Dungalus
ca. 760 - ca. 827/28
|
De cultura hortorumsive Hortulus
Textus:Walahfrid Strabo's Visio Wettini:text, translation, and commentaryed. Daniel A. Traill,Bern/Frankfurt a.M. 1974
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
DOMINO PATRI VEREQUE FELICIET PURISSIMA SINCERITATE VENERANDOGRIMALDO CAPELLANO STRABUS WALAHFRIDUSAETERNAE BEATITUDINIS IN SALVATOREMUNDI SALUTEM:
Ex quo, pater beatissime, familiari quadam pietatis exiguitatem meam dignati estis agnoscere, sedulo tenaci memoria amplexabar, cuius praesentiam summo ardore sitiebam, sicut et hactenus ago. Licet enim longa interiectae telluris spatia sequestrent, vasti montium et saltuum dirimant anfractus, animo tamen spiritali igne aestuans, quamvis absens assidue vestros quasi quoddam speculum intueor obtutus. Denique iussu Adalgisi venerandi patris in domino visionem Wettini propinqui vestri, quam beatus pater Heito urbanae facundiae mellifluis floribus adornans prosaicis verbis doctissime composuit, versibus exametris furtim exemplare coactus sum. Ideo nulli hoc ut placeat exhibeo, tantum illius voluntati satisfeci et maior erat oboedientia quam facultas. Sciebam etenim quia qui spiritalibus viris obtemperat, numquam errat. Et si in pedum mensuris et synalipharum positione fefelli, contra nullum luctamen inibo, quia ad rumusculos spargendos non egi, sed potius ob propositi mei conservationem, quippe cui nec aetas ad talia competit, nec scientia suppetit. Scintilla quaedam inest et eget fomite. In hoc autem primitivo carmine nec tempus morosum ad cautelam concessum est nec proprii sermonis habui potestatem. Arbitror autem quod si per campos darentur vagandi induciae, quivissem fortasse rumuculos aliquos decerpere, quibus mea rusticitas aliquantisper tegeretur. Unam itaque ob causam inpossibilitatem superavit voluntas: comperimus etenim quosdam esse qui hoc nil amplius vanis somniis diiudicantes nec habere vel credere aut audire dignantur. Hanc autem praesumptionem ut audierint, turgentes assumunt in manus avidique vitia, quibus redundat, rimantes, velint nolint, ipsum quod oderunt invenient, dum quod sitiunt quaesierint. Compulsum tamen me sciant in hoc prorupisse et quasi stimulis inpulsum scriptitasse. Sed propter amorem eius qui haec vidit, et iste fieri desideravit et me haec fiducia animavit. Quapropter, beatissime pater, quaeso sanctitatem vestram ut emendare dignemini quicquid in hoc pittacio censura vestra aptum correctioni vel a vero discordans deliberavit. Necesse enim est ut Erlebaldum dominum et Tattonem praeceptorem meum haec res non lateat, quia fas non est monacho suum quicquam celare abbatem. Si itaque considerantes nimiis nacti fuerint sordere mendaciis, statim pungent, non palpabunt, et, ut vereor, qui paene octavum decimum iam anni transegi, dignis verberibus vapulabo. Optime enim hac arte, sicut et aliis, imbuti sunt, sed minus diligunt. Ideo defendere dignemini vilitatem meam et huius scedulae infirma tueri. Quaedam etiam nomina in contextu occultata qui diligenter investigaverit istis versibus impressa reperiet. Bene valentem et Strabi memorem te deus omnipotens in aeterna felicitate conservare dignetur, sanctissime pater, amen.
Christe, novum qui pascha mihi concedis agendum,Suscipe dona precum laudisque salubria nostraeVota, voluntatem potius quam dona requirens.Quantum posse dabis, tantum sum velle paratus, |
5 | Cum tua maiestas velle atque valere ministret.Te precor, alme deus, pueriles dissice ludos,Et fermenta tui placida insere dogmatis ut sitBlanda mihi dulcisque patris sententia, cuiusIussa sequor, ne dorsa fero lacerare flagello |
10 | Incipiat carmenque animo reprobare citato.Non aliunde quidem primum componere carmenDisposui quam sancta sequens praecepta priorum,Primitias deferre deo, cui cordis in araFertur adeps sanctae cum laudis odore litatus. |
15 | Iesu Christe, crucis rogo per merita alma sacrataeAtque resurgentis per maxima festa leonis,Cuius adest hodie festum venerabile cunctis,Ut me digneris vitiis mundare nefandis,Ne quod voce probo, hoc nostro damnetur in actu. |
20 | Quid loquar ulterius? mundi miserere, redemptor,Perque potestatis numen succurre triformis.
Rhenus ab Ausoniis quo ducitur Alpibus, aequorMiscet in occiduis diffusus partibus ingens.Illius in medio suspenditur insula fluctu |
25 | Augia nomen habens; iacet hanc Germania circa.Haec solet egregias monachorum gignere turmas.Primus in hac sanctus construxit moenia praesulPirminius ternisque gregem protexerat annis.Huius quisque velit sanctam cognoscere vitam, |
30 | Ipsa sepulchra petat; satis ipse probabit in Hornbach.Postea septenis praesedit cursibus Eto.Tum sequitur binis laudandus Geba sacerdos.Bina Ermenfredus tum lustra peregerat abba.Sidonius ternis denisque ibi praefuit annis. |
35 | Vicenos binosque receperat inde Iohannes.Quinque Petrus sortitur item venerabilis annos.Quattuor inde tulit Waldonis lustra potestas.
Tempore sub quorum iuvenis velut aurea surgitStella tenebrosum citius vulganda per orbem, |
40 | Coenobium quinquennis enim Insulanense petivit.Nec latet urbs homines in vertice structa levato,Sed neque testa subit modium. Per regna volandoTanti fama viri regales verberat aures.Post rapitur non sponte foras de carcere caro, |
45 | Et qui liber erat, fit libertate solutaPastor ovile tuens, cuius pars magna profanisActibus insistens Christi de calle viavit.Provida quippe dei talem sapientia patremConstituit, qui cuncta sacris sub legibus arcens |
50 | Rure tenus destructa novat, geminamque ruinamElevat inque dei varium transmutat honorem,Interiora medens atque exteriora reformans.Cuius ad ingenium nullus mihi sermo redundatNarrandum, quoniam specialis in orbe refulsit: |
55 | Doctus in incultis iaciens sacra semina sulcis,Largus in auxilio, vita probus, aptus amori,Iustus in arbitrio, arte sagax, perfectior actu -Quid moror ista canens, cum possim iure fateriMe nescire alium, qui compensetur ad istum?
