|
|
- R e r u m g e s t a r u m
S a x o n i c a r u m
l i b r i t r e s
L i b e r I
- _______________________________________________
- [Ad dominam Mathildam {954/55-999}
imperatoris filiam libri primi
incipit prephatio].
- [1*] Flore virginali cum maiestate imperiali ac sapientia singulari fulgenti dominae Mahthildae ultimus servulorum Christi martyrum Stephani atque Viti, Corbeius Widukindus, totius servitutis devotissimum famulatum veramque in salvatore salutem. Quamvis te paternae potentiae gloria singularis magnificet ac clarissima decoret sapientia, nostra tamen humilitas presumit de proxima sceptris semper clementia, quia nostra devotio a tua pietate suscipiatur, etiam si non mereatur. Nam cum nostro labore patris potentissimi avique tui gloriosissimi res gestas memoriae traditas legens, habes, unde ex optima et gloriosissima melior gloriosiorque efficiaris. Nec tamen omnia eorum gesta nos posse comprehendere fatemur, sed strictim et per partes scribimus, ut sermo sit legentibus planus, non fastidiosus. Sed et de origine statuque gentis, in qua ipse rerum dominus Heinricus primus regnavit, pauca scribere [2] curavi, ut ea legendo animum oblectes, curas releves, pulchro otio vaces. Legat igitur tua claritas istum libellum ea pietate nostri memor, qua est conscriptus devotione. Vale.
[Explicit prephatio].
__________
* Pagina editionis MGH
|
|