BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hrabanus Maurus

ca. 780 - 856

 

De universo

 

842/852

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

Praefatio ad Ludovicum regem

invictissimum Franciae

 

Domino excellentissimo, et omni honore dignissimo LUDOVICO regi, RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, aeternae beatitudinis in Christo optat salutem.

Audita bona opinione vestra, quae praedicatur per totas provincias Germaniae atque Galliae, et pene in cunctis partibus Europae crebris laudibus intonat, satis exsulto, et Domini misericordiam imploro; quatenus hoc cum bono augmento ad salubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quae in servitium Christi, ipsius largiente gratia, sacras Scripturas exponendo, prout potui, expendi, non sine vestra communione habere volui: sed aliquos tractatus atque commentarios, in divinos libros conscriptos, vestrae venerationi direxi. Nuper quoque quia vos, quando in praesentia vestra fui, compertum vos habere dixistis aliquod opusculum me noviter confecisse de sermonum proprietate et mystica rerum significatione; quod etiam a mea parvitate postulastis vobis dirigi: feci libenter quod petistis, et ipsum opus vobis, in viginti duobus libris terminatum, transmisi: ut, si Serenitati Vestrae placuerit, coram vobis relegi illud faciatis; et si aliquid in eo dignum emendatione repertum fuerit, cum vestris sagacissimis lectoribus, prout ratio dictat, illud emendare curetis. Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus, nec non etiam de mystica rerum significatione. Quod idcirco ita ordinandum aestimavi, ut lector prudens continuatim positam inveniret historicam et mysticam singularum rerum explanationem: et sic satisfacere quodammodo posset suo desiderio, in quo et historiae et allegoriae inveniret manifestationem.

Unde mihi non melius aliud videbatur huius operis sumere initium, quam ab ipso conditore nostro, qui omnium rerum est caput et principium: quia quidquid naturaliter subsistit, aut auctor et creator omnium est, aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia [Rom. XI]; qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt [Psal. CXX]. Sic ergo primum de ipso summo bono et vero conditore nostro, hoc est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno et solo omnipotente Deo, iuxta parvitatem ingenii mei, quantum divina gratia me posse concessit, scribendo aliqua disserui. Postea vero de coelestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura, sed etiam de vi et effectibus earum, sermonem habere institui: ut lector diligens in hoc opere et naturae proprietatem iuxta historiam, et spiritualem significationem iuxta mysticum sensum simul posita inveniret. Et quia de sanctis hominibus qui in Veteri et Novo Testamento commemorantur, eorumque actionibus mysticis, nec non et de locis in quibus habitabant, silere me non convenit: nomina ipsorum simul et locorum ex Hebraica lingua in Latinam transferre placuit, ut inde facilius mysticam significationem explanare possem. Addidi quoque in praese ti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana: et e contrario de gentilium superstitione, et haereticorum errore, de philosophis et magis atque falsis diis, de linguis gentium, de regnis et militum civiumque vocabulis atque affinitatibus; de homine et partibus eius, et reliquis animantibus: de lapidibus, lignis et herbis, quae in terra gignuntur: de variis artibus atque artificiis et aliis multis: quae omnia in prooemio enumerari longum est. Proinde quod de his posui, nunc sufficiat: caeterum autem in capitulis singulorum librorum diligentius ea numerari curavi. Decrevi enim hoc totum opus (ut supra dixi) in viginti duos libros dispertiri: sub quo numero Vetus Testamentum legis divinae interpres beatus Hieronymus complexum se asseruit: ex cuius interpretatione et expositione quaedam obscura in hoc opere elucidavi.

Tu autem, electe domine et regum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet: et tam tibi, quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, ea utilia esse permitte: quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude protulit tale praeconium, dicens: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praeposui illam regnis et sedibus; et divi ias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator. In manu enim illius sunt et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina. Ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum, morum mutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, cogitationis hominum, differentias arborum, et virtutes r{adi}cum, et quaecunque sunt absconsa et improvisa didici: mnium enim artifex docuit me sapientia [Sap. VII].

Unde etiam in libro gentium et Regum legitur Dominus probasse petitionem Salomonis, qui petiit ab ipso sibi dari cor docibile, ut iudicare posset populum suum, et discernere inter bonum et malum; ubi ita scriptum est: Placuit sermo coram Domino, quod Salomon rem huiuscemodi postulasset. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti dies multos, nec divitias animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos [III Reg. III]. Unde manifestum est quod quicunque verus est amator sapientiae, et diligens custos mandatorum Dei, et fidelis exsecutor voluntatis ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem, in futura vero vita fidelissimum boni studii remuneratorem et gaudii aeterni largitorem. Idcirco, domine mi rex, ante omnia semper studium sit tibi ad discendam sapientiam divinam, subiectosque tibi idipsum agere praecipias: quatenus merito rex nominari possis, qui temetipsum et omnes tibi obedientes secundum voluntatem Dei regere et in viam veritatis ducere conaris: sicque fiet ut cum apparuerit Rex regum, et Dominus dominorum sederit in sede maiestatis suae, et congregatae fuerint ante eum omnes gentes, ut recipiant omnes, iuxta meritorum qualitatem, aut praemium aut poenam, tunc tu cum tuis a dextris eius stans, audias illam amabilem sententiam Domini, quam ad omnes electos suos prolaturus est, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete vobis paratum regnum ab origine mundi [Matth. XXV]. Sicque insertus sanctorum coetibus ibis cum eo in vitam aeternam, ubi simul cum sanctis angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter usque in finem.

Maiestas omnipotentis Dei diu vos hic servet incolumes, et postea in coelestis regni gaudio beatificet sempiterno.