|
60 | Cogitur interea monachorum pastor haberi;Discipulus dudum disponitur ipse magister.Carceris ipse fuit custos, quo saepe cupivitFinitimum expectare diem, tum morte revictaPerpetuaque frui Christo donante corona. |
65 | Vocibus in septem si promat verba palatus,Non erit ulla tamen narrandi cuncta facultas,In quibus immensum perfecerit ille laborem.Quicquid erat Christi per ovilia iure regendumFecit et assidua constanter pace salutem |
70 | Christicolis statuit, regali munere fultus.Dirigiturque maris trans aequora vasta profundiGraecorum ad proceres, scopulisque illisa carinaFudit onus cunctumque virum, sed praesul ab undisSeque suosque manum domino praebente recepit. *) |
75 | Nulla maris post haec rabidi discrimina passus,Sed potius recto cursu fatisque secundisArgivum responsa rato tulit ordine Francis.Denique longa tulit postquam fastidia, coepitMente sub obscura refugus tractare recessum |
80 | Ordine de tanto, ne captus amore tenendiLinqueret aeternum cui semper munus inhaesit.Anno igitur decimo Hludowici Caesaris atqueBis cessere novem illius tunc ordinis anni,Sexaginta quoque aetatis iam tempora clausit, |
85 | Morbus in exitium traxit loetale patronum.Ille dolor dilectus erat, carissima febris;Mors contempta, fugae haec occasio prima patebat.Venit adoptivum redeundi in carceris antrumTempus, ut alterius contemplans ora iubentis |
90 | Quod prius iniunxit, iam tunc servaret agendo.Solvitur ex onere atque sibi subiecta refutatPerfruiturque quiete silens feliciter exin.Fare, precor, quicumque velis, quaesitor honoris,Quod tibi munus erit, cuius mala fama cerebrum |
95 | Turbat et hanc famam dirissima poena sequetur.Conspicis ecce meum dulci rumore refertumPro nihilo duxisse volans et inane favorisMolle decus multumque viris miserabile iustis.O ne magna dies damnans inhonoret, honores |
100 | Spernite, per normamque sacri resipiscite patris.Versibus in paucis Heitonis gesta parumperDepinxi, brevitate tamen maiora potestisNosse, sub invidia si mens non vestra gravatur.
Musa soror, maiora refer celerique volatu |
105 | Pange melos laudisque facem generisque latebras,Cuius ab exortu Heitoni traditur heres.
Est famosa tribus, quae legum docta per artesPromeruit primo populi sedisse senatuIudicioque bonas iusto discernere leges; |
110 | Illius e medio surgit generamine proles.Dicitur Erbaldus verso sermone «vir audax».Post septem denosque petit venerabilis annosInsulanense salum, sociatur fratribus illisAtque magisterio Heitonis traditur almi. |
115 | Quo monstrante sacris non parva ex parte libellisImbuitur; variaeque vetant ne traderet artesSeptenas curae, antiqui quas auribus induntNobilium. Namque illa refert scriptura IohannisAnte retroque animalia sancta oculata fuisse. |
120 | Sensus adest: sic doctus homo ex ratione biformiAnte superna videt, retro terrena cavetque.Hac ex parte foret ne clauso lumine caecus,Mittitur ad quendam socio comitatus abinde,Cuius multa viret sapientia dogmate, Scottum. |
125 | Quem dixi socium carmen perquirit abundans,Nam vitam meta et vires in morte triumphat.Nunc incepta sequar, post pauca parabor ad illud.Denique post reditum luxit perfectior actus,Moribus ardor inest, sermone fidelis amor stat, |
130 | Fulget in ingenio verax, probus, aptus, honestus,Norma boni aequa fides, dilectio sancta sub illo,Innumerisque bonis nituit, quae cuncta sub istaNon possum brevitate sequi, ne audire recuses.Haec Heitonis erant postquam iactata per aures, |
135 | Approbat ipse suo passim moderamine veraEsse satis, secumque vehit per terga liquentumCamporum, fluctusque secant Argosque penetrant,Diximus ut supra, redeuntque Augense sub antrum.
Ergo ubi Heitonis silet argumenta potestas |
140 | Per multa, alteriusque licet dum iura levare,Iam precis arte patet; curritque per ora vicissimErbaldo debere dari his in moenibus arcem.Annuit ipse deus cunctos qui mente sub unaHoc voluisse dedit, pastori mandat alendas |
145 | In tellure ferax quae gaudet fruges bidentes.Tum perfecta magis domino servire voluntasIncubat, insignemque virum vota optima produnt.Mentis in occulto quantum prius esse benignusVellet, in adiecta poteris bonitate probare. |
150 | Dicam equidem quid in antiquis donasse figurisHuic agnosco deum veteres recolendo prophetas.Heliae successit enim venerabilis illeHeliseus vectumque leves affatur in auras:«Spiritus, oro, tuus mecum duplicetur»; at ille: |
155 | «Grandia, nate, petis, fiet tamen ipsa voluntas.»Maxima Heitonis nituerunt facta per orbem;Si quid adesse potest, tamen exsuperatur ab isto.Qui solita virtute potens pariterque benignus,Virtutum custos, vitiis saevissimus hostis |
160 | Ex aetate fuit puerili ipsam usque senectam.Quam pulchre et digne multumque insigniter haec res:Vernat uterque pater vitaque graduque beatus.Hic pater ante fuit, modo filius adstat, obaudit,Per natumque regi proprium vult corde paterno; |
165 | Filius iste prius ductor patris esse iubetur;Et tamen intendit qua se sententia doctiIam senioris agat, sequiturque per omnia pacisCongeries, iungitque gregem concordia praepesPastorum, nullumque dolus, nullum ira lacessit - |
170 | Res laudanda quidem paucisque innata magistris.Omnipotens vitae pacis lucisque repertorAmbobus vitam per saecula multa ministret.
Spiritus alme, veni nostraeque adiungere Musae,Unius ut vitam praestanti fine capessam. |
175 | Perge, Camena, virum quem supra, tolle, reliqui.
Nam Wettinus erat celebri rumore magisterArtibus instructus septem de more priorum,Cui fortuna dedit scolis adnectier illisQuis gaudere solet nitida et lasciva iuventus. |
180 | Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est,Moribus in castis vitam mediocriter egitLaudibus ex hominum multas vulgatus ad aures.
