BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Adso Dervensis

ca. 920 - 992

 

Epistola ad Gerbergam reginam

de ortu et tempore Antichristi

 

Textus:

Sibyllinische Texte und Forschungen.

Pseudomethodius, Adso und die tiburtinische Sibylle

ed. Ernst Sackur, Halle 1898, p. 60-96

Emendationes et versio digitalis: Jürgen Lenhart

(Litterae u et v sunt separatae)

 

 

____________________________________________________________

 

 

 

Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti,

Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri

et sanctarum virginum duci, domine regine Gerberge,

frater Adso, suorum omnium servorum ultimus,

gloriam et pacem sempiternam.

 

Ex quo, domina mater, misericordie vestre gratiam promerui, semper vobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius servus. Unde, quamvis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro vobis et pro seniore vestro, domino rege, necnon et pro filiorum vestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut vobis et culmen imperii in hac vita dignetur conservare et vos faciat in celis post hanc vitam se cum feliciter regnare. Quoniam si Dominus vobis prosperitatem dederit et filiis vitam longiorem, scimus indubitanter et credimus ecclesiam Dei exaltandam et nostre religionis ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego, fidelis vester, opto et valde desidero, qui, si potuissem vobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem. Sed, quia illud facere non valeo, pro salute vestra filiorum que vestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus vestris semper vos preveniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, divinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona vobis detur regni celestis. Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, sive etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, servo nostro, dignata estis precipere, volui aliqua vobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamvis non indigeatis a me hoc audire, quia apud vos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac valde necessarium nostra etate.

Ergo, de Antichristo scire volentes, primo notabitis, quare sic vocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet. Christus venit humilis, ille venturus est superbus. Christus venit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que vicia, que sunt contraria virtutibus, docebit, legem evangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo revocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo precesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos novimus esse. Quicumque enim, sive laicus, sive canonicus, sive etiam monachus, contra iusticiam vivit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est.

Sed iam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico ex proprio sensu excogito vel fingo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta invenio.

Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentem: "Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita". Sicut enim serpens in via sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et veneno sue malicie occidat. Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam dicunt, de sola virgine. Sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex virtute diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus venit et eam sua virtute obumbravit et divinitate replevit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod nasceretur divinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Unde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in novissimo perdetur.

Ecce audistis, qualiter nascatur. Audite etiam locum, ubi nasci debeat. Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi previdit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babilonie. In hac enim civitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur. Et in civitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conservari dicitur, quibus civitatibus Dominus in evangelio improperat, dicens: Ve tibi, Bethsaida, ve tibi, Corozaim. Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indivisi. Deinde Hierosolimam veniens, omnes christianos, quos ad se convertere non poterit, per varia tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit.

Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificavit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principes primum ad se convertet, deinde per illos ceteros populos. Loca vero, per que Christus Dominus ambulavit, ibit et prius destruet quod Dominus illustravit. Deinde per universum orbem nuncios mittet et praedicatores suos. Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem. Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita. Faciet ignem de celo terribiliter venire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diversis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem converti, area ventis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Nam quando tanta ac talia signa viderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas venturus est, annon. Excitabit autem persecutionem sub omni celo supra christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis. Dabit in se credentibus auri atque argenti copias.

Quos vero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore. Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit. Quos nec signis poterit, in conspectu omnium miserabili morte cruciatos crudeliter necabit. Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit super terram ex tempore, quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugient ad montes et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid de ea. Tunc omnis fidelis christianus, qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut, sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit.

Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio. Tunc breviabuntur dies propter electos. Nisi enim Dominus abbreviasset dies, non fuisset salva omnis caro. Tempus siquidem, quando idem Antichristus veniat, vel quando dies iudicii apparere incipiat, Paulus apostolus, in epistola ad Thessalonicenses: Rogamus vos per adventum Domini nostri Iesu Christi, manifestat, eo loco, ubi ait: Quoniam, nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati et filius perditionis. Scimus enim quoniam post regnum Grecorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque, post cetera regna, regnum Romanorum cepit, quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit et omnia regna terrarum sub dominacione sua habuit, omnes que populorum nationes Romanis subiacebant et serviebant eius sub tributo. Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant. Hoc autem tempus nondum venit, quia, licet videamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus. Qui, postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Hierosolimam veniet et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii. Statim que, secundum predictam Pauli apostoli sententiam, Antichristum dicunt affuturum. Et tunc revelabitur quidem homo peccati, Antichristus videlicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli voluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi. Qui adversatur, id est, contrarius est Christo omnibus que membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem videlicet, Apollinem, Iovem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant. Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in civitate Babilonie natus, Hierosolimam veniens, circumcidet se, dicens Iudeis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut vos, qui dispersi estis, congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Iudei, estimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et elevabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie.

Sed ne subito et improvise Antichristus veniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei divinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam convertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent. Tunc implebitur, quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salve fient. Postquam ergo per tres annos et dimidium predicationem suam compleverint, mox incipiet excandescere Antichristi persecutio et contra eos primum Antichristus sua arma corripiet eos que interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet adversus eos bellum et vincet eos et occidet illos. Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde ceteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum caracteris eius in fronte accipient.

Sed quia de principio eius diximus, quem finem habeat dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius et totius malicie artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut predictum est, magna persecutione totum mundum vexabit et omnem populum Dei variis poenis cruciabit. Postquam Heliam et Enoch interfecerit et ceteros in fide permanentes martyrio coronaverit, ad ultimum veniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus scribit, dicens: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Sive Dominus Iesus interfecerit illum potentia virtutis sue, sive archangelus Michael interfecerit illum, per virtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per virtutem cuiuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliveti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.

Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim veniet dies iudicii, nec statim veniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo. Postea vero quam hanc poenitentiam expleverint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium veniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit.

 

Adso Dervensis – De ortu et tempore Antichristi epilogus, linea:

Ecce, domna regina, ego, fidelis vester, quod precepistis,

fideliter implevi, paratus de ceteris oboedire

que fueritis dignata imperare.