancmaro regis filio.
Illo quoque tempore defunctus est Sigifridus comes; cuius legationem cum sibi vendicasset Thancmarus, eo quod propinquus ei esset - nam mater eius filia erat materterae Sigifridi, de qua genuit rex Heinricus Thancmarum -, et regali dono cessisset Geroni comiti, afflictus est Thancmarus tristitia magna. Rex autem transivit in Boioariam et rebus ibi rite compositis reversus est in Saxoniam.
X. De dissensione et legum varietate.
Dissensio autem, quae facta est inter Evurhardum et Bruningum, ad hoc pervenit, ut caedes publicae fierent depopulationesque agrorum agerentur et ab incendiis nusquam abstinerent. De legum quoque varietate facta est et contentio, fueruntque qui dicerent, quia filii filiorum non deberent computari inter filios hereditatemque legitime cum filiis sortiri, [74] si forte patres eorum obissent avis superstitibus. Unde exiit edictum a rege, ut universalis populi conventio fieret apud villam quae dicitur Stela {938}; factumque est, ut causa inter arbitros iudicaretur debere examinari. Rex autem meliori consilio usus noluit viros nobiles ac senes populi inhoneste tractari, sed magis rem inter gladiatores discerni iussit. Vicit igitur pars, qui filios filiorum computabant inter filios, et firmatum est, ut aequaliter cum patruis hereditatem dividerent pacto sempiterno. Ibi quoque pacis turbatores facti sunt manifesti, qui hactenus se negabant contra regiam potestatem aliquid fecisse, sed iniuriam tantummodo in socios vindicassent. Rex autem se contemptum ab eis animadvertens - neque enim ad placitum iuxta iussum venire dignati sunt - arma distulit, veniae locum dedit, proxima sibi semper solitus clementia. Sed haec dilatio ad maiorem perniciem multos protraxit. Fiebant preterea multa nefaria a seditiosis, homicidia, periuria, depopulationes, incendia; aequum pravumque, sanctum periuriumque illis diebus parum procedebant.
XI. De Thancmaro et Evurhardo et Heinrico.
Iunctus est autem et Thancmarus Evurhardo, collectaque valida manu obpugnat presidium quod dicitur Badiliki, in quo erat Heinricus iunior, dataque preda urbis [75] suis commilitonibus abiit, secum adducens Heinricum quasi vile quoddam mancipium. Interfectus est autem ibi Gevehardus Udonis filius, fratris Herimanni ducis; ob cuius necem Deo omnia ordinante duces Francorum inter se sunt divisi. Tantis igitur spoliis Thancmari milites ditati iam ad omnia parabantur. Post haec cepit urbem quae dicitur Heresburg et collecta valida multitudine sedit in ea, multa inde exercens latrocinia. Evurhardus autem secum tenuit Heinricum. Eo quoque tempore occisus est Dedi ante portas urbis quae dicitur Larun, in qua erant milites Evurhardi. Wichmannus autem, qui se primum alienavit a rege, audiens tantum facinus seditiosorum, conversus pacem fecit cum rege, [76] quia prudentissimus erat, et utilis ac fidelis in finem permansit. Thancmarus autem, filius Heinrici regis, natus erat ex matre nobili, manu promptus, acer ingenio, bellandi peritus, sed inter arma honesta minus pudicitia usus. Erat autem mater eius multam habens possessionem; qui licet a patre alia plura sit ditatus, materna tamen se hereditate privatum aegre valde tulit, et ob hanc causam arma sumit ad perniciem sui suorumque contra dominum suum regem. Rex autem, licet invitus, videns rem ad tam ingens periculum procedere, ad edomandam Thancmari insolentiam cum multo comitatu perrexit ad Heresburg. Cives autem urbis illius cognoscentes de rege, quia super se cum valida manu appropinquasset, apertis portis introduxerunt exercitum, qui obsederat urbem. Thancmarus autem fugit in ecclesiam a Leone papa beato Petro apostolo dedicatam. Exercitus autem persecutus est eum usque in templum, et maxime satellites