Hic igitur postquam dominus descendit ab altoCarnis in hospitium sexto quater atque peracto |
185 | Octingentesimo rapidis discursibus annoUndecimoque pii Hludowici Caesaris, et dumSexies Octimber declinat quinque diebus,Adfuit illa dies quae septima in ordine constat.Ut sibi moris erat, quendam pro corporis haustum |
190 | Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat,Adduntur socii; reliquis salubriter actisIpse nova ingentes patitur gravitate doloresIndigesta vomens, dapibusque in corporis ususSumendis fastidit ali. Iam venit ab ortu |
195 | Prima dies multusque parum discesserat angor.Tum reficit non cepta tamen fastidia linquens,Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclumMortis, ad hanc vitam quoniam cibus ille animavit.Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert. |
200 | Colligitur mixtura virum, residetur ad escas.Tum frater: «Non mensa placet, non pabula prosunt.Cedo locum, compellor enim feritate dolorisStrata videre mea. Haec aliam portate sub umbram.»Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem |
205 | Contiguam cellae quam cenatum ante petivit.
Ergo ubi membra suo componit languida lecto,Conclusis oculis penitus dormire nequibat,Spiritus ecce doli foribus processit apertis,Clericus in specie, frontis latuere fenestrae, |
210 | Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli.In manibus tormenta gerens, capitique propinquansMagna sub ardenti complectens gaudia corde,«Cras torqueris,» ait, «meritumque rependitur omne.»
O mens orba hominum, quo te deducere caecum |
215 | Expetis et cuius retinentur sidera septemIn palma, hunc inimicitia aversaris amaraEt cum luce cares, tenebris circumdaris atris?Ille feroxque rapaxque, minax, mendaxque sagaxque,Finibus insidians fundo te tinguit Averni, |
220 | At dominus si ductor erit, transmittit Olimpo.
Ille igitur dum tanta minans promittit inermi,Turba catervatim piceum comitata magistrumAffluxit totumque locum tetro agmine supplet.Armati velut in bellum curruntque per aulam, |
225 | Structuri angustum poenalis carceris antrum,Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem.
Hic locus insinuat Solimae quod dixit Iesus:«Ecce dies venient et tu circumdata valloLaberis usque solum, gladio mactabitur infans, |
230 | Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur.»Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant,Vallus in angorem positus dinoscitur esse.Destructor nam daemon erit, destructio finis.Evenit hoc illi, qui notum spernit Iesum.
|
235 | His actis timor ora premit, pavor occupat artus.Spes iam nulla fuit nigram vitare catervam,Sed divina cito advenit clementia cursu:Viderat in cella monachos sedisse nitentes,Forma quibus radians habitusque ignotus in arvis |
240 | Unus ait, media quem fors in sede locavit:«Res iniusta patet, fugite his e sedibus hostes.Hic homo sumet adhuc huius compendia vitae.»His dictis, velut in vallem cum lympha minatur,Fertur ab aspectu subitis discessibus agmen. |
245 | Cessit et anxietas, tandemque decorus in aulamAngelus ingreditur fulgens in veste rubentiGressibus assistens sermone acclamat amico:«Te, dilecta anima, hoc momento visere veni.»Talia dicenti recubans sermone Latino |
250 | Subdidit: «Omnipotens nostris si ignoscere culpisDignatur, pietatis opus perfectius auget,Sin alias, pugno concludimur illius omnes.Impendat quodcumque placet, sequimurque libenter:Nam prima sancti patriarchae fronte statuti, |
255 | Inde prophetarum collectio sancta priorum,Sanctus apostolici demum globus ordinis omnis;Hi genus humanum multo vexere labore,Nunc etiam maiora petit solamina praesensTempus, ab hac fragili quoniam plus carne gravamur.» |
260 | Colloquio in medio rumpuntur visa duorum;Nondum verborum, sed visus finis habetur.
Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset.Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversisForte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso |
265 | Coenobio praepostus erat, meus ipse magister,Praecipua bonitate vigens et moribus omnesPraecellens; latitare volens, sed notus ubique.Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem,Accitisque cavas visum iaculavit in aures, |
270 | Quicquid in angusto cognovit temporis artu.Palluit ac timuit carnisque dolore remotoSurgit ab excubitu pronus tellure recumbens,In patulaeque crucis distendens membra figuram,«Iam tota virtute, viri, prece posco frequenti,» |
275 | Inquit, «adorantes veniam deposcite nobis,Intentas formate preces, clementia magna est.»Conspiciunt igitur tanto terrore gementem,Cantibus insistunt palmasque ad sidera tendunt,Cantantur septem lacrimantum carmina, necnon |
280 | Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt,Quae tanta anxietas sibi continuare requirit.Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelusExposcitque legi sibi verba novissima sanctiGregorii in scripto quod noscitur illius esse |
285 | Dialogus, quo multa bonis documenta ministrisConstruxit mortisque situs per multa serebat,Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri,Tunc ait: «Oro, patres, componite corpora terrae,Atque quiete gravem placida relevate laborem, |
290 | Et mihi quod restat spatium concedite noctis,Corpus ut invalidum somno pascatur inani.»
Postquam lassa suo prosternunt membra papiro,Ipseque tam diros animae carnisque laboresDum recreare cupit, caelorum e culmine missus |
295 | Angelus albato vestitu venit amictus,Assistens capiti, qui visum in veste prioremPurpurea ostendit iuxta vestigia standoBlandaque dictorum praemittit verba suorum.Laudat et hoc studium quod confugisset ad almum |
300 | In precibus dominum, quod lectio sancta placebat,Tempore quo graviter terrens angustia pressit.«Hoc servabis,» ait, «nec praetermiseris exhinc.Inter multa quoque est psalmus perfectior unus,Cui virtus moralis inest, post carmina constans |
305 | Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes.Lectio quo legitur psalmique canuntur apertaVeracique fide, iocundum munus habetur,Talis et ad dominum utiliter devotio fumatAtque serenatum hoc placat certamine Christum.»
|
310 | His igitur dictis assumens angelus idemInfirmum, duxitque via praecessor amoena.Dum vadunt, montana vident, quae sidera tanguntMarmoris in specie pulchro commixta colore,Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis |
315 | Ambit inexhaustos tribuens intrantibus ignes.In quo multa nimis monstrata est turba reorum,Inque locis aliis diversas facta sequentesAgnovit poenas, multosque recumbere dudumQuos habuit notos; ibi maior et alter in undis |
320 | Ordo sacerdotum praefixo stipite vinctusTerga dedit vinclis, quae curis carne superbis.Contra quemque stetit mulier pro crimine stupri;Fomes adulterii est consors poenalis Averni.Tertia cum radios semper produxerit aura, |
325 | Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo;E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat.
