BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Alpharabius

ca. 870 - ca. 950

 

De ortu scientiarum

 

Textus:

Über den Ursprung der Wissenschaften: De ortu scientiarium

ed. Clemens Baeumker, Münster: Aschendorff, 1916

Facsimile: Internet Archive

 

____________________________________________________________

 

 

 

Epistola

de assignanda causa

ex qua ortae sunt scientiae philosophiae,

et ordo earum in disciplina.

 

――――――――――

 

< Capitulum I >

 

Scias nihil esse nisi substantiam et accidens et creatorem substantiae et accidentis benedictum in saecula.

Accidens autem apprehendunt quinque sensus praesentia et tactu, nihilo mediante inter ipsum et illos; sicut color, quem apprehendit visus per se, et discernit inter albedinem et nigredinem; et sicut vox, quam apprehendit auditus per se, et distinguit inter acutum et grave; et sicut odores, quos apprehendit olfactus per se, et discernit inter suave et fetidum; et sicut sapores, quos apprehendit gustus per se, et discernit inter dulce et amarum; et sicut tactibile, quod apprehendit tactus per se, et discernit inter molle et durum.

Substantiam autem non apprehendit nisi ratio, mediante accidente inter hanc et illam. Ratio enim novit quia colori subest coloratum et voci auditum; similiter in reliquis sensibus.

Sed quomodo ortae sunt omnes scientiae ex substantia et accidente, et quomodo coeperunt esse per illa, demonstrabo.

 

<1.> Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars numeri.

 

Dico quod, quia substantia suscepit multiplicem divisionem et multam diversitatem partium, ortus est hinc numerus, qui est multitudo composita ex unitatibus. Et quia substantia naturaliter habuit dividi usque in infinitum in potentia, fuit quoque numerus infinitus in potentia. Et scientia habita de numero fuit scientia multiplicandi partes substantiae alias in alias, et dividendi alias per alias, et aggregandi alias aliis, et minuiendi alias ab aliis, et adinveniendi radicem omnium illorum quae radicem habent et proportionem aliarum ad alias, et cetera. Patet igitur ex his quomodo adinventus est numerus, et unde ortus est et multiplicatus, et quae fuit causa esse eius et sui exitus de potentia ad effectum et de non-esse ad esse. Hanc autem scientiam vocant sapientes Graecorum arithmeticam.

 

<2.> Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars mensurandi.

 

Dico quod, postquam substantia coepit dividi in multas partes, sicut praediximus, accidit unicuique suarum partium figurari aliqua figura et disponi aliquo modo. Ex quibus quaedam figuratae sunt figura rotunda, quaedam triangula, quaedam quadrangula et quaedam pentagona; et sic excreverunt secundum ordinem numeri usque in infinitum, quemadmodum apparuit in partibus substantiae cum divisa fuit. Ergo opus fuit scientia per quam accederemus ad cognoscendum figuras illas quae continent partes illas. Per hanc igitur scimus comparationem earum inter se et mensuram earum inter se, et quomodo sit figura consimilis alii figurae et figura in figura et figura super figuram, et cetera quae accidunt figuris. Haec ergo scientia fuit scientia mensurandi. Ergo mensurans est ars quae facit scire mensuras, et facit scire comparationem earum inter se in lineis, superficiebus et corporibus; et haec vocatur graece geometria. Patet ergo quomodo emersit scientia mensurandi et unde fluxit et unde orta est, et quae causa fuit sui exitus de potentia ad effectum et de non-esse ad esse.

 

<3.> Dictio de causa ex qua orta est scientia de stellis.