Heinrici, dolentes ac vindicare contendentes iniuriam domini sui. Nec veriti ianuas ferro incidere, cum armis ingressi sunt [77] sacram aedem. Thancmarus autem stabat iuxta altare, depositis desuper armis cum torque aurea. Cumque ex adverso telis urgeretur, Thiatboldus quidam, notus Cobbonis, cum conviciis vulnus ei inflixit, ilicoque ab eo recepit, quo vita cum terribili insania in brevi caruisset. Quidam autem militum Maincia vocabulo per fenestram altari contiguam lancea a tergo perfossum ibi secus aram extinxit Thancmarum. Ipse autem fraternae fautor discordiae in Biertanico postea bello vitam cum auro ab altari nequiter rapto miserabiliter perdidit. Earum rerum rex ignarus et absens cum audisset, super temeritate militum dedignatus est, sed fervente adhuc bello civili non potuit eos contristari. Miseratus autem fratris fortunam suique ingenii ostendens clementiam, pro laude eius ac industria pauca locutus, Thiadricum et tres amitae illius filios, qui Thancmaro manus iunxerant, lege Francorum dampnatos strangulo fecit deficere. Inde vertit militem avidum pugnae et preda urbis ditatum in Laras. Illi autem urbis prefecto auctore acriter resistentes lapides lapidibus, tela telis obicere non cessabant, aggravatique bello super consulto ducis indutias deposcunt. Quibus concessis ducis eis presidium negatur. Unde urbe egressi potestati se regiae tradiderunt. Ea pugna Tamma pincerna, multis aliis rebus [78] bene gestis olim famosus, factus est clarus. Evurhardus autem audiens de nece Thancmari et defectione suorum militum, fractus animo prosternitur captivo suo, veniam petit ac nequiter promeretur.
XII. De Heinrico fratre regis.
Heinricus autem erat eo tempore nimis adolescens, fervens animo; et nimia regnandi cupiditate illectus eo pacto crimine solvit eum, quo coniuratione secum facta contra regem dominum suum et fratrem sibi regni diadema, si possibile foret, inponeret. Foedus itaque invicem percussum; inde liberaliter Heinricus ad regem reversus puriori fide ac caritate ab eo est susceptus quam ingressus.
XIII. De Evurhardo, qualiter veniam promeretur.
Suasione quoque optimi inprimis viri et omni religione probatissimi Frithurici, successoris Hildiberhti archiepiscopi, Evurhardus adiit regem, supplex veniam deposcit, se suaque omnia ipsius arbitrio tradens. Ne igitur ingens scelus inemendatum maneret, quasi in exilium in Hildinensem urbem a rege dirigitur. Sed non post multum temporis in gratiam clementer recipitur et honori pristino redditur.
XIV. Item de Ungariis.
Dum ea interea loci geruntur, antiqui hostes nostri Ungarii subito irruunt in Saxoniam et castris super litus Badae fluminis collocatis inde in omnem regionem diffunduntur. Dux autem missus a castris cum parte exercitus [79] eo die ad vesperam signa movit circa urbem quae dicitur Stedieraburg. Urbani autem videntes hostes et ex itinere et ex pluvia, quae ingens erat, segniores, audacter erumpunt portis, et clamore primum territantes, demum repente in adversarios irruentes, plurimis ex eis caesis et copiosa equorum multitudine cum aliquibus signis capta, caeteros fugere compulerunt. Urbes quas obvias habuere illorum fugam animadvertentes, armis eos omnibus locis urgebant, et maxima ex eis parte prostrata, ducem ipsum in quendam luti puteum cogentes obpresserunt. Altera autem pars exercitus ad aquilonem versus et arte cuiusdam Sclavi in locum qui dicitur Thrimining deductus, difficultate locorum ac manu circumfusus armatorum periit timoremque nimium caeteris incussit. Dux autem illius exercitus cum paucis elapsus comprehenditur, et ad regem deductus pretio magno redimitur. His auditis castra hostium omnia turbata, fuga salutem quaesierunt, nec ultra per triginta annos in Saxonia apparuerunt.
