BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Receptarium Laureshamense

ca. 800

 

Receptarium Laureshamense

 

ca. 800

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

Cod. Bamb. med. 1, fol. 1r-5r

 

Anonymi

defensio artis medicinae.

 

Cogor respondere his, qui me inaniter hunc dicunt. librum scripsisse, dicentes, parum in eo verum esse conscriptum. Sed ego eorum uerba tamquam surdus non audiebam, quia magis considerabam necessitatem indigentium quam repraehen sionem aduersum me bacchantium, quamobrem respondebo eis, non meis sed sacrarum scripturarum uerbis, quia non est respuenda humana paenitus medicina, cum eam constet diuinis non esse incognitam libris. Igitur, quod dictum est, domino fauente iam prosequatur.

In multis enim libris scriptum est et, antequam scriptum fieret, uerum erat, quia fecit deus caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, et quia domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi, qui habitant in eo, et rursum psalmista domino clamat: Tui, inquid, sunt caeli et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti. Ergo si omnia, quae in terris sunt, a deo creata et fundata sunt, quod absit aliquem aliter credere, procul dubio cuncta bona sunt. Deus enim malum non fecit, sed si aliquid malum est, ipsum sibi auctor maliciae exstitit, non deus, de quo scriptum est: et vidit deus cuncta, que fecerat, et erant ualde bona. Neque enim deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur verum, cui summa potestas, cum summum bonum sit, ullo modo sineret, mali aliquid esse in operibus suis. Si ergo cuncta, quae deus creauit, ualde bona sunt, itaque sapientes mundi boni per naturam fuerunt, sed per superbiam et infidelitatem mali extiterunt, et idcirco boni, quia homines, ideoque mali, quia superbi fuerunt. Quorum tamen sapientia atque doctrina, quia a domino data, imitanda esse uidetur, dicente domino in euangelio: omnia, quae dicunt, facite, vt subaudias, omnia quae in dictis eorum, ad necessitatem tam presentis quam et futurae pertinet uitae, seruate et facite, secundum opera, inquid, eorum facere nolite, vt quid ipsi non ad dei sed ad suum fauorem fecere, uos ad dei gloriam omnipotentis agite. Itaque quando in scriptis eorum aliquid utile sumitur, quasi aurum, quod sepe contigit, in sterquilinio repperitur, sicut quidam uir dei interrogatus, cur gentilem legerit, ostendit dicens: aurum in sterquilinio quero.