«Magna sacerdotum numero pars,» angelus inquit,«Lucra petunt terrena quibusque inhianter adhaerentAtque palatinis pereuntia praemia quaerunt |
330 | Obsequiis, ornantque magis se veste politaQuam radiis vitae, pomposis fercula mensisGlorificare parant, animarum lucra relinquunt,Deliciis ducti per scorta ruendo volutant.Hac ratione alios neque se defendere possunt. |
335 | Peste fameque inopem possent solarier orbem,Si tota virtute deo sua lucra referrent.Hanc summam mercedis habent, qui talibus instantRebus, ut aeternam capiant in finibus iram.»
O patres, si pauca addam, ne spernite, quaeso. |
340 | Quid facit antistes? in ovile lupus ruit ulloNon claudente fores, iacet ebrietate sepultusPastor. Adulterium in domini committere sponsamQualiter audebis, thalamum usque inducere debesRegis, et ipse thorum prior invasisse nec horres? |
345 | Miror avaritiam sacratum pectus habere.Cui servas? Resipisce, precor; non nascitur heres.Quid cumulas? Non quippe tuo sub iure tulisti,Sed sunt dona dei quae dispensare iuberis.Nemo bono obsistit, si rectum velle tenebis. |
350 | Quid rapis et vendis Solimorum more columbas?Valde cave, expulsum dominus ne torqueat acrisVerberibus pompasque truci condemnet Averno.Cur tibi magnus eris? Numerum si forte bidentumTe recolis debere deo signare potenti, |
355 | Crebra sub occultum claudis suspiria pectus.Si non damna voles, vercundia ducat ab igne.Cumque videbis oves dextra, tu parte sinistra,Esse tuas, nuper ductor nec terga sequerisPro cunctisque lues patiens incendia poenas. |
360 | Nolo, tibi ille canat, praesul sacrate, propheta:«Plebis erit similis stultae peccando sacerdos.»Laus gregis esse stude et caelestia regna mereris.
Vidit et horrendum ligni lapidisque opus illicMateria exstructum, castelli more locatum |
365 | Ordine confuso, fumo atque vapore repletum.Territus his frater quaerens quis mansor inesset,Audiit inclusam monachum pro sorte catervamPurgandi variis patriisque locisque manentum.Hos inter speciale tenet discrimen et unus |
370 | Frater, in inlicitum cecidit qui crimen habendi,Secretas cumulans iniusto pondere gazas.Roboream ille habuit quem plumbea possidet arcaIudicii usque diem dubio sub fine vomendum.Hac se fraude duo primo armavere iugales |
375 | Saffira et Annanias, communis vasa pericli.De quo fratre prius cuidam, dum peste laborat,Annos ante decem similis sententia visa est,Dum raperetur in excessu, iamque illa vetustasDelituit, donec memores revocentur ab isto. |
380 | Ille etiam cui nunc patuit non audiit ante.Indicat iste locus vitium quod saepe notaturSaepius hoc monachis magis ac magis esse cavendumSuccidique iuvat quod tantum pondus adauget.
O monache, esse cupis quod te iam velle negasti, |
385 | Dives opum, cui nulla patrum hoc documenta dederunt,Sed paupertatem, cuius pars Christus habetur.Si vendis Christum, maneat quae, cerne, gehenna!Liquisti commune bonum, furtumque peculiEligis; haud capies communi sorte coronam. |
390 | Tu tamen, omnipotens, proprios rege, ductor, alumnos.
His visis celsum caelo montemque propinquumAspiciunt. Tum ductor ait: «Hac arce teneturAbbas ante decem corpus qui liquerat annos,Ventorum incursus tempestatumque furores, |
395 | Vim pluviae multumque ferens discrimen. IbidemAbluit, incauto quicquid neglexerat actu,Laetus ut aeterni ducatur regis in aulam,Deliciasque sacrae sanctorum sedis in aevumObtineat, poenaque carens ubi vita sequatur.
|
400 | Angelus haec addit, quidam quod praesul eundemDeberet precibus factisque iuvare benignis.Ante dies multos ceu demandaverat ipsiLegato ostensus, quem tunc per somnia ferreHortatur sibi dicta patri. Sed episcopus ille |
405 | Esse ratus soliti mendacia inania somniLudendo excepit, dispecto fratris amore.Mente piger, nec corde sagax, succurrere tardusVi tormentorum iam nunc succumbit amareSortiturque suas proprio pro crimine poenas.
|
410 | Ad quem frater: «Ubi, quem dicis, clauditur?»Dixerat: «Ex alia montis male parte tenetur.»At nos quae paucis dedimus iam somnia verbis,Monstramus per verba viri qui haec ipse videbat.
Orsus ait, «dormire casa squalente videbam, |
415 | Disposito sedisse loco, quem diximus ante,Abbatem surasque et crura cruore fluentes.Labitur in vocem: Fili, fer dicta patrono.Respicis hanc aedem. Bini coluisse iubemurInformem socii; duo namque lavare suescunt |
420 | His comites sese nantes in gurgite thermis,Resperguntque domum hanc loetalis pestis odore,Ut miseri citius pellantur ab aede coloni.Ad loca sanctorum pete mittat ut ille virorum,Deposcens, quod gratis agunt, solatia ferre, |
425 | Reprimere ut possit, paries ubi nullus habetur,Inmensum foetoris onus relevetque dolores.Haec, mi nate, precor, non oblivisceris haec tu.»
Post haec antistes dum cuncta ex ore ferentisAudiit, «Haec,» inquit, «fantasmata credo fuisse |
430 | Idcircoque fidem verbis non commodo fictis.»Credere quae renuit, haec angelus iste resignat,Quippe quod ammonitus functis incredulus extansAuxilium conferre precis tardaret egenti,Atque ideo propriis fruitur sine munere poenis.
|
435 | Denique quod paucis visum percurrimus odis,Ante nec audivit qui nunc renovata revexitEt velut ad superos imo devexit abysso.Annuit iste locus multum pia vota mereriFidere sed noli post vitae tempora solvi |
440 | Alterius per verba focos quos colligis ipseActibus ex pravis. Licet intercessio purgetCrimina multorum, tamen hac securus haberiNemo potest, quia quo nescit sua pondere factaPensentur. Quapropter ego esse mihi utile dico |
445 | Quod gessi purgare prius; sua quemque sequentur.