XV. Qualiter Heinricus ardet cupiditate regnandi.
Post haec Heinricus ardens cupiditate regnandi celebre parat convivium in loco qui dicitur Salaveldun. Cumque esset magnus ac potens maiestate et potestate regali, plurimis plurima donat et factionis huiuscemodi plurimos ob id sibi associat. Fuere tamen multi, qui rem celare potius arbitrati sunt, ad hoc tantum, ne rei fraternae discordiae invenirentur. Dabant tamen consilium, quo facilius bellum [80] solveretur, ut videlicet ipse relinqueret Saxoniam sub presidio militari et sese inferret Lothariis, generi hominum inbelli; et ita factum est, ut primo inpetu eos rex devinceret et uno certamine fatigaret. Commilitonum itaque consulto Saxonia, ut diximus, relicta et urbibus Saxoniae vel in Thuringorum terra presidio militari traditis, ipse cum amicis Lotharios adit. Cuius rei fama undique omnes perculsi, quia tam subitaneae recessionis a rege ac repentini belli causam penitus ignorabant. Rex autem audita huiuscemodi fama primum non credidit, postremo certum de belli negotio probans, nichil moratus cum exercitu prosecutus est fratrem. Et ut appropiat urbi presidiis fratris munitae quae dicitur Throtmanni, milites qui erant in ea, non inmemores fortunae Thancmari, nequaquam sunt ausi inibi regem expectare, sed egressi urbe tradiderunt se ipsos regi. Erat autem Agina, qui illam urbem ad manum Heinrici procurare deberet. Hic a rege vehementi iuramento constrictus, quatinus, si posset, dominum suum a bello ad pacem et concordiam revocaret, vel certe ipse ad regem reverteretur, ita dimissus adiit dominum suum. Ductus autem exercitus a rege pervenit usque ad litora Reni fluminis.
XVI. De Hisbertho Lothariorum duce.
Eo tempore, quo erat bellum Evurhardi cum rege, missus Hadaldus, qui erat super cubiculum regis, ad [81] Isilberhtum pro concordia et pace, cum necdum ad neutram partem palam declinaretur, indigne suscipitur, et responsio de die in diem differtur. Ipse autem simultates ducis sentiens nec ultra talibus versutus contentus: «Imperium tibi», inquit, «regale facio, presente populo, tribunali regis condicto die presentari, aut certe hostem te scias iudicari». Simili modo et pontificem Bernhardum a rege missum inhonoratum et responsi incertum a se dimisit. Fertur etiam et regalium litterarum saepius sigilla corrupisse. Post haec vero verba legatum meliuscule coepit habere et cum honore transduci fecit.
XVII. De bello Biertanico.
Igitur copias belli parantes Heinricus et Isilberhtus decreverunt ad Renum occurrere regi. Agina quoque memor iurisiurandi precedens exercitum transito Reno regi sese presentavit. Et salutato eo verbis humillimis ait: «Frater tuus, dominus meus, salvum te et incolumem magno latoque imperio diu regnare exoptat tuumque ad servitium demandat quantocius festinare». Rege autem interrogante de eo, pacem bellumne cogitasset, prospiciens vidit multitudinem nimiam erectis signis tractim procedere et ad sui [82] partem exercitus, qui iam Renum transierat, tendentem. Et conversus ad Aginam: «Quidnam vult», inquit, «illa multitudo aut quae est?» At ille satis ociose: «Dominus meus», inquit, «est, frater tuus; si meae suasioni dignaretur animum inclinare, aliter venisset. Modo, ut ipse iuravi, veni». Rex autem his auditis dolorem animi motu corporis non celabat, eo quod non adessent naves, per quas Renum transcendere posset; et ingens flumen aliud iter non prebebat, nec tempus subitanei certaminis in ulteriore ripa constitutos aliud sinebat cogitare, nisi aut coram hostibus cadere debere aut certe armis vitam defendere. Unde ad Deum supplices expandens manus rex ait: «Deus», inquit, «omnium rerum auctor et rector, respice populum tuum, cui me preesse voluisti, ut, ereptus ab inimicis, sciant omnes gentes ullum mortalium tuae dispositioni contraire non posse, qui omnia potes et vivis et regnas in aeternum». Qui autem erant in ulteriore ripa, sarcinas et inpedimenta quaeque transmittunt in locum qui dicitur Xantum. Ipsi vero parati hostes expectant. Cumque esset piscina inter nostrates et hostes, Saxones divisis sociis, pars una ex adverso ruit in hostes, altera pars a tergo insequitur, in mediis hostes obprimens, pauci plures vehementer urgebant. Neque enim nostratium supra centum armatos fuisse perhibetur, adversariorum vero magnus satis exercitus. Sed cum a fronte pariter et a tergo urgerentur, qua parte potissimum cavere debuissent, in promptu non erat. Ex nostris etiam fuere qui Gallica lingua ex parte loqui sciebant, qui clamore in altum Gallice levato exhortati sunt adversarios ad fugam. Illi socios huiuscemodi clamasse arbitrati, fugam, ut clamatum est, inierunt. Eo die ex nostris [83] multi vulnerati, aliqui etiam caesi; inter quos Ailbertus, qui cognominatus est Candidus, telo ducis Heinrici vulneratus non multis interiacentibus diebus defunctus est. Hostes autem omnes aut caesi vel capti vel certe fugati, sarcinae omnes et omnis hostium suppellex inter victores divisa. Ex parte Lothariorum bene pugnasse predicabatur illo certamine Godofridus Niger cognominatus. Sed et Maincia, cuius supra mentionem fecimus, eo die cecidit.