Horum igitur sapientiam ueteres philosophiam uocauerunt, id est omnium humanarum et diuinarum rerum scientiam, huiusque philosophiae tres partes esse dixerunt, id est phisicam, loicam, aethicam. Aethica namque ad institutionem pertinet morum et diuiditur in quattuor principales uirtutes, prudentiam scilicet atque iustitiam, fortitudinem siue temperantiam, quarum discretionem scire qui uoluerit, librum omeliarum sancti Gregorii super Hiezechihel legat. Loica uero constat ex dialectica siue raethorica, in quarum disciplina et supra dictus vir intentionem habere, dinoscitur. Nam orator Baedanj presbyteri ore nuncupatur. Oratores enim loicae disciplinas sequuntur. Phisica autem in septem diuiditur disciplinas, e quibus quidem quaedam religioni conueniunt, quaedam uero longe modis omnibus aliena sunt. Quarum prima est arithmetica, secunda geometrica, tertia musica, quarta astronomia, quinta astralogia, sexta mechanicia, septima medicina. Quarum ad quam pertinent rationem scrire qui cupit, librum aethimologiarum. sancti Isidori Spalensis ecclaesi? episcopi legat. Mihi tantum hic de medicina dicere sufficit. Medicina est scientia curationum, quae ad temperamentum uidelicet corporis uel salutem inuenta est, quae et divinis non est incognita libris, ita ut diriuatiua ab ea nomina inueniantur. Dicitur enim per Isaiam: omnis plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Et in libro exodo praecipitur, ut si quis alienum uulnerauerit, operas eius et inpensas in medicos restituat. Non solum autem mentionem eius facere in diuinis cognoscimus libris, sed et specierum, unde aliquando fieri constat, nomina inuenimus. Legitur enim in Hieremia: Num quid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? Quare ergo non est obducta cicatrix. Et rursum idem propheta: si laueris, inquid, te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es. In quibus omnibus secundum litteram dumtaxat animaduertere possumus, quod ad obducendam cicatricem uulneram resina probatur esse idonea et at macularum squalorem reformandum nitrum herbaque borith sint preualida. Paulus quoque apostolus. medicinam donum esse spiriti sancti, euidenter ostendit dicens: alii datur per spiritum scientia curationum. Nec inmerito, donum esse spiritus sancti, dicitur, per quam homo ad opus bonum exercendum reparatur. Tribus enim ex causis infirmitates accidunt corpori, id est ex peccato, ex temptatione, ex intemperancia passionum, sed huic tantum nouissimae humana potest medicina succurrere, illis autem sola pietas diuinae misericodiae. Uerumtamen et ipsae aliquando non curabuntur sine solacio humano, so quod melius ostendimus, si testimonium adhibebimus. Ex peccato quippe flagellabatur Saulus oculorum amissione, sed tamen non nisi hominis curatur manus inpositione. Ex temptatione sicut Tobias, quando oculorum officia in uia iustitiae constitutus amiserat, quem tamen angelus Rafahel, qui dicitur, medicinandi non per se sed per filium eius medicamento ex pisce facto curauerat. Ex intemperantia passionum, sicut ille, cui apostolus precipit, qui infirmus est, holera manducet, et sicut eiusdem apostoli discipulus, quem exhortatus est, dicens, modico utere uino propter stomachum et frequentes tuas infirmitates, in quibus omnibus liquet, quia penitus aut solacia aut medicina humana non est refutanda, quia, si contempnenda esset, nequaquam dominus Paulo per Annaniae manus inpositionem lumen redderet, nec discipulis suis preciperet, ut manus super egros, quatinus melius habeant, inponerent, neque Tobiam angelo demonstrante per filium eius medicamento curaret. Et si uinum, in quo, si supra quam necesse est sumitur, luxuria est, sospitatem plerumque non fecisset corpori, nequaquam egregius predicator, qui alio in loco dicit, bonum est, carnem et uinum non sumere, discipulo suo preciperet, ut modico uino infirmitates suas subleuaret. Itaque, quando dicebat, bonum est, carnem non manducare et uinum non bibere, sanis et bene habentibus loquebatur, quando uero aiebat, modico utere uino propter stomachum, infirmis et male habentibus compatiebatur. Non enim dicebat, utere uino propter delectationem, sed propter stomachum atque frequentes infirmitates. Sed