Hrotsvitha Gandeshemensis
ca. 935 - post 973
|
CarminaLibellum primum
Praefatio
|
____________________________________________________________
|
|
Hunc libellum, | parvo ullius decoris cultu ornatum, | sed non parva diligentia inlaboratum, | omnium sapientium benignitati offero espurgandum, | eorum dumtaxat, qui erranti non delectantur derogare, | sed magis errata corrigere. | fateor namque, | me haut mediocriter errasse non solum in dinoscendis syllabarum naturis, | verum etiam in dictionibus componendis, | pluraque sub hac serie | reprehensione digna latitare; | sed errores fatenti facilis venia | vitiisque debetur pia correctio. | si autem obicitur, quod quaedam huius operis | iuxta quorundam aestimationem sumpta, sint ex apocrifis, | non est crimen praesumptionis iniquae, | sed error ignorantiae, | quia, quando huius stamen seriei coeperam ordiri, | ignoravi dubia esse, | in quibus disposui laborare. | at ubi recognovi, | pessumdare detrectavi, | quia, quod videtur falsitas, | forsan probabitur esse veritas. | cum res sese ita habeant, tanto | ad perfecti defensionem opusculi permultorum iuvamine egeo, | quanto in ipsa inceptione minus ulla | proprii vigoris fulciebar sufficientia; | quia nec matura adhuc aetate vigens | nec scientia fui proficiens, | sed nec alicui sapientium affectum meae intentionis consulendo praesumsi enucleare, | ne prohiberer pro rusticitate. | unde clam cunctis et quasi furtim, nunc in componendis sola desudando, | nunc male composita destruendo, | satagebam iuxta meum posse, licet minime necessarium, | aliquem tamen conficere testum | ex sententiis scripturarum, | quas intra aream nostri | Gandeshemensis collegeram coenobii: | primo | sapientissimae | atque benignissimae | Rikkardis magistrae | aliarumque suae vicis instruente magisterio, | deinde prona favente clementia regiae indolis Gerbergae, | cuius nunc subdor dominio abbatissae; | quae aetate minor, | sed, ut imperialem decebat neptem, scientia provectior, | aliquot auctores, quos ipsa prior a sapientissimis didicit, | me admodum pie erudivit. | quamvis etiam metrica modulatio | femineae fragilitati difficilis videatur et ardua, | solo tamen semper miserentis supernae gratiae auxilio, | non propriis viribus, confisa, | huius carmina opusculi | dactilicis modulis succinere apposui, | ne crediti | talentum ingenioli | sub obscuro | torpens pectoris <antro> | rubigine neglegentiae exterminaretur, | sed sedulae malleo devotionis percussum | aliquantulum divinae laudationis referret tinnitum, | quo, si occasio non daretur | negotiando aliud lucrari, ipsum tamen in aliquod saltim extremae utilitatis transformaretur instrumentum. | unde quicumque lector, si recte et secundum deum sapias, egenti paginae, | quae nullius praeceptoris munitur auctoritate, | opem tuae rectitudinis ne pigriteris adhibere, | deo videlicet, si quid forte probetur recte compositum, | meaeque neglegentiae designando universale vitiorum, | nec tamen vituperando, | sed indulgendo, | quia vis frangitur obiurgationis, | ubi intervenit humilitas confessionis. | |