Contemplatur item quendam lustrata per arva,Ausoniae quondam qui regna tenebat et altaeRomanae gentis, fixo consistere gressu,Oppositumque animal lacerare virilia stantis. |
450 | Laetaque per reliquum corpus lue membra carebant.Viderat haec, magnoque stupens terrore profatur:« Sortibus hic hominum, dum vitam in corpore gessit,Iustitiae nutritor erat saecloque modernoMaxima pro domino fecit documenta vigere |
455 | Protexitque pio sacram tutamine plebemEt velut in mundo sumpsit speciale cacumen,Recta volens dulcique volans per regna favore.Ast hic quam saeva sub conditione tenetur,Tam tristique notam sustentat peste severam: |
460 | Oro, refer.» Tum ductor: «In his cruciatibus,» inquit,«Restat ob hoc quoniam bona facta libidine turpiFedavit, ratus inlecebras sub mole bonorumAbsumi et vitam voluit finire suetisSordibus. Ipse tamen vitam captabit opimam, |
465 | Dispositum a domino gaudens invadet honorem.»
Ammonet hic hominem qui dignis moribus horasHas servare cupit, ne quodam crimine cunctaPerdat, et omne probum fundat vastante ruina.Talis aquas haurit pertuso vase receptans, |
470 | Quodque diu inmisit sorbente foramine linquit.Est labor iste gravis, malus atque miserrimus, ex quoSemper habet damnum, numquam mercedis honorem.Omnibus in rebus vitam moderetur in arvis,Qui cupit in caelis regnum retinere perenne.
|
475 | Illic magnificis conspexit munera pompisDaemonis in manibus iam praesentanda parari,Pallia et in vasis auri argentique metallum.Et lini obsequitur candentia fila caballusPlurimus; hunc ornat species fulgentis habenae. |
480 | Tum rogat haec cuius hominum de parte venirent,Quidque figurarent. Tali sermone rependitAngelus: «Haec comitum sunt per diversa manentumRegna soli, iniuste legalia iura regentum,Quatenus huc ducti inspiciant quod cuncta rapinis |
485 | Collegere, avidoque minores ore vorabant.»Nomina quorundam manifeste protulit ex his.Dixit et haec numquam finiri dona priusquamQuisque sinum in proprium praeventus morte receptetQuicquid ad hospicium aeternae transmiserat aulae.
|
490 | Quam vero horrendo comitum sermone profanamIntulerit vitam, nullus narrare redundat:«Non scelerum ultores, Satanae sed habentur amici;Illorum quidam multis stringendo periclisAfficiunt homines, iustos damnare, reosque |
495 | Iustificare viros contempta lege solentes,Furibus adnexi, vitiumque per omne sodales,Muneribus capti, qui pro mercede futuraNil faciunt, sed cum quaedam sub lege coercentDebita iustitiae, furiunt pietate carentes. |
500 | Ardor avaritiae nescit concedere quicquam,Sed totum extorquet, totumque ad Tartara mittit,Accumulans iram, cum venerit hora furoris.Iustitiam numquam vitam quaerendo beatamImpendunt, et quam gratis praebere iubentur, |
505 | Venalem portant, animam pro pignore dantes.»Iudicio quosdam iam nunc succumbere dixit,Dixerat ut dominus de non credentibus olim:«Iudicium sumpsit quicumque incredulus extat.»
Iam satis est dictum, felix qui corde reservat: |
510 | Ne sit amor nummi maior quam mansio caeli.Grandis abundantes subito comprendet egestas.O comites, cuius comites perpendite sitis.Christus ait: «Quicumque polum conscendere quaerit,Debet in angusto gressum configere calle.» |
515 | Servus item mortis vestigia late sequendoVergit in aeternum miseris ploratibus ignem.Omnia mutantur, nunc tristes laeta tenebunt.Quos gaudere libet, tristes trudentur in umbras.Quod placet, ingredere; est melius tunc laeta tenere.
|
520 | Vidit et innumeras diversa sorte phalangesDe monachis gradibusque aliis populique senatuDe variisque locis longe patriisque remotis,Hos gaudere hilares, illos frendere gementes;Hos paradysus habet, discindit Tartarus illos.
|
525 | His visis multisque aliis, quae scribere longum est,Quaeque stilus currens stricta brevitate reliquit,Ducitur ad quaedam praepulchrae moenia sedis,Quae naturali consistere mole ferebat.Hoc opus inmenso nituit splendore coruscans, |
530 | Arcubus effulgens variisque ornatibus aureis,Argentique gerens multum structura metallumPraebuit arte oculis anaglipha pascere mentemMoenia, quae tantum latam longamque tenebantMensuram, pulchrumque statum, mirabile factum, |
535 | Altaque per volucres pandebant culmina ventos,Quantum nulla potest intentio mentis in usumClaudere tractandi nec quis sermone fateri,Aut operi tanto veracem aptare staturamAut decus excellens veris disponere verbis.
|
540 | Haec cernunt fratrique sacer tunc angelus illi,«Cras migrabis,» ait, «vitae confinia linquensTerrenae; tamen interea certabimus amboPro pietate preces sanctis prosternere Christi,Ut vel parva tuis fiat concessio factis.» |
545 | Inde beatorum parili venere volatuSedes usque sacerdotum, quis fulgidus ordoCaptat onus meriti iugique potitur honore.Angelus «Hos» inquit, «secum dominator opimisDitavit meritis - ideo enarrare coronam |
550 | Nemo potest qua quisque nitet cui Christusobumbrat -Et quibus officia ornatas praebetis ad aras.Hos rogitemus apud dominum intercedere pro te.Tunc pedibus venerandorum subnixus uterqueUnius illecebras precibus relevare precatur, |
555 | Nec mora, sanctorum pariter consortia surguntAggressique thronum Christum petiere iacentes,Ut potius laxare velit quam digna referre.Tum reboat de sancta vox testudine dicens:«Debuit exemplis multos incendere fratres, |
560 | Sed torpore madens desivit ferre laborem.»