solent aliqui dicere, quam necessitatem habemus, a medicis curari, qui sollicitudinem nostram in ipsum proicimus, cui curae de nobis constat esse? Num quid non sine medicamentis nos potest sanos permittere consisti, qui solo sermone uniuersa ualet restaurare? Verum quidem dicere comprobantur, quia absit, ut deo aliquid impossibile asscribatur, sed necesse est, ut eius verbis fidem accommodent, quem eorum curam habere non diffidunt. Dicit enim, non egent sani medico, sed male habentes. Scire etenim debent, quia nullus, quamlibet iustus, homo hanc presentem uitam euadere potuit sine flagello. Beatus namque Job, qui ita perfectus fuit, ut licet a leuioribus delictis, sine quibus nec unius diei infans esse potest, non esset immunis, tamen nullo sibi crimine conscius erat, ita ut dicere auderet: non enim reprehendit me cor meum in omni uita mea, qui etiam uoce dominica ita laudatur, ut nullum habuisse in terra similem diceretur, ulcere pessimo percussus esse, ita ut testa saniem fluentem et uermium scatentem globum raderet, narratur. Sed et Paulus apostolus, infirmitatem se carnis habere sepius manifestat, cum dicit: quando infirmor, tunc potens sum, et rursum, libenter inquid gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi; o quam optabilis tribulacio carnis, quae uirtutem habitare facit in homine redemptoris. Sed hoc nullo curatos legimus medicamento, sed dominus noster Jesus Christus, qui nobis exemplum reliquit, ut sequamur uestigia eius, qua tinus innueret medicinam et solacia humana in necessitate non refutanda, hoc euidentissime in euangelio dignatus est ostendere. Nam cum in domo pharisaei recubuisset et mulier ad eum meretrix accepto alabastro unguenti pretiosi accessisset atque super capiti ipsius recumbentis infunderet, non indigne ferebat, sed magis deuotionem eius laudabat, ita ut pharisaeo diceret: Amen dico tibi, remittuntur ei peccata multa; de qua et discipuli eius conquaesti sunt dicentes, ut quid perditio haec unguenti! quibus dominus ait: opus bonum operata est in me; mittens enim hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Qua ratione igitur purus homo uituperat, quod deus homo non uituperandum manifestat. Cuius exempli Paulus apostolus imitator extitit, hoc, quod iam diximus, dicendo "qui infirmus est, holera manducet", sed et alii quam plurimi sancti uiri aemulatores exstiterunt, quos suam egritudinem medicamento subleuasse et caelestis regni aditum cognouimus introisse. Sed nobis horum hic memorasse sufficiat. Germanus namque, Capuanae urbis episcopus, cum grandem corporis molestiam habuisset, dictauerunt ei medici, ut pro corporis salute in angularibus thermis lauari debuisset. Que haec, quantocius potuit, implere curauit, in quibus termis et animam Paschasii, urbis romae diaconi recognouit. Postea uero uenerabilis uir, benedictus abbas, intempesta noctis hora per fenestram respiciens vidit eiusdem Germani episcopi animam in spera ignea ab angelis in caelum ferri. Cui rei et seruandus diaconus testis exstitit, ut in duorum testimonio fidelis esset relatio. Sed Gregorius papa, qui haec, quae de Germano diximus, retulit, talem aliquando uexationem patiebatur, ut uix loqui potuisset, ipso in omeliis euangeliorum narrante ac dicente, fractus longa molestia stomachus, loqui me de expositione prohibuit et rursum aestiuum inquit tempus, quod corpori meo valde contrarium est, loqui me de expositione longa mora interueniente prohibuit, quem proculdubio medicamento perfrui cognoscimus, si eius omeliarum uel dialogorum libros intente legamus. Dicit enim in omeliis, per amarum poculum confectionis peruenitur ad gaudia salutis. Rursum in dialogorum libris, quidam inquid monachus, Iustus nomine, medicina arte fuerat inbutus, qui mihi in meo monasterio constituto sedulo obsequi atque in assiduis egritudinibus meis excubare consueuerat. Isidorus quoque episcopus, cuius iam superius mentionem fecimus, passionem se sustinere his indicat uerbis. Miserere domine misero Isidoro, indigna agenti et digna patienti, assidue peccanti et tua flagella cotidie sustinenti, quod tam mentis quam et corporis flagella possunt intellegi. Neque enim deus aut iusto aut impio