Hrotsvitha Gandeshemensis
ca. 935 - post 973
|
CarminaLibellum primum
Ascensio domini
|
____________________________________________________________
|
|
Psalterium Alienorae, ducissae Aquitaniae (ca. 1180, Koninklijke Bibliotheek, Den Haag, KB 76 F 13, fol. 26v)
Ascensio domini
Hanc narrationem Iohannes episcopus a graeco in latinum transtulit.
Postquam corporeo Christus velamine tectustemporis implevit spatium sacri venerandum,quod cum terrigenis mansit dignanter homullis,qui solus maculis potuit sine vivere cunctis, | |
5 | ut per se mundo demonstraret redimendogaudia perpetuae quondam male perdita vitae,postque triumphalem sanctamque, piam quoque, mortem,quam nostri causa patienter pertulit ergo,dum victor magno fregit luctamine tela |
10 | humani generis saevissima fortiter hostis,sanguinis et pretium proprii gratis dedit amplum,pro nobis animam deponens in cruce caram,necnon gloriola surgentis rite peractaatque quater denis diei spatiis replicatis, |
15 | in quis, discipulis apparens sedulo caris,esse sua nostram monstrat cum morte peremptamnec mortis vinclis se posse tenerier artis,qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae,postremo caris isdem monstratur amicis, |
20 | montis oliviferi praecelso vertice quidniastans, astrigeram mox ascensurus ad aulam,affaturque suos cum tali voce ministros:
«ut pater in mundum me promisit sibi carum,sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos. |
25 | at vos, in gentes citius cunctas abeuntes,illas perpetuae vitae mandata docete,credentes sacra purgantes ocius undain patris et nati pariter quoque flaminis alminomine, quo veteris deponant crimina sordis; |
30 | et virtute mea varios depellite morbos,necnon. imperio praedones cogite vestrosaevos, obsessum linquant ut pectoris antrum,illis praedulcem servantes mentis amorem,laedere vos odiis qui temptant semper amaris. |
35 | ex hoc percerte possunt praenoscere cunctaegentes, discipulos vos esse satis mihi caros,si colitis vestros puris animis inimicos.finetenus memores persistite scilicet omnes,quae vestri causa passus fuerim sine culpa. |
40 | nonne meam faciem Cherubin non cernere talempossunt in regno, qualis nitet ergo, paterno?Iudaei spurcis hanc sed petiere salivismaxillisque meis alapas tribuere malignasatque manus clavis ligno fixere cruentis, |
45 | de limo pulchrum quis plasmavi protoplastum,cum quibus et caelos extendi denique celsos,(nam si respicio terram, pavitat tremefacta,nec mis terroris potis est vim ferre potentis);et praecedentes, acriter caput atque moventes, |
50 | me male Iudaei deridebant scelerosi.hacc cum dampnandis paterer patienter ab illis,ipsos vindicta volui non perdere iusta,sed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,oravi patrem clementius omnipotentem |
55 | illis continuo dimittere crimina tanta,suadens exemplo tali, quae sunt faciendaut mea caelestis fieret doctrina fideliset ne quis fictis auderet dicere verbis:«ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit, |
60 | et, quod non fecit, faciendos nos fore dixit.»sponte prior mortis subii discrimina tristis,ceu pastor verus, cordis bonitate fidelis,pro propriis animam ponens ovibus pie caram;necnon complevi multum pietate fideli |
65 | omnia, quae vates de me dixere priores.at nunc ascendo, cinctus virtute paterna,ad patrem victor summum super aethra locatum.sed non turbari cordis rogitabo fidelisvestri secretum, quia non vos forte relinquam |
70 | ceu desolatos in mundo namque pupillos:sacri gratiolam vobis sed flaminis almamemittam citius, quae vos verum docet intus;insuper ipse dies vobiscum scilicet omnesfinetenus maneo mundi per tempora cuncta.» |
75 | haec ubi dicta dedit, conversus denique dixitad matrem propriam mansueta voce Mariam:«nec contristeris, rogito, virguncula casta,cum me praecelsos videas ascendere caelos,te quia praeclaram mundi non linquo lucernam |
80 | atque meum sanctum migrans non desero templumnec incorruptam vitae dimitto coronam,inveni solam prae cunctis te quia castamcondignamque meum corpus generasse sacratum.certe de mundo cum te discedere mando, |
85 | ad te caelicolas non solum mitto catervas,ipse sed adveniens animam sumam benedictammultum sole quidem rutilanti splendidiorem,necnon angelicis deductam suaviter hymnisocius astrigeram ponam veneranter in aulam. |
90 | at nunc Iohannem tecum remanere fidelemimpero, qui gemmis fulget bene virginitatis,ut tua vita magis praefulgeat inclyta, castissaepius obsequiis circumdata virginitatis.»ilicet angelicus dicentem talia coetus |
95 | ipsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,et mons contegitur subito cum nube sereno.conveniunt illic veterum cunei quoque vatum,inter quos medius David rex psallere doctuscantans in cytharis hortatur talibus orsis: |
100 | «natum caelestis solium petiisse parentis,exaltare super caelos, fortis deus, altos,atque super totam mundi tua gloria terram.»scilicet angelicis suadens ait ista catervis:«exaltate deum modulato carmine nostrum, |
105 | orantes in monte suo crebra prece sancto,iste deus dominus noster constat quia sanctus.»et Christus Iesus vultu ridente reversusdiscipulis iterum verbis dicebat amicis:«pax vobis, fratres, semper mihi rite fideles |
110 | velle meum qui fecistis necnon faciatis;ecce meam stabilem vobis do denique pacem,ac vobis ipsam pacem dimitto perennem.»haec ait, et citius, propria virtute levatus,ascendit diri victor super aethera loeti, |
115 | obsequio nubis circumsaeptus rutilantis.quem sursum fixis cum respexisset ocellisplebs doctrix fidei claustris caeli patefactispergentem sursum, cunctis famulantibus astris,mox duo nempe viri, stellato cardine lapsi, |
120 | astiterant illis, induti vestibus albis;qui satis angelicis dixerunt talia verbis:«dicite, posco, viri, cur suspicitis, Galilaei,vultibus attonitis stantes oculisque supinis?hic certe Iesus, vobis mirantibus unus |
125 | assumptus caelos qui transcendit super altos,hac veniet iudex forma, qua pergit ad aethra.»tunc David, Christum cernens super aethra levatum,commovit cytharam divina laude repletam,haec et laetitia <cantavit> congrue magna: |
130 | «ascendit deus in iubilo magnus super astranecnon in tubae dominus clangore sacratae.»post haec intonuit solio vox patris ab alto,dicens ad proprium divino famine natum:«tu meus es carus percerte filius unus, |
135 | semper iure mihi qui multum complacuisti,tu sine principio verbum patris quoque verum,et mea de caelo solus sapientia vera.at nunc in dextra victor requiesce paternagaudens, usque tuos ponam cunctos inimicos |
140 | sanctorum per saecla pedum tibi rite scabellum.»postquam naturam iam de busto redivivamhumanam solio Christus patris intulit alto,omnes angelicae submissa voce catervaelaudabant ipsum, qui regnaturus in aevum |
145 | mortem devicit moriens mundumque redemit,ut regnare suos faceret per saecula servos.haec quicumque legat, miseranti pectore dicat:«rex pie, Hrotsvithae parcens miserere misellaeet fac divinis persistere caelitus odis |
150 | hanc, quae laudando cecinit tua facta stupenda.» |