Hinc responsa silent vocemque emittere cessant.Angelus haec inter fraterque in parte steteruntEminus et sancti sedes cum pace revisunt.Ipse Dionisium Hilarium sanctosque ferebat |
565 | Martinum Anianumque suas cognosse fenestras.Qualiter agnovit quos numquam corpore vidit?Sed sperare datur quod vel sermone beatiHaec ducis audiret vel quae sibi gratia cunctaMonstrarat, quosdam faceret cognosse silenter.
|
570 | Tunc hortante iterum gressum ductore retorquentAd sedesque viam nitidas pressere resumptam,Gloria martyribus quo pollet opima beatis.Credere non poteris speciem numerumque quot essent.«Hos,» ait, «invictus tulit haec in regna triumphus, |
575 | Hos etenim terris caelesti laude tenetis.Hos precibus commissa suis tua solvere sanctisPoscamus.» Statimque sacra ad vestigia seseProiciunt, citiusque sacer consessus abindeSurgit et ante dei auratam prosternitur aulam, |
580 | Dimitti peccata rogans. Vox sede recurrit:«Si quos prava docens peccati felle fefellitDeque via in praeceps inlex commisit abire,Hos iterum revocat, solventur debita gratis.»Inquiruntque modum, quo crimina solvere possit, |
585 | Qualiter ex aliis pravae miserabile virusDoctrinae eximeret. Tum vox processit ad illos:«Convocet hos omnes quorum per inania mentesDogmata pervertit, nocuit vel in actibus umquam,Aut quibus exemplum dicti vel praebuit actus |
590 | Quo vitam moresque suos corrumpere possent.Et se sternat humo dicatque per omnia seseEsse reum, gessisse male et docuisse patenter.Sic veniam exposcat statimque adstantibus addat:Vos precor, o nati, domini per numina summi, |
595 | Per sanctosque viros, addens, animasque beatasCaelicolasque omnes, repetat ne crimina quisquamHaec vestrum tradatque alii faciensve docensve.»
En patet alterius quantum qui polluit actusDesipiat, vel in exemplo seu dogmate pravo. |
600 | Qui malus est multos secum invitare suescit.Et tamen e cunctis scelerum commertia sumet,Infelix sua ferre nequit, maiora requirens.
Interea a longe bini de parte steterunt.Ecce Sebastianum magno splendore micantem |
605 | Atque Valentinum specie cognovit aperta.
Inde etiam aversi sancto ducente catervasVirgineas adeunt, ubi splendor luce coruscaSummus adornavit nitidis consessibus ipsas.«Sunt,» ait, «hae sanctae, quarum sub honore tonantis |
610 | Nomina divinis colitis famulatibus; ipsasPro longa ad dominum vita praemittere praestat.»Sic ait et pedibus sese prosternere certant.Protinus assurgunt citiusque ad limina perguntCelsa throni longam fratri deposcere vitam. |
615 | Sed prius orantes quam se prosternere possent,Obvia maiestas Christique inmensa potestasElevat inclines miro splendore nitescens,Qualis ab humanis cerni agnoscique figurisNumquam posse datur, certant ut bella fidei. |
620 | Mitis ad astantes Christus dat verba puellas:«Iusta docens si recta gerat dignumque ministretOmnibus exemplum revocans ad moenia vitaeQuos adversa docens aeterno prodidit igni,Tunc vester praestabit honor, quod cuncta remittam.»
|
625 | O meritum sublime tuum, sanctissima mater,Virginitas, quae casta poli terraeque supremumImperium retines, domino quae proximo ChristoAeternam super astra domum inviolata locasti.Sola quidem celebs tantum cognomen habebit, |
630 | Et corrupta tamen si se post crimina saltimConvertens anima ad dominum summissa recurrit,Praemia certa manent, sed nomine in aeva carebit.
His igitur gestis facili discedere gressuIncipiunt itinerque suum sacer angelus istis |
635 | Prosequitur dictis: «Quantis humana volutetProgenies vitiis, o quis narrare valebit?Nam licet a domino numerosa peste laboransAbscedat genus humanum factore relictoAtque iugo Satanae sua colla gravare suescat, |
640 | Nulla tamen tanto peccata furore creatorVindicat offensus quam quae contraria constantNaturae, quod quisque nefas vitare laboret.Quapropter cunctos nimium certare necesse est,Ne subeat mater scelerum Sodomita libido, |
645 | Et templum domini mutetur in horrida nigriSerpentis delubra quibus se degere gaudet.Sordida non tantum hic morbus contagia praebensInficit alternas, maribus dum turpiter instat,Commaculatque animas ardente cupidine stupri, |
650 | Verum multiplici thalamum violare iugalemAdsolet inluvie, rabiem dum quique sequentesLuxuriae instinctu violenti daemonis actiNaturae concessa suis stimulante relinquuntConiugibus luxu licitumque in stupra calorem |
655 | Vertentes Satanae incedunt hostile lupanar.Unde tibi iubeo auctoris de nomine nostriIsta palam referens ut clara voce revolvas,Nec celare velis quantum discrimen adhaeretEsse subinductas mulieres pluribus aptas. |
660 | Tempore nam quanto tam foedis sordibus instant,Non capiunt aditus caeli vitamque beatam.»
O quicumque malis cupimus nos subdere tantis,Incidat in mentem tormenti poena futuri.Dulcis enim est animo carnique insana voluptas, |
665 | Durior heu miseri gravibus plangoribus ignisTunc veniet, cum finis erit, qui quemque sequetur.Quaeso probare velis digitum, si ferre per ignemHunc facilem possis; certe sufferre recusas.Qualiter aeternum tota cum mole calorem |
670 | Corporis incedis, quo vermis et ignis in aevumConsistunt vitiisque vicem dant omnibus atram?
Tunc Wettinus ait: «Domine, haec proferre pavesco,Vilis enim persona mihi est, nec congruit istiIndicio quod ad humanas transmittitur aures.» |
675 | Angelus e contra magnam promotus in iram,Incusat: «Quod summa dei sententia iussit,Non audes proferre pigro torpore retentus?»
Tum satis ammonuit proprios componere mores,Atque suam radiis vitam inlustrare beatis, |
680 | Adiungens: «Ego sum, qui te servare iubebar,Angelus et custos rerum persisto tuarum.Quem scriptura vetus Samsonem vulgat in orbem,Huius in auxilio semper mansisse solebam,Et miranda favente deo complevimus ambo. |
685 | Quem mandante deo primo comitabar ab ortu,Donec per Dalilam in domini procurreret iram,Venderet et scorto auctoris sacra munera Christi;Quo scelere infectus dominumque deumque reliquit.Tunc ego discessi vitiis offensus ab illo.
|
690 | Ergo puer bene castus eras; mihi quippe placebas.Sed postquam propriis coepisti vivere votis,Displicuit tua vita mihi, nam pravus abisti.Nunc iterum placido temet complector amoreMerentem lacrimis et toto corde reversum.»
|
695 | Caelicolas hominum custodes esse sacrataScripta ferunt dominusque docens ostendit IesusAnte patris faciem stantes servare fideles,Atque liber pastoris opem demonstrat eandem.