XVIII. Qualiter Dadi milites ad regem convertit.
Dadi autem Thuring mandavit ad prefectos urbium, qui erant in oriente partis ducis Heinrici, de victoria regis, et quia ipse dux in bello cecidisset, egitque callide, ut omnes se traderent regiae potestati. Heinricus autem hoc factum nequaquam reliquit inultum. Ipsi autem duae tantummodo ex omnibus remanserant urbes, Mesburg et Scithingi. Regi autem post victoriam visum est persequi fratrem suum generumque.
XIX. Heinricus revertitur in Saxoniam.
Audiens vero de defectione urbium suarum fractusque recenti regis victoria, cum novem tantum armatis iter arripuit, Saxoniamque iam tardius adiens, urbem Mesburg ingressus est. Quo rex comperto et ipse reversus est Saxoniam urbemque, in qua frater erat, cum exercitu obsedit. Sed cum non posset fortiori ac maiori resistere, [84] post duos ferme menses tradita urbe egressus est Heinricus ad regem. Datae sunt autem ei indutiae triginta dierum, quatinus cum militibus sibi cohaerentibus secederet a Saxonia. Si cui vero illorum regem adire placuisset, locum veniae haberet. Quievitque Saxonia post haec ab intestinis bellis paucis diebus.
XX. Qualiter barbari Geronem interficere querunt.
Barbari autem labore nostro elati nusquam ab incendio, caede ac depopulatione vacabant, Geronemque, quem sibi rex prefecerat, cum dolo perimere cogitant. Ipse dolum dolo preoccupans, convivio claro delibutos ac vino sepultos ad triginta fere principum barbarorum una nocte extinxit. Sed cum non sufficeret contra omnes nationes barbarorum - eo quippe tempore et Apodriti rebellaverant, et caeso exercitu nostro ducem ipsum nomine Haicam extinxerunt -, ab ipso rege saepius ductus exercitus eos laesit et in multis afflixit et in ultimam pene calamitatem perduxit. Illi vero nichilominus bellum quam pacem elegerunt, omnem miseriam carae libertati postponentes. Est namque huiuscemodi genus hominum durum et laboris patiens, victu levissimo assuetum, et quod nostris gravis oneris esse solet, Sclavi pro quadam voluptate ducunt. Transeunt sane dies plurimi, his pro gloria et pro magno latoque imperio, illis pro libertate ac ultima servitute varie certantibus. Multos quippe illis diebus Saxones patiebantur hostes, Sclavos ab oriente, Francos a meridie, Lotharios ab occidente, ad aquilone [85] Danos itemque Sclavos: proptereaque barbari longum trahebant certamen.
XXI. De Slavo, qui a rege Heinrico relictus erat.
Fuit autem quidam Sclavus a rege Heinrico relictus, qui iure gentis paterna successione dominus esset eorum qui dicuntur Heveldi, dictus Tugumir. Hic pecunia multa captus et maiori promissione persuasus professus est se prodere regionem. Unde quasi occulte elapsus venit in urbem quae dicitur Brennaburg, a populoque agnitus et ut dominus susceptus, in brevi quae promisit inplevit. Nam nepotem suum, qui ex omnibus principibus gentis supererat, ad se invitans dolo captum interfecit urbemque cum omni regione ditioni regiae tradidit. Quo facto omnes barbarae nationes usque in Oderam fluvium simili modo tributis regalibus se subiugarunt.
XXII. Qualiter exercitus regis contra Heinricum ducitur.
Heinricus igitur discedens a Saxonia Lotharios iterum adiit et cum genero suo, duce scilicet Isilberhto, cum suis militibus aliquamdiu moratus est. Iterum ducitur exercitus a rege contra Isilberhtum, et omnis regio Lotha[86]riorum illius imperio subiacens igni traditur; obsessusque in urbe quae dicitur Kievermont, elapsus inde proficiscitur. Et cum obsidio difficultate locorum parum procederet, vastata undique regione rex in Saxoniam revertitur.
