B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



D e   d i v i s i o n e   n a t u r a e   s i v e
P e r i p h y s e o n   l i b r i   V


L i b e r   I V

_______________________________________________


C a p i t u l a :
I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII   XIX   XX
XXI   XXII   XXIII   XXIV   XXV   XXVI   XXVII

 
V I

[...]

A L U M N U S .
Iure quidem culpatur rationabilis animalis irrationabilis motus. Nam si aliquis homo honestae formae bestialem effigiem sponte sua se indueret, non immerito reprehenderetur, ab eo quod melius est in id quod multo deterius seipsum praecipitans.
V I I 
Sed adhuc quaero: cur deus hominem in genere animalium creavit, quem ad imaginem suam et similitudinem facere voluit? Gloriosius quippe videretur omni animalitate fieri absolutum, quod superni characteris particeps esse ultra omnia animalia fuerat electum, caelestiumque essentiarum consors, [762C] quibus terrenorum animalium nulla consubstantialitas sinitur inesse, Non enim terrenis corporibus gravantur, nec corporeis sensibus utuntur ad rerum sensibilium notitiam; non extrinsecus phantasias accipiunt, sed intrinsecus in seipsis rationes eorum quae vident cognoscunt. Nam et anima non extra se videt quae sentit, sed per phantasias in seipsa. Quod angeli non patiuntur, quamvis Plato angelum diffiniat animal rationale et immortale. Sed quod auctoritate sanctae scripturae sanctorumque patrum probare non possumus, inter certas naturarum speculationes (quoniam temerarium est) recipere non debemus. Quod autem sanctus Augustinus summos angelos spiritualia sua corpora, in quibus saepe apparent, non solum habere. non denegat, verum [762D] etiam confirmat, nullo modo compellit nos caelestes substantias animalia esse credere, praesertim cum non caelestium et incorruptibilium corporum cum angelicis spiritibus armonia inseparabilisque iunctura sed terrestrium et corruptibilium cum animabus, sive rationabilibus sive irrationabilibus, sensu mediante, connexio animal effidat. Nam si sensus exterior angelicis corporibus atque intellectibus inest, quid prohibet ne illos animalia, corpore et anima [763A] sensu mediante et intellectu vivificante composita, sicut Platoni placet, dicamus? Et si sic, quare in genere animalium non computantur? Siquidem et homo si non peccaret, animal esset. Non enim peccatum de homine fecit animal, sed natura. Nam et angelos praevaricatores animalia esse nulla tradit auctoritas. Quod maxime tali docetur argumento. Siquidem illa futura felicitas, quae sanctis hominibus promittitur, non alia esse praedicatur quam angelicae naturae perfecta et in nullo deficiens aequalitas. Quis autem sanum sapiens futuram hominis transmutationem crediderit veluti ex animali inferiori in animal superius, ex terreno in caeleste, ex temporali in aeternum, ex mortali in immortale, ex misero in beatum, sed potius [763B] omnia quae in hac vita in hominibus sanctis ceteris communia animalibus seu intelliguntur seu sentiuntur, in illam essentiam caelestem et incommutabilem omnique animalitate carentem ineffabili quadam mutatione transferri? Quod etiam homini, si non peccaret, futurum erat. Quare igitur homo in genere animalium quae de terra producta sunt creatus sit, in quo semper non manebit? Siquidem cum mundus iste, cuius pars animalis homo est, interierit, omne quod in homine animale est cum ipso et in ipso peribit; non enim sinit vera ratio totum pati interitum, partes vero illius ab interitu salvari. Porro si totus mundus cum omnibus suis partibus interiturus erit, quomodo homo, in quantum pars mundi est, post mundum manebit, aut ubi, [763C] aut quomodo, non satis video. Ac per hoc huius quaestionis nodulos solvas, obnixe flagito.