misericordiam abstrahit, quia aut bonos hic per afflictionem iudicat et illic remunerat per miserationem, aut malos hic remunerat per temporalem clementiam et illuc punit per aeternam iustitiam. Valde enim salubris est infirmitas, quae mentem a duritia frangit, sed ualde perniciosa sanitas, quae ad inoboedientiam hominem ducit. Magis ergo corripitur, qui a deo diligitur, Salomone dicente: Quem enim diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Et sicut Amos propheta ait: tantummodo uos cognoui ex omnibus nationibus terrae, idcirco uisitabo super omnes iniquitates uestras; quam uisitationem psalmista implorat dicens: uisita nos in salutari tuo, vel: ita ipse dominus in apocalipsin dicit: Ego, quos amo, arguo: et castigo, quia ualde eis necessarium est in hac uita et uitiis temptari et uerberari flagello, vt dum uitiis pulsentur, de uirtutibus non superbiant, dum uero aut animi aut carnis dolore atteruntur, a mundi amore trahantur. Quapropter unus quisque, quando egritudine corripitur, caueat, ne murmurationis malum incurrat; qui enim de flagellis murmurat, deum plus irritat; sed meminere studeat, quoniam per multas tribulationes oportet intrare in regnum dei, et quia dei iudicia numquam iniusta, et quia nemo hic potest gaudere cum seculo et illic regnare cum Christo. Non sunt, inquit apostolus, condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, ideoque inpatientia nostra secundum domini mandatum debemus possidere animas nostras, quia, quamdiu in hoc mundo sumus, necesse est, ut flagella et labores sustineamus, quemadmodum scriptum est: sex dies arabitis, septimo cessabitis. Quid enim aliud per senarium numerum nisi omne tempus uitae presentis accipitur, in quo nobis arare, id est tribulationem sustinere praecipitur, et quid per septimum diem, in qua cessari ab aratione iubetur, nisi requies aeternae uitae figuratur, in quo omnis, labor patienter sufferentium perenni pausatione remunerabitur. O quam optabilis aratio tribulationis sex dierum! quae remuneratur requie dierum numerum excedentium. Sed non ideo humana refutanda medicina, sed cum gratiarum actione in labore utenda, quia nemo debet carnem suam, in eo quod condita est, odio habere, sed in eo, quod facilis est ad peccandum, ei frenum delectationis non relaxare, licet Paulus diceret: "carnis curam ne feceritis", quia statim adiecit "in desideriis". Quod enim in desiderio prohibuit, in necessitate nimirum concessit. Nunc iam quaerendum est, si dominus medicus dici ualeat, aut si aliquid ab eo medicinali more actum esse constet? Qua ratione igitur dominus medicus dici non poterit, qui totum mundum, infidelitatis languore oppressum, sanauit? Denique quando populus Israel, egressus ex Egipto, ad aquas peruenit amarissimas et eas bibere non potuit, mur murare contra dominum coepit. Sed dominus, eorum fatigationi misertus, precepit, ut lignum Moyses sumeret et in aquam mitteret. Quod cum misisset, aqua potabilis facta est. Rursum precepit Heliseo, ut postulantibus Hiericho habitatoribus, quatinus aquas steriles et malignas sanaret, acciperet uas rude fictile et mitteret in eo sal et detergeret illud in flumine et statim aquae sanarentur. Cui enim hoc iuxta hystoriam medicinali more actum esse non uidetur? Quando hactenus medici hoc solent agere, cum aliquid amarum et fastidiosum esse sentiant, melle aut alio aliquo, quo amaritudinem fastidiumque temperari existimant, conmiscent. Sed multo magis his in factis figuram medici inueneris, si mysticum sensum inquirere non pigriteris. Sicut ergo Moyses aquam amarissimam fideli populo ligni inmissione dulcorauit, ita et deus omnipotens per inmissionem ligni crucis, confessionem in aquam baptismatis, cunctis fidelibus amaram ueteris testamenti literam in spiritus sancti dulcedinem conuertit, et sicut Helisaeus inmissione salis in uas fictile aquas Hiericho steriles et malignas sanauit, ita et pater omnipotens sapientiam suam in corpus humanum mittendo omnem a malignitate et sterilitate mundum liberauit. Per salem enim sapientia figuratur, Christus autem dei uirtus et dei sapientia dicitur, qui, in carne cum apparuisset, medicum se esse fatebatur, dicendo, non indigent sani medico sed