XXIII. De Immone et Hisbertho.
Sciens autem comitem Isilberhti versutum et callidum nimis nomine Immonem, artibus illius melius arbitratus est pugnare quam armis. Ille vero, ut erat astutissimus, meliori ac maiori se subdens, arma sumit contra ducem; quod ipse dux omnium laborum gravissime tulit, quia eum sibi adversum sustinere debuisset, cuius consilio ac fidei hactenus se maxime credebat. Augebat quoque indignationem ducis grex porcorum ab Immone callide captus. Nam subulci ducis cum contra portas urbis transirent, Immo porcellum pro porta agitari fecit et omnem gregem porcorum apertis portis intra urbem recepit. Quam iniuriam dux ferre non valens coacto exercitu obsedit Immonem. Ille autem plurima apum examina habuisse fertur, quae frangens proiecit contra equites. Apes autem aculeis equos stimulantes in insaniam vertebant, ita ut equites periclitari coepissent. Quo viso Immo prospiciens de muro eruptionem cum sociis minitavit. Huiuscemodi igitur artibus saepius dux ab Immone delusus solvit obsidionem. Discedens vero fertur dixisse: «Immone mecum sentiente omnes Lotharios facile captos tenui, modo ipsum solum cum omnibus Lothariis capere nequeo».
XXIV. De Evurhardo et Hisbertho.
Tractum tamdiu bellum Evurhardus considerans ultra non quiescit; quin contempto rege et iure spreto [87] iuramentorum, ut initio, conserta manu cum Isilberhto ad incentiva bellorum pariter conspirant. Nec contenti regno occidentali solummodo, in Reni orientalem agrum depopulandum cum exercitu demerguntur. Haec cum audiuntur in castris regis - nam ea tempestate rex erat pugnans contra Briseg et alias urbes, quae erant Evurhardi ditionis -, multi se a castris eruebant, nec ultra spes erat regnandi Saxones. Rex vero ea turbatione tanta constantia ac imperio usus est, licet raro milite constiparetur, acsi nichil ei difficultatis obviasset. Nam summi pontifices relictis tentoriis et alia qualibet suppellectili, ipsi etiam defecerunt a fide.
XXV. De pontificibus Frithurico et Ruthardo.
Defectionis causam edicere et regalia misteria pandere super nos est, verum historiae satisfaciendum arbitramur; quicquid in hac parte peccemus, veniabile sit. Summus pontifex missus ad Evurhardum pro concordia et pace, cum esset earum rerum desiderantissimus, pacto mutuo suum interposuit iuramentum, et ideo ab eo non posse desipere fertur narrasse. Rex autem per pontificem officio suo congruentia dirigens responsa, nil ad se pertinere voluit, [88] quicquid episcopus egisset sine suo imperio. Quare quia contra auctoritatem regi quasi precellenti noluit subici, sed recessit ab eo, in Hammaburgensem urbem quasi in exilium destinavit, Bothardum vero episcopum Novam Corbeiam direxit. In brevi vero utrisque clementer ignoscit, in sui gratiam suscipit et honori pristino reddidit.
XXVI. De nece ducum Evurhardi et Hisberthi.
Ad coercendam igitur ducum presumptionem missus Herimannus { 939} cum exercitu, invenit eos super litus Reni, magnamque partem exercitus abesse, eo quod iam Renum cum preda transissent. Circumfusus itaque dux ipse Evurhardus militum armis, multis vulneribus acceptis ac viriliter redditis, perfossus tandem telis corruit. Isilberhtus autem fugiens navem cum pluribus ascendit, quae onere pregravata subcumbens mergitur; ipseque dux cum caeteris mersus numquam est inventus. Rex autem audita victoria [89] suorum militum ac morte ducum gratias egit omnipotenti Deo, cuius saepius auxilium expertus est oportunum. Preficiensque regioni Lothariorum Oddonem Ricwinis filium, et ut nutriret nepotem suum, filium Isilberhti, optimae spei puerulum, nomine Heinricum, reversus est in Saxoniam. Mater autem pueri copulata est coniugio Hluthowico regi, et Heinricus frater regis discedens a Lothariis secessit in regnum Karoli. Necem ducum asperrima hiemps hiememque secuta est fames validissima.
XXVII. Item de Immone.
Post haec Immo; re vera nescio an falso, arma sumit contra regem, et media hieme circumdatus exercitu se pariter cum urbe tradidit, ac deinceps fidelis et utilis permansit.