«Coenobiis etiam monachorum valde monendum est,» |
700 | Angelus adiunxit, «vitii ut radicibus omnisAbscisis vireant virtutum germina pulchre.Maior enim numerus mundanis rebus adhaeret,Quam qui se stimulante deo mollitisque supernisHaec ad castra ferant vitamque fideliter ornent. |
705 | Nescit enim carnalis homo, quod spiritus almi est.Viribus idcirco totis certare necesse est,Carnalis ne turba premat sacra dogmata vitae,Pondere neu scelerum frigescat pignus amorisAeterni, qui plura tenet spe pectora sancta. |
710 | Vulnus avaritiae medicamina sancta repellant,Qua dominante humilis fit nemo in nomine Christi,Unde polum penetrare potest cui cura subintrat.Ingluviem vitare cibi potusque monemus.Sufficiens et parva quidem sit pensio victus. |
715 | Optimus usus aquae; dedit hanc natura bibendam.Tegminis ornatus mutetur ut algida tantumFrigora depellat nudosque ut contegat artus.Mens humilis vigeat, studiis non perdita fictis,Deserat et totam perversa superbia mentem |
720 | Nam quidam flexa placidi cervice videntur,Erecto sed corde tument, falsique probantur.Pulcher apostolicae vitae pervertitur ordoCum vitiis variis virtutum iura premuntur,Et dum sub specie pietatis culpa subintrans |
725 | Assidue crescens proprio retinetur in usu,Iam velut ex lege ad iustos describitur actus.Idcirco occiduis homines in partibus huiusOrdinis instruimus, quos Gallica rura tenereNovimus et cunctos quos haec Germania gignit, |
730 | Pauperiem ut veram devota mente sequantur,Ianua ne caeli contra claudatur eosdem,Indeque depulsi pereant sub faucibus ignis,Qualiter omnipotens hominum sator atque creatorPer me terribili cunctis sermone remandat.»
|
735 | Haec satis esse videns illis nihil addere possumQui vitae meritis debent praecellere cunctos,Qui mundum fixisse sibi, mundoque refixiFamantur, quod quippe deo promisimus omnes.Scimus enim documenta patrum finesque viasque; |
740 | Cottidie crepitant librorum verba per aures.Inpugnat mundus; felix qui fugerit illumEt post terga oculum qui mittere vitat in aevum.
Quantaque femineis nascantur damna catervis,Quae servire deo monachorum more suescunt, |
745 | Angelus exponens: «Quam plurima daemonis,» inquit,«Lucra virent, lucrumque dei tepor occupat ingensOrdine confuso. Mulier dum mortua vivisPraefertur, quia delitiis viduata maritoSufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae, |
750 | Subiectae et vivae mortis confinia sumunt,Dum factis perversa suis exempla sequuntur.Sic perduntur opes quas congessere fidelesAd conservandum ius virginitatis honestae.Accipit has sitiens labentia gaudia mundi |
755 | Inque voluptatem fert sobria dona nefandam.
Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit.Denique iam viduae capiunt dum iura regendiSubvertunt pravo iustam molimine vitam.Sordibus e solitis paucae se demere possunt |
760 | Sed neque concubitu quaedam cessare probantur:Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram.»O princeps, qui tale malum iunxisse videris,Da castis castas, aliud viduata receptet.Non equidem prodest multorum perdere mores. |
765 | Creditur en mulier melior quam masculus esse?Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum,Ut nupto citius dentur loca sancta regenda.Confusum natura modum discernere poscit.
Frater item quaerit, ubi dogmatis illa moderno |
770 | Staret apostolici perfecta in tempore norma.«Partibus ex aliis salsi maris,» inquit, «habeturIlle rigor veterumque viget constantia patrum,Qui paupertatem variis sine rebus adeptiTerreni nihil inquirunt, quod vota retardet. |
775 | Sicque penetrantes caelorum regna capessunt.»
Felices patriae, quarum de caespite surguntOptima gemmarum caelo ornamenta nitentum,Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas.
His dictis iterum verbum sacer angelus infert |
780 | Crimine de veteri, Sodomae quod rura necavit.Caetera namque semel vitia execranda monebat;Hunc autem morbum, mores animasque nocentem,Daemonis instinctu naturam perdere promptum,Quinquies ammonuit aut amplius esse cavendum.
|
785 | Tum frater rogitat, numerus cur tantus obiretPestis in exitio plebis populique fidelis.«Haec,» inquit, «ex factis homines commertia pravisAccipiunt, damnatque reos sententia grassans.Significatque diem mundo properare futurum, |
790 | Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli.»
Ecce dies veniet; nostrum sit quisque paratus,Ecce venit dominus nostros ut congreget actus.Iam vigilare decet, veniens ut quemque coronet.
Praecipue ammonuit divinis laudibus omnes |
795 | Conatu servire bono studioque sagaci,Praecipiens ut nemo gravi torpore subactusNeglegat assiduas domino persolvere laudes,Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto;Sollicitus propriam quaerit quicumque salutem, |
800 | Haec agat et sese poterit subducere flammis.Non eget his dominus, sed nos, ut agamus, egemus.
Quin etiam quondam comitem sacer ille GeroldumAngelus asseruit requiem captasse beatam,Martyribus parem, quo gloria summa beatis |
805 | Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum,Et «Quoniam zelum domini conceperat,» inquit,«Gentibus infidis Christi defendere plebemCongrediens huius sumpsit dispendia vitae,Aeternis ideo meruit fulgere tropheis |
810 | Munera perpetuae capiens ingentia vitae.»
Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat,Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus.Cui regina soror Hludowici cara genetrixHildigardis erat, parili bonitate venusta, |
815 | Viribus ille potens sanctoque potentior actu.Defuerat soboles, pariterque et defuit heres.His igitur verbis sese compescere coepit:«Denegat heredem dominus, manet ipse superstes.Quod dedit accipiet; Mariae commendo beatae.» |
820 | Sic votum factis sequitur, magis omnibus istiProfuit ille loco cuius nitet Augia donis.Bella movet Karolus duros tum Caesar in Hunos.Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus.Tunc dominum famuli lacrimis sumpsere refecti |
825 | Hucque reportatum tam longa per avia corpusInsulanensis humus contexit in aede Mariae.
Haec et plura videns, numerum quae pene recusant,Quae festina manus currens intacta reliquit,Experrectus item iam caeca silentia noctis |
830 | Nuntius excussit lucis resonando per aedes.Fratribus accitis, quos pernoctasse videbatExcubiis secum, trepidans multoque timorePermotus cecinit narrans ex ordine visumSecretumque latens avidas effudit in aures, |
835 | Poscit et ut veniens sermones protinus ipsosAbbas excipere et scripto mandare iuberet.Talibus adstantes compescunt verba loquentis:«Nunc solito fratres meditantur in ordine noctis,Incumbuntque preci, nunc claustra silere necesse est. |
840 | Non audemus enim nos haec turbare vel illi.»«Vos,» ait, «interea molli depingite cera,Ut fulgente die citius manifesta patescant,Ne lingua torpente palam depromere visaNon possim, quae tam grandi sub mole minarum |
845 | Sunt iniuncta mihi manifesta voce canenda,Et cunctis liquido citius dicenda boatu,Ut timeam, si forte tacens dimisero quicquam,Me veniam nec habere gravi stringente reatu.Ultima virgineae turbae intercessio memet |
850 | Liquit in ancipiti positum, nam nescio qualemImplorasse deo vitam praestante putemus,Utrum perpetuam vel temporis huius amaram,Si mihi defuerint praesentis commoda vitae,Ecce procul dubio mortem cras corpus habebit. |
855 | Dux meus haec dixit, cuius mihi sponsio certa est.»