 

Dico quod, quia substantia mota est naturaliter, divisus fuit motus eius in tres species, scilicet in velocem et tardum et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam accederemus ad scientiam illorum motuum et ad sciendum mensuram uniuscuiusque ad alios et comparationem; et haec scientia est de motu caelesti. Per hanc ergo pervenimus ad cursum planetarum et ad oppositionem earum in propriis caelis et ad earum directionem et retrogradationem et stationem et locum earum in adaequatione. Sed non pervenimus ad aliquid horum nisi per duas artes praecedentes, scilicet arithmeticam et geometriam, sine quibus non solum difficile esset ad haec pertingere, sed eliam impossibile. Graeci autem appellant hanc scientiam astronomiam.

 

<4.> Dictio de cognoscenda causa unde orta est ars musicae.

 

Dico etiam quod, postquam substantia mota fuit, accidit ei sonus, qui divisus fuit in tres species, scilicet acutum et gravem et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam proveniremus ad scientiam sonorum acutorum, scilicet eorum qui sunt in ultimo acuitatis, et scientiam sonorum gravium, scilicet eorum qui sunt in ultimo gravitatis, et scientiam sonorum mediorum inter illos, et comparationem eorum inter se, ad hoc ut nihil lateat nos de his quae accidunt substantiae. Ars ergo illa fuit scientia de sonis.

Cuius utilitas est ad temperandos mores animalium qui excedunt aequalitatem, et perficiendos decores eorum qui nondum sunt perfecti, et ad conservandum eos qui videntur aequales et nondum pervenerunt ad aliquod extremorum. Et est etiam utilis ad salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa existente impedita; unde curatio corporis fit propter curationem animae et adaptationem suarum virium et temperationem suae substantiae ex sonis agentibus hoc et convenientibus ad hoc.

Huius autem scientiae radices sunt tres: metrum, melos et gestus. Metrum autem inventum est ad proportionandos intellectus rationales dictionibus; melos inventum est ad proportionandas partes acuitatis et gravitatis; et hae radices duae subiectae sunt sensui auditus. Gestus autem sensui visus subiectus est, qui institutus est ad conformandum se metro et sono motibus consimilibus et comparationibus competentibus. Haec igitur ars est subiecta duobus praecipuis sensibus, qui sunt auditus et visus. – Ergo iam manifestum est unde emersit ars musicae et unde fluxit et orta est.

Et in hac complentur scientiae disciplinales, quae dicuntur scientiae domatrices quatuor. Quae quatuor scientiae dicuntur domatrices, eo quod edomant speculatorem suum et subtiliorem eum reddunt, et ostendunt ei rectam viam ad sciendum id, quod est post illas, rectissime.

 

<5.> Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars naturalis.

 

Dico quod, quia substantia aliquando rubet et aliquando pallet, aliquando prolongatur et aliquando abbreviatur, aliquando augmentatur et aliquando diminuitur, aliquando generatur et aliquando corrumpitur, aliquando infirmatur et aliquando sanatur, ideo opus hiit scientia quae hoc totum ostenderet, scilicet per quam perveniremus ad scientiam huiuscemodi permutationis qualiter fiat, et quae sint eius occasiones et causae, et quomodo possemus removere has occasiones nocentes cum vellemus repellere, et quomodo cum vellemus possemus eas augere. Haec igitur scientia fuit scientia de naturis, quae est scientia de actione et passione.

Quam cum inquisivimus et eius originem, inveniemus quatuor elementa, quae sunt ignis, aer, aqua, terra; quae sunt massa substantiae contentae sub circulo lunae; ex quorum qualitatibus quatuor, quae sunt calor, frigiditas, humiditas et siccitas, contingunt accidentia in substantiam et adveniunt actio et passio. Et ex bis quatuor radicibus cum primis quatuor, quae sunt quatuor scientiae disciplinales, emersit scientia quae cadit sub circulo lunae.

Partes autem huius scientiae, secundum quod dixerunt sapientes primi, octo sunt, scilicet scientia de iudiciis, scientia de medicina, scientia de nigromantia secundum physicam, scientia de imaginibus, scientia de agricultura, scientia de navigando, scientia de alkimia quae est scientia de conversione rerum in alias species, scientia de speculis.