XXVIII. De nepotibus Isberthi et Ansfrido et Arnaldo.
Nepotes quoque Isilberhti servituti regiae se subiciebant, urbibus quas tenebant nichilominus retentis; [90] Kievermont etiam ab Ansfrido et Arnoldo adhuc tenebatur. Ad quos Immo mandatum huiuscemodi dirigens ait: «De me non sentio nisi quod vos sentitis; de vobis autem notum est, quia huius gentis principes estis. Nulli ergo dubium, quin duabus manibus quisque magis valeat quam una. Certum est itaque tres unum fortitudine procedere. Et nunc quae necessitas cogit, ut serviamus Saxonibus, nisi nostra discordia? Quando vos armis circumdederunt, num victoria laetati sunt? Victoribus certe turpe est servire. Optimum omnium mortalium, qui me a puero nutrivit et inter amicos semper habuit et magna potestate clarificavit, nostrum communem dominum deserui et Saxoni me periculo capitis mei sociavi; modo, ut scitis, pro merito honore contumelia ab eo affectus, armis circumdatus, pene ex libero servus factus sum. Ut ergo noveritis me ex fide communi utilitati velle consulere, tibi, Ansfrid, unicam filiam meam desponsabo, quo nullo apud vos infidelitatis scrupulo notari queam. Date igitur locum mutui colloquii, et ex me ipso fidem probabitis, quam per nuntium necdum potestis». Ipsi ad haec, quamvis ferrei pectoris essent [91] et illum iam olim suspectum haberent, tantae tamen calliditati cedentes, suasibilibus emolliti verbis, mutuo dabant locum conspectui. At ille armatos habens locis oportunis absconditos dolo ambos cepit et sub custodia regi destinavit, mandato in haec verba pariter directo: «Elatior», inquit, «est mollior, vinclis aut verberibus non indiget, minis pandit universa quae scit. Ansfrid vero durior ferro est, hunc si tormenta acerrima rimentur, magnum est». Quos cum rex suscepisset, aliquanto tempore custodiae mancipatione castigavit. Postea suae gratiae lenitate sibi associans in pace dimisit. Cum ergo causae causis et res rebus ita copulatae sint, ut sententiarum ordine discerni adeo non debeant, nemo me temporum vicissitudine accuset, dum posteriora anterioribus preposuerim gesta.
XXIX. Qualiter Heinricus veniam promeretur.
Rex igitur vicina sibi semper clementia graves fratris miseratus labores, aliquantis urbibus suis usibus concessis permissus est intra regionem Lothariorum habitare.
XXX. De Gerone preside.
Eo tempore bellum barbarorum fervebat. Et cum milites ad manum Geronis presidis conscripti crebra expeditione attenuarentur et donativis vel tributariis premiis [92] minus adiuvari possent, eo quod tributa passim negarentur, seditioso odio in Geronem exacuuntur. Rex vero ad communes utilitates rei publicae Geroni semper iuxta erat. Unde factum est, ut nimis exacerbati odia sua in ipsum quoque regem vertissent.
XXXI. Item de Heinrico.
Quae causa Heinricum minime latuit. Et ut solet, amaris animis dum dulce aliquid offertur, facile persuadebat huiuscemodi homines sibi concordare, spem habens iterum regnandi, dum nosset exercitum regi offensum. Denique multis intercurrentibus legatis et munusculis invicem missis omnes pene orientalium partium milites sibi colligavit. Quae res ad tantum nefas processit, ut coniuratione valida facta, in paschali festivitate, quae erat proxima, cum ipse Heinricus ad palatium adisset, regem occidere cogitassent, ipsi vero regni diadema inponerent. Earum rerum dum non esset publicus proditor, semper se protegente summa divinitate, notae factae sunt regi insidiae modicum ante pascha. Qui fidelium militum vallatus manu die ac nocte, nichilque decoris vel maiestatis regiae coram populo ea sollempnitate minuens, nimium hostibus intulit timorem. Post diem vero sollempnem consilio maxime Francorum, qui eo tempore sibi adstabant, Herimanni scilicet, Udonis atque Cuonradi qui dictus est Rufus, secrete proditos iubet comprehendi vel certe occidi. Inter quos erat primus in caeteris omnium bonarum virtutum rebus absque hac noxa fortissimus optimusque Erich. Hic cum armatos ad se properasse intellexisset, conscius causarum [93] equum ascendit, arma sumit, circumfususque hostium turmis, memor pristinae virtutis ac nobilitatis elegit mori quam inimicorum dominationi subici. Nam lancea perfossus occubuit, vir omni virtute ac industria civibus carus atque clarus. Caeteri autem insidiarum conscii in alteram ebdomadam differuntur et secundum leges sceleribus suis meritas poenas solventes capite caeduntur. Heinricus autem fugiens regno cessit.
