B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Widukindus Corbeius
ca. 925 - post 973
     
   



R e r u m   g e s t a r u m
S a x o n i c a r u m
l i b r i   t r e s


L i b e r   I I

_______________________________________________


      [Incipit secundus
      gestarum rerum Saxonicarum].


      [Ad dominam Mathildam
      imperatoris filiam libri secundi
      incipit prephatio].


Ingens opus coepturus vel certe iteraturus - nam magna ex parte peractum est - tua gratia fulciatur, quae domina esse dinosceris iure totius Europae, quamquam in Affricam Asiamque patris tui iam potestas protendatur. Spero enim, quicquid in eo invenitur minus idoneum, gloriosa tuae clementiae lenitate sublevetur, permaneatque ea devotione dedicatum, qua est inceptum.

      Explicit prephatio.