N U T R I T O R .
Altam valde humanae conditionis physicam theoriam postulas, nostramque disputationem longius progredi compellis. Et mihi sufficeret interroganti tibi quare deus hominem in genere animalium creaverit, quem ad suam imaginem facere proposuit, breviter respondere: quia ita voluit eum condere, ut quoddam animal esset, in quo imaginem suam expressam manifestaret. Cur autem ita voluit quisquis quaerit, divinae voluntatis causas quaerit, quas quaerere nimis praesumptiuum est atque superbum: «Quis enim cognovit sensum domini?» Sed si hoc dixero, ingratus fortassis silebis, et nos aestimabis nil ad purum perfectumve ducere posse. Non dicam igitur cur voluit, [763D] quia omnem intellectum superat, sed dicam, prout ipse dederit, quid facere voluit. Omnem quidem creaturam visibilem et invisibilem in homine fecit, quoniam ipsi universitas conditae naturae inesse intelligitur. Quamvis enim adhuc lateat quanta sit prima hominis conditio post praevaricationem, superni luminis defectu, nihil tamen in caelestibus essentiis naturaliter inest, quod non in homine [764A] essentialiter non subsistat. Est enim intellectus et ratio, est caelestis angelicique corporis habendi naturaliter insita ratio, quae post resurrectionem luce clarius et in bonis apparebit, et in malis: hoc namque commune erit universae humanae naturae, in aeternis incorruptibilibusque ac spiritualibus corporibus resurgere. «Seminatur», inquit, «animale, surget corpus spirituale». Totus iste mundus sensibilis in ipso conditus est. Nulla enim pars eius invenitur, sive corporea, sive incorporea, quae non in homine creata subsistat: sentit, vivit, incorporatur. Noli moles corporeas in homine pensare, virtutem magis considera naturalem, praesertim cum videas in ipso humano corpore pupillam oculi, quae cum sit minima omnium membrorum quantitate, maxima subsistit [764B] potentia. Si ergo deus hominem in genere animalium non crearet, vel certe si omnium animalium totam naturam in homine non substitueret, quomodo universa creatura visibilis et invisibilis in eo comprehenderetur? Ac per hoc rationabiliter possumus dicere: propterea deus hominem in genere animalium voluit substituere, quoniam in ipso omnem creaturam voluit creare. Cur autem in ipso omnem creaturam voluit creare, si a me quaeris, respondeo: quia ad imaginem et similitudinem suam voluit eum facere, ut quemadmodum principale exemplum superat omnia essentiae excellentia, ita imago eius superaret omnia creationis dignitate et gratia. Cur autem specialiter prae ceteris visibilibus et invisibilibus creaturis ad imaginem suam hominem [764C] voluit facere, fateor me omnino ignorare.

A L U M N U S .
Mihi interroganti cur deus in genere animalium hominem voluit facere, satis, ut aestimo, et rationabiliter responsum. Verumtamen adhuc quaero: quomodo in homine omnia creata sunt et in ipso subsistunt? Num secundum solam essentiam, an secundum sola accidentia, an cuncta quae considerantur in universa creatura, hoc est, secundum essentiam, speciem, differentiam, et proprietatem, et omnia quae circa ea intelliguntur?

N U T R I T O R .
Hanc quaestionem non mihi facile occurrit quomodo rationabiliter absolvam. Nam si dixero secundum solam essentiam, merito respondebis: omnia igitur in tantum solummodo sunt, in quantum essentialiter subsistunt, cetera vero quae circa essentiam [764D] vel substantiam intelliguntur in numero universitatis rerum nec computanda nec penitus sunt. Et si ita est, quaeres a me: unde ergo sunt quae circa essentiam rerum intelliguntur? Si dixero: ex deo facta sunt, dicturus eris: quare ergo in numero universitatis, quae in homine facta est, non includuntur? Si dixero: a deo facta non sunt, respondebis: non sunt igitur, nam si essent, non aliunde [765A] nisi ex causa omnium, quae deus est. Et si consensero ea quae circa essentias intelliguntur in numero rerum non esse, quia a deo non sunt, continuo dices: quomodo ergo intelliguntur? Omne enim quod ex deo non est nullo modo intelligi potest, quia ullo modo non est. Si dixero: non solum essentias, verum etiam omnia quae naturaliter circa eas intelliguntur et ex deo esse et in partibus universitatis computari non est dubium, cogar unum e duobus eligere: aut non totam universitatem in homine conditam, si solummodo essentiae in ipso factae sunt, aut totam universitatem (hoc est essentias et quaecumque circa eas et in eis perspiciuntur) in homine conditam esse. Et si dixero non partem universitatis (hoc est substantias) [765B] sed totum in homine constitutum, gravissima quaestione persequeris dicendo: irrationabilitas ergo in eo facta est, et bestialitas, quadrupedalitas, volatilitas, omnesque differentiae diversorum animalium aliarumque rerum, species quoque et proprietates et accidentia, et cetera innumerabilia, quae ab humana natura longe distare videntur, in tantum ut, si homini inesse constiterit, non esse hominem, sed turpissimum monstrum recte iudicetur.