male habentes, in quibus uerbis, quia semetipsum designauit, sequentia testantur uerba: non, inquit, ueni uocare iustos sed pecca tores, quod et factis ostendere dignatus est. Nam cum quendam uidisset hominem caecum a natiuitate sua, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et liniuit oculos eius et ait illj, uade et laua in natatorio Siloe. Qui cum lauisset, repente uisum recepit. Nec mirum, si terrae inlinitione caeco dominus uisum reddidit, qui ex ea cunctis mortalibus medelam nasci constituit, sicut per quendam sapientem dicitur, altissimus creauit de terra medicinam. Congruum quippe deo dispensante fuerat, ut homo, qui de terra formatus est, ex eadem suae infirmitatis solacia repperiret; nihil enim terra sine causa, sed omnia necessaria producit, unde psalmista dicit, de fructu operum tuorum satiabitur terra, producent fenum iumentis et herbam seruituti hominum. Quamobrem nullus terrenam debet spernere medicinam, ubi sibi profectum et non damnum irrogari cognoscit, quando eam a sanctis uiris non contemptam esse constat. Lucas quippe, uir apostolicus, qui actus apostolorum. ut uidit, et euangelium Christi, ut audiuit, conscripserat, medicinae artis peritiam habuisse ostenditur, cum per Paulum dicitur: saluta tuos, Lucas medicus carissimus meus, cuius laus in euangelio per omnes ecclesias esse narratur, nec non et martyres incliti exstant, qui medicinam in usu habere et eius studiis intentos fuisse dicuntur, id est Cosmas et Damianus. Quamobrem honorem impendamus medicis, ut nobis subueniant egrotis, memores illud sapientis: honora medicum propter necessitatem, etenim illum creauit altissimus, et quod tibi propinatur, non diffides sumere. altissimus, ait idem sapiens, creauit de terra medicinam et uir prudens non abhorrebit illi. qui ergo in necessitate medicinam non quaerit, insipiens et inprudens dici ualebit. Iccirco inquam, ut iustum est, satis fac medico, dum sanus es, ut si egritudinem incurreris, eius beneficia ualeas consequi, ne forte, si incolomis spreueris, in necessitate occurrat nemo tibi. Vult enim deus honorari in mirabilibus suis, quae per hominem geruntur, quia quidquid boni per hominem geritur, a deo perficitur Isaia testante. Omnia, ait, opera nostra operatus est nobis dominus, et ipse in euangelio dicit, sine me nihil potestis facere, ideoque quando infirmatur, requirat a medico cum reuerentia aptum suae infirmitati medicamentum et a domino inploret cum humilitate egritudini suae salubre remedium. Tunc enim salubre remedium postulat, quando ad bene operandum sanus fieri exoptat. Nam quando aliter sanus fieri laborat, ipse sibi orationis effectum euacuat, vnde et contigit, ut sanitatem consequi non ualeat, quia dominus noster, cum ignorantes noxia et contraria nobis petimus, ita clementer negat, quomodo si aestuans febribus aquam frigidam a medico postulet, dicens, miserere mei et da quod peto, et ille respondeat, scio quo tempore debeam dare, quod petis, non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est et uoluntas tua utilitati tuae probatur esse contraria. Quapropter nullus a domino petat, quod uoluntatem eius non esse putat, quia si petitur exaudire non dignabitur, sed petat, ut quomodo uoluntas eius decreuerit, ita ei proueniat. Ille enim omnes homines uult saluos fieri. Quod si medicamento circumdatus minime sanitatem consequitur, hoc suae aut culpae aut probationi, non medicorum reputetur imperitiae. Nec ideo debet cessare curam agere carnis suae, sed, quantum ualet, eam fouere contendat, nonque concupiscentias ad implendum, sed ad bene operandum quatinus habeat, unde tribuat necessitatem patientibus. Si autem nihil profecerit eius studium, tunc ad patientiae medicamenta recurrat, unde illi non fallitur, quin ad aeternam salutem, non tantum corporis, sed etiam animae peruenire ualeat. Ideo quippe uindemiae tempore botriones pedibus conculcantur, ut postea regalibus conuiuiis intersint et absque eorum sanguine nulla potestas imperii, et idcirco triticum mola tunditur, ut panis mundus efficiatur et in mensa magni regis ponatur. Quanto enim hic unusquisque tribulatione tunditur, tanto in futuro regno, si tantum patiens sit, purior inuenitur.