His igitur verbis fratres hortatus eosdemExpediens iterum iam dicta retexere coepit,Illi continuo tabulae impressere liquenti.Laudibus interea domini iam rite peractis |
860 | Abbas adveniens aliis comitantibus intrat,Nam solitus compellit amor refovere iacentem.Assistunt propius; secretum infirmus adoptat.Discedunt reliqui, remanent ibi quinque sedentes.
Primus erat Heito, Erlbaldus fuit inde secundus, |
865 | De quibus in primis modicas conteximus odas.Tertius ipse iacens sapienti corde magister.Quartus erat senior multis provectus in annis,Theganmar, domini famulus, cui longa senectusContulit aeterno venerandos munere canos. |
870 | Grandis honor capitis, maior sapientia mentis,Confessor fratrum, gnarus conferre medelam,Moribus antiquos sequitur sine crimine patres.Quintus adest Tatto, cui gratia magna benignoContulit eximios vitae perducere mores. |
875 | Nempe palatinas puer est translatus ad aulas;Sed Christi fervore calens mercede sodalesServitii gaudere suos dimisit et istudCoenobium ingrediens monachum se lege ligavit,Hoc recolens quod prima inibi documenta recepit. |
880 | Est hodieque probus, felix, spectabilis, aptus.Gaudeo quod tali mereor parere magistro,Cuius ob auxilium praesens me continet aetas.
His etenim quinis visa atque audita patenterIn verbis scriptoque simul quod nocte notavit |
885 | Veloci currente manu, narrando resignat,Et surgens prostratus humi commissa remittiPoscit et orantes dominum placare tonantem,Commendans arcana dei, si morte fuissetRaptus, ut in lucem verbo scriptoque tulissent, |
890 | Sin alias, prodenda sibi dimittere poscens.Nam cupiit patulis totum famare per orbemFaucibus et cunctas hominum vulgare per aures.Denique vita manens si corpore staret in isto,Ulterius voluit strictam perducere vitam |
895 | Ut potaret aquam, mergentia pocula numquam,Pluribus adiectis quae nunc exponere longum est.
Inspiciunt vultus, nec pallida forma videtur,Non macies foedat, nec membra dolore rigescunt.Attrectant venas, vivo quae sanguine gaudent. |
900 | Nec signum loetale vident mortisve periclumFidentesque animo vitae compendia spondentPraesentis mortemque procul discedere dicunt.Ille quibus responsa dedit, quae protulit ante:«Crastina namque dies animam de corpore pellet.»
|
905 | Taliter ergo diem frater consumpserat illam,Instantemque rotam noctis dieique sequentis,Exponendo metum gravida de carne recessus,Suspirans gemitusque imo de pectore fundens,Fratribus et cunctis sese committere certans. |
910 | Ad multosque breves rogitans direxit amicos,Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.Has ego conscripsi manibus quibus ista notavi.Denique cum primum radios produxerat aura,Me vocitare iubet residensque infigere cerae |
915 | Praecipit atque breves bis quinas dictat, eisdemSensibus adnectens, quas hic signare studemus,Ut perfecta fides cunctis lucescere possit,Nempe decem fuerant, quarum conscriptio talis:
«Venerabillimo in Christo patri illi Wettinus iam devotus vester aeternam in domino salutem. Scripsi vobis in mortis periculo et quia iuventus adhuc floruit. De alio saeculo meam infirmitatem consolari dignemini, ut huius corruptionis mole deposita ibi quoque gravitate poenarum non constringar. Si ad usque centum missas centumque psalteria pervenerit oratio, erit merces certa. Vale quem iam non mereor videre.»
Hunc finemque breves iussit firmare per omnes, |
920 | Quod dum commutans aliter conscribere vellem,Dixit, ut haud dubiis possem sic dicere verbis.Nescius hoc scripsi, penitusque stupore movebar.Quippe diem totum soli transegimus illum.Nunc legimus, nunc membra iuvat componere lecto. |
925 | Me sopor oppressit, vigilem non contigit illum.Orat in excubitu, surgit, graditurque valenter.Vesper adit tandemque mihi est sic ore locutus:«Vade, puer, corpusque cibo relevare memento,Proque labore tuo grates digneris habere.» |
930 | Discessi noctemque minans sol vergit in aequor.
Iamque poli pingunt fulgentia sidera centrum.Adveniunt fratres sistuntque in domate multi.«En,» ait, «incumbit metam finire supremamCarnis in exilio, terram terraeque recondi. |
935 | Omnimodis petimus, sacras protendite palmas,Instantesque preci nostrum defendite finem.»Res perrara quidem; psalmos prior omnibus illeAntiphonasque velut quidam praecentor adorsusPrincipium cuiusque suo depromit ab ore.
|
940 | Finitis igitur concentibus ille parumperRespirat pavidus, fratresque ad strata recurrunt.Surgit et huc illucque viam deflectere temptat.Aestuat agnoscens, velox quod transitus instet.Decidit in lectum Christi mysteria sumens, |
945 | Clausit et extremam vitae mutabilis horam.
En, venerande pater, calcem compulsus adivi,Cuius principium horror adire fuit.Non ignoro quidem vitiis sordere camenam,Extortos apices protege, si valeas. |
5 | Ales enim, quaecumque suas praecurrere pennasCogitur, ex superis corruit ima petens.Nil prodesse scio, tamen est parere necesse,Hoc potius dominus quam sacra tura cupit.Vestra sequens humilis famulus mandata peregi, |
10 | Aetate et sensu impar ad istud opus.Ne reputes non posse meum, sed velle videto.Atque bono vigeas longa per aeva statu.Amen.
―――――――*) v. 74 - 77 om. man. V, qui habet:Caesareum retulit fraccissime pondere nomen. |
75 | Non etenim sine consensu potuere PelasgoNomine Caesareo, quoniam de gente LatinaArgivum surrexit honor, cum pace potiri. |