A L U M N U S .
Difficultatem quaestionis cumulasti, quadamque deliberatione quicquid ab alio opponeretur tibi ipse opposuisti. Ac per hoc aut eam reserabis, aut obstrusam praeteries, et ad alia transibis, quod valde incongruum videbitur.

N U T R I T O R .
Conemur itaque illam quodammodo conspicari, ne omnino intacta [765C] interim relinquatur.

A L U M N U S .
Mihi aliter satisfacere non valebis.

N U T R I T O R .
Omne quod cognoscitur intellectu et ratione, seu corporeo sensu imaginatur, putasne in ipso qui intelligit et sentit quodammodo posse creari et effici?

A L U M N U S .
Videtur mihi posse. Rerum siquidem sensibilium species et quantitates et qualitates, quas corporeo sensu attingo, quodammodo in me creari puto; earum namque phantasias, dum memoriae infigo, easque intra meipsum tracto, divido, comparo, ac veluti in unitatem quandam colligo, quandam notitiam rerum quae extra me sunt in me effici perspicio. Similiter etiam interius intelligibilium, quae solo animo contemplor (verbi gratia, liberalium disciplinarum) quasdam notiones, veluti intelligibiles species, dum studiose eas perquiro, [765D] in me nasci et fieri intelligo. Quid autem interest inter notitiam et res ipsas quarum notitia est, plane non video.

N U T R I T O R .
Quid tibi videtur? Num unius naturae, an alterius sunt res earumque notitiae quae in anima fiunt?

A L U M N U S .
Alterius. Quomodo enim unius naturae erit species corporea (verbi gratia cuiusdam animalis, seu herbae, seu arboris) et notitia eius quae in natura incorporea efficitur? Eadem ratione, quomodo cuiuspiam disciplinae intelligibilis species et notitia ipsius unius naturae possunt [766A] fieri?

N U T R I T O R .
Si ergo alterius generis seu naturae, et non eiusdem, dic, quaeso, quid horum praestantius ponendum arbitraris: num excelsioris naturae sunt res propriis notionibus, an ipsae notiones rebus?

A L U M N U S .
Visibiles species melioris esse naturae notionibus earum dixerim, si sanctus Augustinus in nono de trinitate, undecimo capitulo, talem sententiam non pronuntiaret: «Cum per sensum», inquit, «corporis discimus corpora, fit aliqua eorum similitudo in animo nostro, quae phantasia in memoria est. Non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus, sed eorum similitudines. Melior est tamen imaginatio corporis in animo quam illa spedes corporis, in quantum haec in meliore natura est, id est in substantia vitali, sicuti est animus». Non autem [766B] intelligibiles notione sua, quae est in anima, meliores esse audeo dicere. Quod enim intelligit melius esse quam quod intelligitur, ratio docet. Nam si rerum omnium cognitio in divina sapientia subsistit, meliorem esse incomparabiliter eam rebus omnibus quarum cognitio est non temere pronuntiarim. Et si ita est, talis ordo, ut reor, ex divina providentia per universam creaturam procedit, ut omnis natura, quae sequentis se notitiam comprehendit, non solum melior et superior sit, verum etiam et ipsa notitia dignitate naturae, in qua est, praecedit eam longe, cuius notitia est. Ac per hoc facilius dixerim notitiam intelligibilium rerum antiquiorem esse ipsis intelligibilibus rebus.

N U T R I T O R .
Illud fortassis recte diceres, si praestantius sit quod formatur illo quod [766C] format.

A L U M N U S .
Quare hoc opponis?

N U T R I T O R .
Quia notitia artium, quae in anima est, ab ipsis artibus formari videtur. Sed si certissima ratione suaderes non notitiam ex artibus, verum artes ex notitia formari, tua forsitan ratiocinatio recte ingrederetur.

A L U M N U S .
Nonne inter nos confectum iam omne quod intelligit illo quod intelligitur praestantius esse?

N U T R I T O R .
Confectum.

A L U M N U S .
Dic ergo: utrum peritia mentis intelligit disciplinam, an disciplina peritiam?

