Hrotsvitha Gandeshemensis
ca. 935 - post 973
|
Opera dramatica
Praefatio
|
____________________________________________________________
|
|
Praefatio
Plures inveniuntur catholici, | cuius nos penitus expurgare nequimus facti, | qui pro cultioris facundia sermonis | gentilium vanitatem librorum | utilitati praeferunt sacrarum scripturarum. | sunt etiam alii, sacris inhaerentes paginis, | qui licet alia gentilium spernant, | Terentii tamen fingmenta frequentius lectitant | et, dum dulcedine sermonis delectantur, | nefandarum notitia rerum maculantur. | unde ego, Clamor Validus Gandeshemensis, non recusavi illum imitari dictando, | dum alii colunt legendo, | quo eodem dictationis genere, | quo turpia lascivarum | incesta feminarum | recitabantur, | laudabilis sacrarum castimonia virginum | iuxta mei facultatem ingenioli celebraretur. | hoc tamen facit non raro verecundari | gravique rubore perfundi, | quod, huiusmodi specie | dictationis cogente | detestabilem inlicite amantium dementiam | et male dulcia colloquia eorum, | quae nec nostro auditui | permittuntur accommodari, | dictando mente tractavi | et stili officio designavi.Sed <si> haec erubescendo neglegerem, | nec proposito satisfacerem | nec innocentium laudem adeo plene iuxta meum posse exponerem, | quia, quanto blanditiae amentium ad illiciendum promptiores, tanto et superni adiutoris gloria sublimior | et triumphantium victoria probatur gloriosior, | praesertim cum feminea fragilitas vinceret | et virilis robur confusioni subiaceret. |Non enim dubito, mihi ab aliquibus obici, quod huius vilitas dictationis | multo inferior, | multo contractior | penitusque dissimilis | eius, quem proponebam imitari, sit sententiis. | concedo; | ipsis tamen denuntio, | me in hoc iure | reprehendi non posse, | quasi his vellem abusive assimilari, | qui mei inertiam | longe praecesserunt in scientia sublimiori. | nec enimtantae | sum iactantiae, | ut vel extremis | me praesumam conferre auctorum alumnis; | sed hoc solum nitor, ut, licet nullatenus valeam apte, | supplici tamen mentis devotione | acceptum | in datorem retorqueam ingenium. | ideoque non sum adeo amatrix mei, | ut pro vitanda reprehensione Christi, | qui in sanctis operatur, virtutem, quocumque ipse dabit posse, | cessem praedicare. |Si enim alicui placet mea devotio, | gaudebo; | si autem vel pro mei abiectione | vel pro vitiosi sermonis rusticitate | placet nulli, | memet ipsam tamen iuvat, quod feci, | quia, dum proprii vilitatem laboris, | in aliis meae inscientiae opusculis | heroico ligatam strophio, | in hoc dramatica vinctam serie colo, | perniciosas | gentilium delicias | abstinendo divito. | |