Sed iam uos etiam alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula tractatis curiositate et egrotantibus officia beatae pietatis inpenditis, tristes passionibus alienis, de pereclitantibus maesti, susceptorum dolore confixi et in alienis calamitatibus maerore proprio semper attoniti, vt, sicut artis uestrae peritia docet, languentibus sincero studio seruiatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui. Et ideo discite quidem naturas herbarum, discretionem pimentorum commixtionesque specierum sollicita mente tractate. Verum non ponatis in herbis spem, non in humanis oculis sospitatem. Nam quamuis medicina legatur a domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui uitam sine dubio concessit. Scriptum est enim: omne quod facitis in uerbo aut opere in nomine domini Iesu Christi, facite gratias agentes domino et patri per ipsum dicentes: non nobis domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et illud, quod iam supra diximus: omnia opera nostra operatus es domine. Nolite ergo pigri esse, languentibus domini gratia subuenire. Quicquid enim male habentibus facitis, Christo domino impenditis, ipso in die iudicii dicente: infirmus fui et uisitastis me, et quamdiu fecistis uni de his minimis, mihi fecistis. Igitur nolite negligere Christum uisitare. Denique scire debetis, quod utinam sic ageretis, quemadmodum scitis, quia in pauperioribus magis Christus uisitatur, diuitum quippe habundantia ipsa sibi uisitationem exigit medicorum. Mementote operum domini, qui centurionis seruo non dedignabatur occurrere oppresso languore, qui tamen reguli filio per corporalem personam dedignabatur adesse. Hic quippe superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem domini facti sunt, sed honores et diuitias ueneramur. Ecce, qui de caelo uenit, seruo occurrere non dispicit, et nos, qui puluis et cinis sumus, ad pauperes egrotos intrare dedignamus? Nolite ergo conspicere, qualem in hoc seculo, sed qualem in futuro mercedem recipiatis. Beati enim eritis, si his curationem uestram inpenditis, quos retribuere nobis non posse perspicitis. Nihil quippe debetis ab eis exigere, si mercedem in aeterna requie uultis inuenire, quia beatius est dare magis quam accipere. Visitate ergo, quos pauperes aspicitis et quos foris cernitis dispectos saeculi. Intus arbitramini amicos domini ad uisitandum, namque pigri cur estis, quando hoc, quod iacenti in terra porrigitis, sedenti in caelo datis. Ideo discite pauperibus misereri, ut et dominus uestri quandoque misereatur. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ergo si hoc facientes Christi et non uestram gloriam quaeritis, in die iudicii cum his, qui in dextris erunt, audire meremini: venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. Quod si uobis non fuerit grecarum litterarum nota facundia, est liber herbarum Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit. Posthaec legite Ypocratem atque Galienum latina lingua conuersos, id est tharapeutica Galieni ad philosophum Glauconem distinata et anonimum quendam, qui ex diuersis auctoribus probatur esse collectus, deinde Caelii Aurelii de medicina et Hyppocratis de herbis et curis diuersosque alios medendi arte compositos. Hos ergo legite et quemadmodum dixerint medicamina conficite et ita languentibus subuenite a Christo mercedem recepturi, a quo calicem aquae frigidae in nomine eius datum certum est remunerari regno perenni, in quo cum patre et spiritu suo uiuit et regnat in secula seculorum, Amen.