N U T R I T O R .
Mente intelligi disciplinam non dubito. Si vero dixero ex ipsa quoque peritia similiter, sicut et mente cuius peritia est, eandem disciplinam cognosci, vereor ne videar asserere mentem peritiamque sui duo quaedam esse disciplinae notionibus vigentia, et non unam eandemque essentiam, cui naturaliter [766D] inest disciplinae cognitio. Si autem mentem suique peritiam non duo quaedam, sed unum atque idem vera docet ratio, cogor fateri omne quod mente intelligitur peritia quoque sui intelligi; et continuo sequetur mentem et peritiam, vel certe mentem peritam, praestantioris naturae esse ea disciplina quam intelligit, si antiquiora sunt intellectis intelligentia. Si autem dixero ipsam disciplinam peritae mentis peritam esse, consequens erit aut mentem peritam disciplinamque peritam duo quaedam [767A] esse se invicem intelligentia et a se invicem intellecta, ac per hoc aequali dignitate naturae pollentia, aut mentem peritiamque sui disciplinamque quam intelligit et a qua intelligitur unius eiusdemque essentiae fateri. Sed quid horum tenendum sit, nondum clare patet.

A L U M N U S .
Forsan patebit, dummodo rectam ratiocinandi viam, deo duce, ingrediamur.

N U T R I T O R .
Quaeramus itaque diligentius. Ac primum dicas volo mentis naturam, cui inest disciplinae peritia, simplicem esse an non.
A L U M N U S .
Simplicem arbitror. Est enim incorporea, intellectualis; ac per hoc omni compositione carere necesse est.

N U T R I T O R .
Recte arbitraris. Putasne igitur aliquid ei accidere, quod eius essentiae naturaliter non inest?

A L U M N U S .
Puto quidem. Multa enim contingere ei video. [767B] Verbi gratia: temporaliter movetur, dum ipsa non sit tempus, peritia disciplinarum ei accidit, nunc enim perita, nunc imperita, nunc disciplinata, nunc indisciplinata dinoscitur, nunc sapiens, nunc insipiens, nunc errans (quando irrationabiliter volvitur), nunc rationis viam recte ingreditur, et multa id genus.

N U T R I T O R .
Non ergo peritia disciplinae, vel ipsa disciplina naturaliter ei inest. sed ex accidentibus extrinsecus proveniunt.

A L U M N U S .
Non ausim hoc dicere. Neque enim verisimile est deum ad imaginem et similitudinem suam creasse mentem, cui naturaliter peritia atque disciplina non ingenita sit; alioqui non esset mens, sed bruta quaedam irrationabilisque vita. Nam non recte quis dixerit, ut arbitror, hominem ad imaginem dei factum secundum [767C] accidens, et non secundum substantiam, praesertim cum intellectum et rationem substantialiter inesse ei videamus.

N U T R I T O R .
Non ergo accidunt ei, sed naturaliter insunt.

A L U M N U S .
Non temere dixerim, ut opinor. Quamvis enim imperita et insipiens nasci videatur (quod ei accidit divini transgressione mandati, qua et suimet et creatoris sui oblita est), doctrinae tamen regulis reformata, deum suum et seipsam suique peritiam et disciplinam et omnia quae naturaliter in ea subsistunt in seipsa potest reperire, redemptoris sui gratia illuminata.

N U T R I T O R .
Restat igitur considerare quomodo ei insunt peritia et disciplina: num veluti naturales qualitates, quas virtutes appellant, ut sunt species sapientiae et scientiae, quas divini radii repercussione percipit, an veluti substantiales suas partes, quibus consistit, ita ut quaedam [767D] trinitas sit unius essentiae, mens, peritia, disciplina?

A L U M N U S .
Quod postremo posuisti crediderim. Videtur enim mihi substantialis quaedam et connaturalis trinitas.

N U T R I T O R .
Mens itaque et peritiam et disciplinam suam intelligit, et a sua peritia suaque disciplina intelligitur, non quid, sed quia est; aliter enim coessentialis et coaequalis trinitas non erit.

A L U M N U S .
Nec hoc negarim, quia ita ratio me fateri exigit.

N U T R I T O R .
Vide igitur utrum a se invicem, an ab alia [768A] quadam superiori se natura formantur.

A L U M N U S .
Si superiorem naturam, ex qua haec trinitas et substituitur et formatur et intelligitur, fides catholica non suaderet, et non approbaret ventas, fortassis seipsa formari, vel certe principalem formam esse non incaute responderim. Iam vero, quoniam superior est ipsa, ex qua omnia quae formantur incipiunt formari, et ad quam conversa formantur quae ad eam convertuntur aut possunt converti, ab eadem etiam mentis trinitatem formari non dubito.