XXXII. De portentis.
Eo anno et portenta quaedam apparuere, scilicet cometae. Nam a quinta decima Kalendas Novembris usque in ipsas Kalendas visae sunt. Quibus visis multi mortales territi aut nimiam pestilentiam vel certe regni mutationem metuebant; quoniam quidem ante regis Heinrici excessum multa prodigia monstrata sunt, ita ut solis splendor forinsecus aere absque nubilo pene nullus appareret, intrinsecus autem per fenestras domorum rubeus tamquam sanguis infunderetur. Mons quoque, ubi ipse rerum dominus sepultus est, fama prodidit, quia multis in locis flammas evomeret. Hominis etiam cuiusdam manus sinistra ferro [94] amputata post annum fere integrum restituta est ei dormienti, qui pro signo miraculi sanguinea linea loco coniunctionis notabatur. Sed cometas inundatio nimia inundationemque boum pestilentia subsecuta est.
XXXIII. De Oddone Lothariorum preside.
Defuncto autem Oddone Lothariorum preside ac regis nepote Heinrico, ducatus regionis conceditur Cuonrado; cui et unicam filiam suam rex desponsavit; qui erat adolescens acer et fortis, domi militiaque optimus, commilitonibus suis carus.
XXXIV. De Berhtaldo Arnulfi fratre.
Illis diebus Berhtoldus {937-947} frater Arnulfi procurabat Boioariam, pugnansque contra Ungarios {943} victorque existens triumpho celebri factus est clarus.
XXXV. Qualiter Hugonem armis alterum edomuit.
Rex autem de die in diem proficiens paterno regno nequaquam est contentus, sed abiit Burgundiam, regem cum regno in suam accepit potestatem. Hugonem alterum armis edomuit ac sibi subiectum fecit; cuius fibulam [95] auream, regi dono concessam, gemmarum varietate mirabilem videmus in altari protomartyris Stephani rutilantem.
XXXVI. De concordia fratrum et moribus eorum et habitu.
Igitur cum omnia regna coram eo silerent et potestati ipsius omnes hostes cederent, monitu et intercessione sanctae matris eius recordatus est multis laboribus fatigati fratris prefecitque eum regno Boioariorum Berhtoldo iam defuncto, pacem atque concordiam cum eo faciens, qua usque in finem fideliter perduravit. Erat autem ipse dominus Heinricus copulatus matrimonio filiae ducis Arnulfi, feminae egregiae formae mirabilisque prudentiae. Fratrum vero pax atque concordia, Deo acceptabilis hominibusque amabilis, toto orbe fit iam celebris, dum unanimes res publicas augent, hostes debellant, civibus paterna potestate presunt. Ducatu igitur Boioariorum accepto nequaquam desidia torpuit, sed abiens Aquilegiam cepit, Ungarios duabus vicibus armis superavit, Ticinum transnatavit, et preda magna [96] intra regionem hostium capta exercitum incolumem patriam reduxit. Talium igitur et tantorum mores, habitum formamque, quos summa clementia mundo ad delicias omnemque decorem destinavit, nostrae non est omnimodis virtutis exponere; verum devotionem, quam erga eos habemus, penitus celare nequimus. Ipse denique dominus rerum, fratrum natu maximus optimus, inprimis pietate erat clarus, opere omnium mortalium constantissimus, preter regiae disciplinae terrorem semper iocundus, dandi largus, dormiendi parcus et inter dormiendum semper aliquid loquens, quo eum semper vigilare aestimes; amicis nichil negans et supra hominem fidelis. Nam quosdam audivimus accusatos et peccati manifestos, ipsum eorum advocatum et intercessorem et criminis nullo modo credulum, et ab eo post habitos, tamquam nichil umquam in eum peccassent. Ingenium ei admodum mirandum; nam post mortem Edidis reginae, cum antea nescierit, litteras in tantum didicit, ut pleniter libros legere et intelligere noverit. Preterea Romana lingua Sclavanicaque loqui scit; sed rarum est, quo earum uti dignetur. In venationibus [97] creber, tabularum ludos amat, equitatus gratiam regia gravitate interdum exercens. Accessit ad haec et moles corporis, omnem regiam ostendens dignitatem, capite cano sparsus capillo, oculi rutilantes et in modum fulguris cita repercussione splendorem quendam emittentes; facies rubicunda et prolixior barba, et haec contra morem antiquum. Pectus leoninis quibusdam sparsum iubis; venter commodus; incessus quondam citus, modo gravior; habitus patrius, et qui numquam sit peregrino usus. Quotienscumque autem sit opus corona portanda, ieiunium semper precedere pro vero traditur. Heinricus vero morum gravitate pollebat et ob id ab ignotis minus clemens iocundusque predicabatur; constanti admodum animo, fidelis et ipse amicis, ita ut mediocris substantiae militem coniugis suae sororis matrimonio honoraret, socium sibi amicumque faceret. Erat corpore prestanti, et qui in adolescentia omnem hominem egregia forma ad se inclinaret. Iunior vero fratrum domnus Brun { 965} magnus erat ingenio, magnus scientia et omni virtute ac industria. Quem cum rex prefecisset genti indomitae Lothariorum, regionem a latronibus purgavit et in tantum disciplina legali instruxit, ut summa ratio summaque pax illis in partibus locum tenerent. [98]