Haec autem scientia naturalis largior est et latior quam quaelibet illarum scientiarum disciplinalium. Et quia in se est latissima, et quia scimus eam indigere aliis quae sunt priores ea, idcirco oportet differre quoque scientiam de iudiciis et scientiam de medicina, quas sibi ascribit, qui noscit earum dignitatem et legendi ordinem; nedum aliquam illarum non est facile pertingere nec scire verissime, nisi illi qui adeptus est cognitionem omnium quae praeposita et praedicta sunt. Et in hac scientia perficitur cognitio omnium accidentium substantiae absolutae quae continetur sub circulo lunae, et cognitio totius massae illius substantiae cui accidit mutatio formae secundum augmentum et detrimentum.

Remansit ergo scientia de massa substantiae superioris, quia cetera de dispositionibus et accidentibus eius iam comprehensa sunt. Nolo autem intelligere substantiam superiorem nisi sphaeram circumvolubilem et mobilem motu naturali deservientem constitutioni huius mundi secundum potentiam dei et sapientiam et voluntatem eius qui est benedictus et excelsus. Manifestum est igitur ex praemissis quomodo emergit scientia naturalis et unde orta est.

 

<6.> Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est scientia divina

quae est cognitio de deo.

 

Dico quod substantia superior, postquam mentionem fecimus de illa et consideravimus eius essentiam, induxit nos ad inquirendum de illa et de eius massa. Emersit ergo scientia de substantia caeli et cognitio de substantiis quae sunt in illo, scilicet stellis, secundum inaequalitatem suarum mensurarum et diversitatem dispositionum earum. Fuit ergo haec scientia de natura.

Deinde consideravimus an haec substantia haberet factorem, et an esset possibile eam non habere factorem, et an esset aeterna, non habens prius nec posterius, nec principium nec finem, sicut dixit ille qui non se exercuit in speculatione nec assuefactus est in scientia nec novit scientias naturales nec argumentationes logicas. Inquisitio ergo de hoc fuit causa cognoscendi deum et accedendi ad cognoscendum creatorem substantiae et accidentis. Ex quibus emersit speculatio quae nos perduxit ad eius esse et compulit nos scire quoniam est. Et scientia de hoc vocatur scientia post naturam, scilicet scientia divina. Quae est finis scientiarum et perfectio earum, et post illam non restat ulla inquisitio; ipsa enim est finis ad quem tendit omnis inquisitio et in ea quiescit.

Patet ergo unde emersit scientia divina et unde orta est. Et similiter etiam iam patet unde ortae sunt omnes aliae scientiae quae sunt priores ea. Patuit enim eas esse ex occasione dispositionum substantiae et accidentium eius et concomitantium eam quae ostendit sensus et comprehendit intellectus.

 

 

< Capitulum II >

 

Hoc autem totum quod diximus adinventum est speculando, non lingua loquendo nec discendo nec docendo. Sed quantum ad rationem docendi et discendi, quae fit loquendo, narrando, interrogando et respondendo, dico quod primum principium omnium scientiarum est scientia de lingua, id est de impositione nominum rebus, scilicet substantiae et accidenti.

Secunda vero est scientia grammaticae, quae est scientia ordinandi nomina imposita rebus, et componendi orationes et locutiones quae significant dispositiones substantiae et accidentia eius et sequentia.

Tertia est scientia logicae, quae est scientia ordinandi propositiones enuntiativas secundum figuras logicas ad eliciendas conclusiones, quibus pervenitur ad cognitionem incognitorum et ad iudicandum de illis an sint vera vel falsa.

Quarta vero est scientia poeticae, quae est scientia ordinandi dictiones secundum gravitatem et consequentiam, scilicet secundum proportiones dictionum et tempora pedum, taliter, scilicet aut quatuor aut sex aut octo; et hi sunt numeri terminantes hoc et apti ad hoc.

Haec igitur est ordinatio scientiarum praecedentium scientiam arithmeticae, quae postea continuantur ei, sicut praeordinatae sunt.