N U T R I T O R .
Hinc ambigere stultissimum. Sola itaque divina mens notitiam humanae mentis, peritae disciplinalisque, a se formatae et ad se, veram possidet in seipsa.

A L U M N U S .
Nil verius aestimandum.

N U T R I T O R .
Putasne aliud esse humanam mentem et aliud notionem eius in mente [768B] formantis et noscentis?

A L U M N U S .
Absit. Immo vero intelligo non aliam esse substantiam totius hominis, nisi suam notionem in mente artificis, qui omnia, priusquam fierent, in seipso cognovit; ipsamque cognitionem substantiam esse veram ac solam eorum quae cognita sunt, quoniam in ipsa perfectissime facta et aeternaliter et immutabiliter subsistunt.

N U T R I T O R .
Possumus ergo hominem diffinire sic. Homo est notio quaedam intellectualis, in mente divina aeternaliter facta.

A L U M N U S .
Verissima et probatissima diffinitio hominis est ista, et non solum hominis, verum etiam omnium quae in divina sapientia facta sunt. Nec vereor eos qui diffiniunt hominem non secundum quod intelligitur esse, sed ex his quae circa eum intelliguntur, dicentes: «Homo est animal [768C] rationale, mortale, sensus et disciplinae capax», et, quod est mirabilius, hanc diffinitionem oysiadem vocant, dum non sit substantialis, sed circa substantiam, ex his quae per generationem substantiae accidunt extrinsecus assumpta. Notio namque hominis in mente divina nihil horum est: ibi siquidem simplex est, nec hoc nec illud dici potest, omnem diffinitionem et collectionem partium superans, dum de ea esse tantum praedicatur, non autem quid sit. Sola etenim ac vera oysiades diffinitio est, quae solummodo affirmat esse, et negat quid esse.

N U T R I T O R .
Num tibi videtur rerum omnium sensibilium et intelligibilium quae potest humana mens intelligere notionem quandam in homine esse.

A L U M N U S .
Videtur plane. Et quidem per hoc maxime intelligitur homo esse, quod cunctorum quae, sive aequaliter sibi creata sunt, sive [768D] quibus dominari praecipitur, datum est ei habere notionem. Quomodo enim dominatus eorum homini daretur, quorum notionem non haberet? Siquidem dominatus illius erraret, si ea quae regeret nesciret. Quod apertissime divina nobis indicat scriptura dicens: «Formatis igitur dominus deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea. Omne autem quod vocavit [769A] Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. Ut videret», inquit, (hoc est ut intelligeret) «quid vocaret». Si enim non intelligeret, quomodo recte vocare posset? «Omne autem quod vocavit, ipsum est nomen eius», hoc est, ipsa est notio animae viventis.

N U T R I T O R .
Quid ergo mirum, si rerum notio, quam mens humana possidet, dum in ea creata est, ipsarum rerum quarum notio est substantia intelligatur, ad similitudinem videlicet mentis divinae, in qua notio universitatis conditae ipsius universitatis incommutabilis substantia est? Et quemadmodum notionem omnium, quae in universitate et intelliguntur et corporeo sensu percipiuntur substantiam dicimus eorum quae intellectui vel sensui succumbunt, ita etiam notionem differentiarum ac proprietatum naturaliumque [769B] accidentium ipsas differentias et proprietates et accidentia esse dicamus?

A L U M N U S .
Non mirum.

N U T R I T O R .
Creata est igitur in eo irrationabilitas, et omnes species, omnisque differentia, et proprietas ipsius irrationabilitatis, et omnia quae circa eam naturaliter cognoscuntur, quoniam horum omnium et similium notitia in ipso condita est. «Similium» autem dixi, propter illa quae extra animalia natura rerum continet, ut sunt mundi elimenta, herbarum quoque lignorumque genera, et species, quantitates et qualitates, ceteraque per innumerabiles differentias multiplicata. Quorum omnium vera cognitio humanae naturae insita est, quamvis adhuc inesse ei lateat seipsam, donec ad pristinam integritatem restituatur, in qua magnitudinem et pulchritudinem imaginis in [769C] se conditae purissime intellectura est, et nihil eam latebit ex his quae in se condita sunt, divino lumine ambita et in deum conversa, in quo omnia perspicue contemplabitur. An aliud voluit magnificus Boetius intelligi, ubi ait: «Sapientia est rerum quae sunt suique immutabilem substantiam sortiuntur comprehensio veritatis. Esse autem illa dicimus quae nec intentione crescunt, nec retractione minuuntur, nec variationibus permutantur, sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Haec autem sunt quantitates, quantitates, formae, magnitudines, parvitates, aequalitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, tempora, et quicquid adunatum quodammodo corporibus invenitur. Quae ipsa quidem natura incorporea sunt, et immutabilis substantiae ratione [769D] vigentia, participatione vero corporis permutantur, et tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Et ubi haec subsistere intelligis, nisi in notionibus suis, in anima sapientis? Ubi enim intelliguntur, ibi sunt, immo vero intellectus sui sunt.