XXXVII. De persecutione monachorum.
Igitur cum bella intestina externaque cessarent, leges divinae atque humanae auctorali vigore pollent. Gravisque persecutio monachis oritur in diebus illis, affirmantibus quibusdam pontificibus, melius arbitrati paucos vita claros quam plures negligentes inesse monasteriis oportere; obliti, nisi fallor, sententiae patrisfamiliae prohibentis servos zizania colligere, sed utraque crescere oportere et zizania et triticum usque ad messem. Quo factum est, ut plures propriae infirmitatis conscii deposito habitu et relictis monasteriis grave onus sacerdotum devitarent. Fuerunt autem quidam qui summum pontificem Frithericum hoc non pure, sed ficte fecisse arbitrati sunt, quatinus venerabilem virum regique fidelissimum abbatem Hadumarum {927-956} quoquo modo posset dehonestaret.
XXXVIII. De Hathumaro abbate.
Ipse enim erat vir magnae prudentiae ac industriae; sub eius temporibus templum famosum Vuldense igne consumptum est et ab eo restauratum et multo maiori decore perfectum. Hic pontificem sub custodia tenuit secunda coniuratione culpabilem, primum honorifice, sed cum litteras ab eo scriptas reprehendisset, satis severe, pontifex vero dimissus dum ultionem quaerit, contra tantum virum leges non prevalent, humillima monasteria auctoritate [99] temptavit, ut ad excellentissima aequaliter procederet. Sed huiuscemodi simulationes incassum profusae. Nam abbas in gratia et amicitia regis permansit, et causis intercurrentibus pontifex quod cogitavit non inplevit.
XXXIX. De Luthuwico rege et filiis eius.
Soror igitur regis Hluthowico regi genuit tres filios, Karolum { 991/94}, Lotharium {941-986} et Karlomannum. Ipse autem Hluthowicus rex a ducibus suis circumventus et a Northmannis captus, consilio Hugonis Lugdunum missus custodiae publicae traditur. Filium autem eius natu maiorem Karolum Northmanni secum duxerunt Rothun, ibi et mortuus est. Audiens autem rex super fortuna amici satis doluit imperavitque expeditionem in Galliam contra Hugonem in annum secundum.
XL. De obsidibus Bolizlavi.
Eo tempore cum moraretur rex in campis silvestribus venationem agens, obsides Bolizlavi [ibi] vidimus, quos populo rex presentari iussit, satis super eis laetatus.
XLI. De obitu Edidis regine.
Ille annus notabilis casu calamitoso totius populi, de morte scilicet beatae memoriae Edidis reginae { 946}, cuius dies extrema VII. Kalend. Februar. celebrata est cum [100] gemitu et lacrimis omnium Saxonum. Haec nata ex gente Anglorum non minus sancta religione quam regali potentia pollentium stirpe claruit. Decem annorum regni consortia tenuit, XI. obiit; Saxoniam vero XIX annis inhabitavit. Reliquit filium nomine Liudulfum, omni virtute animi et corporis ea aetate nulli mortali secundum; filiam quoque nomine Liudgardam, quae nupserat Cuonrado duci. Sepulta est autem in civitate Magathaburg in basilica nova, latere aquilonali ad orientem.
Explicit liber secundus.
|
|