Unde hoc diligenter considera et comprehende, ut sit tibi occasio compellens animum tuum ad dulcedinem sapientiae et ad amorem veritatis, quia per hoc comprehendes quicquid secreti est et quicquid boni est, si deus voluerit.

 

 

< Capitulum III >

 

Ad consummandum autem dictionem nostram adicienda est probatio qua probetur quod in creatis nihil est nisi substantia et accidens tantum.

Exempli autem gratia sit substantia pomum et accidens eius rubor, ut de omnibus fiat probatio in uno. Dico igitur quod in creatis nihil est nisi pomum et eius rubor. Cuius probatio haec est, quia quicquid est, aut est per se existens aut non est per se existens. Haec divisio fit per contradictorias, inter quas medium nec cogitari potest nec intelligi. Existens autem per se est id quod vocatur substantia, sicut pomum et quicquid est huiusmodi. Quod autem est non per se existens, est id quod vocamus accidens, ut rubor pomi et quicquid est huiusmodi. Constat ergo quod quicquid generatum est, aut est substantia, ut pomum, aut accidens, ut rubor qui subsistit in pomo; et hoc est quod probare intendimus.

Post hoc autem restat probare quod creator eorum est praeter illa et largitor esse est aliud ab eis, qui est deus, praeter quem non est deus, qui est creator substantiae et accidentis. Sed quia ex signis evidentibus et miraculis convincentibus apud peritissimos manifestum est hoc, ideo non curavimus inducere probationem ad hoc, et quia nostra intentio longe est ab hoc.

 

 

< Capitulum IV >

 

Scias autem materias esse quinque, scilicet terram, aquam, aërem, ignem et caelum. Caelum autem, quod sua natura movetur, movet haec reliqua quatuor et permiscet et complexionatur ea, quia caelum si non esset, nec moverentur nec permiscerentur. Ex motu igitur eorum et permixtione figuratur substantia quae est sub circulo lunae multis figuris, et permutatur de accidente ad accidens et de forma ad formam et de figura ad figuram, ut de triangulo ad quadrangulum et huiusmodi et de terra in aquam et huiusmodi et de albo in nigrum et huiusmodi. Ipsa autem in se non permutatur, nec ex permutatione accidentium in substantia corrumpitur eius essentia, quia ex permutatione accidentium in illa non destruitur ipsa substantia, sed accidentia eius destruuntur ex permutatione eorum in illa.

Probatio autem quod caelum est materia quinta, haec est, quod caelum nec est calidum nec frigidum nec humidum nec siccum nec leve nec ponderosum. Ergo natura eius est praeter haec quatuor.

Maxima autem divisio scientiarum fit in scientia de caelo et scientia de omni quod continetur sub caelo et scientia de eo quod est praeter haec.

Massa autem substantiae quam continet caelum, scilicet quod est sub circulo lunae, est ex igne et aëre, aqua et terra. Quae substantia semper est una; sed permutantur tantum accidentia eius ex qualitatibus quatuor, quae sunt calor et frigiditas, humiditas et siccitas. Verbi gratia sucus cibi qui convertitur in sanguinem, ipse idem est nisi quia tingitur et postea convertitur in carnem; et cum sit idem, figuratur alia figura et coloratur alio colore. Similiter ipsa palma et os dactyli et ipse homo est substantia permanens nec permutatur nisi in figura et accidentibus. Et ex hac ratione substantia quae est sub circulo lunae vocatur corruptibilis. Substantia vero caeli non permutatur nisi loco tantum, nec formatur multis formis, nec figuratur multis figuris; et propter hoc probatur quod eius massa est praeter massam huius substantiae corruptibilis.

Quod autem est praeter hoc et illud, nec massam habet nec materiam nec accidens, sed est separatum a substantiis et accidentibus, hoc est solus deus, qui est benedictus et excelsus super omnes deos.

 

Explicit.