A L U M N U S .
Praesentis quaestionis reseratio multiplicem exigit expositionem. Et, dum reseratur, innumerabilis diversarum quaestionum undique circumstantium [770A] multitudo, veluti ex quodam infinito fonte, manare non desinit, ut non immerito assimuletur ei herculeae ydrae figmentum, cuius capita in quantum truncantur in tantum crescunt, ita ut pro uno amputato centum ebulliant: humanam porro insinuans naturam, quae ydra, id est fons quidam multiplex est et infinitae profunditatis, quam praeter solum Herculem (hoc est virtutem) quis potest perspicere? «Nemo enim scit quae sunt in homine nisi spiritus hominis qui in ipso est». Itaque si notio illa interior, quae menti inest humanae, rerum quarum notio est substantia constituitur, consequens ut et ipsa notio, qua seipsum homo cognoscit, sua substantia credatur.

N U T R I T O R .
Consequens profecto. Diximus enim mentem humanam suique notitiam, [770B] qua se novit, et disciplinam, qua seipsam discit ut seipsam cognoscat, unam eandemque essentiam subsistere.

A L U M N U S .
Quid ergo dicemus? Numquid paulo superius ad purum deduximus hominis diffinitionem dicentes: «Homo est notio quaedam intellectualis in mente divina aeternaliter facta»? Et, si ita est, quomodo illa notio, qua homo seipsum cognoscit, substantia sua sit, si praedicta diffinitio non temere statuta est?

N U T R I T O R .
Non temere quidem. Nam et illa diffinitio, quae dicit notionem quandam in mente divina aeternaliter factam substantiam hominis esse, verax est; et quod nunc dicimus, notitiam videlicet, qua se mens humana cognoscit, substantialiter homini inesse, non irrationabiliter docetur. Aliter enim omnis creatura in verbo dei in quo omnia facta [770C] sunt consideratur, aliter in seipsa. Hinc sanctus Augustinus in examero suo: «Aliter», inquit, «sub ipso sunt ea quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea quae ipse est». Siquidem intellectus omnium in divina sapientia substantia est omnium, immo omnia. Cognitio vero qua seipsam in seipsa intelligit intellectualis et rationalis creatura veluti secunda quaedam substantia eius est, qua se novit solummodo se nosse et esse et velle, non autem quid sit. Et illa quidem substantia in sapientia dei constituta aeterna et incommutabilis est, ista vero temporalis et commutabilis; illa praecedit, ista sequitur; illa primordialis et causalis, ista procedens et causativa; illa universaliter omnia continet, ista particulariter, quantum a superiori distribuitur, subiecta sibi per notitiam comprehendit; [770D] ab illa producta est ista; ista vero reversura est in illam, et non dico nunc illam superessentialem substantiam, quae per seipsam deus est et unica omnium causa, sed illam quae primordialiter in sapientia dei facta est causaliter, cuius effectus est haec, quam secundo loco statuimus, substantia, immo naturalis ordo rerum constituit.

A L U M N U S .
Duas igitur substantias hominis intelligere debemus, unam quidem in primordialibus [771A] causis generalem, alteram in earum effectibus specialem.

N U T R I T O R .
Duas non dixerim, sed unam dupliciter intellectam. Aliter enim humana substantia per conditionem in intellectualibus perspicitur causis, aliter per generationem in effectibus. Ibi quidem omni mutabilitate libera, hic mutabilitati obnoxia; ibi simplex omnibusque accidentibus absoluta omnem effugit conditum intellectum, hic compositionem quandam ex quantitatibus et qualitatibus ceterisque quae circa eam intelliguntur accipit, per quam mentis recipit intuitum. Una itaque eademque veluti duplex dicitur propter duplicem sui speculationem, ubique tamen suam incomprehensibilitatem custodit, in causis dico et in effectibus, hoc est, sive nuda in sua simplicitate, sive accidentibus induta: [771B] in his enim omnibus nulli intellectui creato, neque sensui succumbit, nec a seipsa intelligitur quid sit.

A L U M N U S .
Quid est ergo, quod iam pridem dixisti, mentem quidem humanam notionem, qua se cognoscit, et disciplinam, qua seipsam discit, habere, et nunc iterum neque a seipsa neque ab alia creatura dinosci posse asseris?

N U T R I T O R .
Utrumque verum esse ratio perdocet. Humana siquidem mens et seipsam novit et seipsam non novit. Novit quidem quia est, non autem novit quid est. Ac per hoc, ut in prioribus libris docuimus, maxime imago dei esse in homine docetur. Ut enim deus comprehensibilis est dum ex creatura colligitur quia est, et incomprehensibilis est quia a nullo intellectu humano vel angelico comprehendi potest quid sit, nec a seipso, quia non est quid, [771C] quippe superessentialis, ita humanae menti hoc solum datur nosse se esse, quid autem sit nullo modo ei conceditur. Et quod est mirabilius, et considerantibus seipsos et deum suum pulchrius, plus laudatur mens humana in sua ignorantia, quam in sua scientia. Laudabilius namque in ea est se nescire quid sit, quam scire quia est, sicut plus et convenientius pertinet ad divinae naturae laudem negatio eius quam affirmatio, et sapientius est ignorare illam quam nosse, «cuius ignorantia vera est sapientia, quae melius nesciendo scitur». Apertissime ergo divina similitudo in humana mente dinoscitur, dum solummodo esse scitur, quid autem est nescitur et, ut ita dicam, negatur in ea quid esse, affirmatur solummodo esse. Nec hoc ratione vacat. [771D] Si enim cognosceretur quiddam esse, circumscripta profecto in aliquo esset, ac per hoc imaginem sui creatoris non omnino in se exprimeret, qui omnino incircumscriptus est et in nullo intelligitur, quia infinitus est, super omne quod dicitur et intelligitur superessentialis.

A L U M N U S .
Quomodo igitur omnis creatura in notitia hominis facta est, quae nec seipsam cognoscit quid sit? Et hoc pro magna laude ipsius accipitur, prae nimia sui excellentia, dum [772A] nulla finita substantia circumcluditur.

N U T R I T O R .
Immo etiam hoc maximo argumento colligitur quod in homine omnis creatura substantialiter creata sit. Omnium siquidem quae sunt substantia nullo modo diffiniri potest quid sit, teste Gregorio theologo, qui de talibus disputat agens adversum eos qui negant verbum dei superessentiale esse, contendentes illud in aliqua substantia concludere, ac per hoc non super omnia esse, sed in numero omnium contineri, volentes substantiam filii a substantia patris segregare. Itaque sicut divina essentia ad cuius imaginem facta est infinita est, ita illa humana substitutio nullo certo fine terminatur, ex his autem quae circa eam intelliguntur (hoc est temporibus, locis, differentiis, proprietatibus, quantitatibus, qualitatibus, [772B] relationibus, habitudinibus, positionibus, actionibus, passionibus) solummodo intelligitur esse, quid autem sit nequaquam. Atque hinc datur intelligi nullius creaturae aliam subsistentiam esse, praeter illam rationem, secundum quam in primordialibus causis in dei verbo substituta est, ac per hoc diffiniri non posse quid sit, quia superat omnem substantialem diffinitionem; diffinitur autem per suas circumstantias, quae sibi accidunt, in speciem propriam per generationem seu intelligibilem seu sensibilem proveniens.
V I I I 
A L U M N U S .
Humanam angelicamque naturam aut eandem aut simillimas esse, et divina scriptura et ipsa ratio perhibet. Nam et homo et angelus intellectualis et rationalis creatura dicitur et est. Et si [772C] ita sibimet conveniunt, non immerito quaerendum quare omnis creatura in homine creata legitur, non autem in angelo.

N U T R I T O R .
Non sine causa, ut opinor. Siquidem videmus in homine non perpauca, quae in angelo subsistere nec auctoritas tradit nec ratio intelligit, ut hoc corpus animale, quod etiam ante peccatum humanae animae adiunctum fuisse divina scriptura testatur, corporeus quoque quinquepertitus sensus exterior rerumque sensibilium phantasiae, quae per eum humanae animae ingeruntur, ratiocinationis quoque in inquirendis rerum naturis perplexio morosaque difficultas, in discernendis item virtutibus et vitiis laboriosa sollertia, plurimaque id genus. His enim omnibus angelicam essentiam carere perspicuum, et tamen naturae rerum inesse nemo [772D] recte sapientium abnegarit, quamvis videatur Augustinus sentire angelos docuisse, in octavo de civitate dei, septimo capitulo, ubi magnorum philosophorum contemplationis virtutem laudat, qui asserunt, «quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse, nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter est. Ac per hoc sive universi mundi corpus, figuras, qualitates, ordinatumque motum, [773A] et elimenta disposita a caelo usque ad terram, et quaecumque corpora in eis suht, sive omnem vitam, vel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, vel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus, vel quae et haec habet et intelligit, qualis est in hominibus, vel quae nutritorio subsidio non indiget sed tantum continet, sentit, intelligit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est». De sensu tamen interiori dixisse crediderim. Proinde caelestem essentiam plurimarum naturae partium motionumque, quae naturaliter humanae insunt naturae, expertem quis ignorat? Eorum etiam notitiam, quae ei (caelesti dico essentiae) aut secundum substantiam non insunt, aut secundum accidens non contingunt, non habere vera testatur ratio. Quamvis [773B] enim angeli mundum istum omnemque corpoream creaturam administrare perhibeantur, nullo modo tamen putandi sunt ad hoc peragendum corporeis sensibus, seu motibus localibus vel temporalibus, aut visibilibus apparitionibus indigere: haec autem omnia, quae nobis accidunt, pro nostrae naturae indigentia, locorum temporumque varietatibus adhuc subiectae, non illorum potestatis defectu eis accidere recte iudicantur. Dum enim spiritualia sua corpora et invisibilia in formas visibiles transmutant, ita ut mortalium sensibus visibiliter, localiter, temporaliter possint apparere, non hoc eis accidit propter semetipsos, sed propter homines, quibus praesunt, et divina mysteria declarant. Nam localiter non vident per sensum, neque temporaliter eis accidit [773C] nosse quid in rerum administratione acturi sunt, quippe dum sint aeternaliter super omne tempus et locum in contemplatione veritatis, in qua vident simul administrationis suae causas.Et ne me existimes de omnibus caelestibus essentiis talia pronuntiare, sed de excellentioribus solummodo ordinibus, qui semper circa deum sunt, et quibus nulla ignorantia inest, praeter illam divinarum tenebrarum, quae superat omnem intellectum. Ordo siquidem extremus, qui proprie dicitur angelicus, per quem superiores ordines administrant quicquid in humanis mentibus per divinas revelationes, vel in ceteris mundi huius partibus divina providentia iubet peragi, nondum omni ignorantia absolutus est. Ideo ut sanctus Dionysius Ariopagita in libro de [773D] caelesti ierarchia subtilissime pertractat, a superioribus ordinibus docetur et in altiorum se divinorum mysteriorum notitiam introducitur. Proinde non irrationabiliter iubemur credere et intelligere omnem visibilem et invisibilem creaturam in solo homine esse conditam, cum nulla substantia sit creata, quae in eo non intelligatur esse, nulla species, seu differentia, seu proprium, seu accidens naturale in natura rerum reperiatur, quae vel ei naturaliter non insit, vel cuius notitia in eo esse non possit; ipsaque notitia [774A] rerum, quae intra se continentur, in tantum melior est his quorum notitia est, in quantum melior est natura in qua constituta est. Omnis autem rationabilis natura omni irrationabili et sensibili naturae recta ratione praeponitur, quoniam deo propinquior est. Quapropter et res, quarum notitiae humanae naturae insunt, in suis notionibus subsistere non incongrue intelliguntur. Ubi enim melius cognitionem suam patiuntur, ibi verius existere iudicandae sunt. Porro si res ipsae in notionibus suis verius quam in seipsis subsistunt, notitiae autem earum homini naturaliter insunt, in homine igitur universaliter creatae sunt. Quod reditus omnium in hominem suo tempore indubitanter probabit. Qua enim ratione in eum reversura sunt, si in eo connaturalem quandam [774B] cognationem non possiderent, et ab eo quodammodo non procederent? De quo reditu suo loco dicendum promisimus.

A L U M N U S .
Haec, quamvis valde difficilia videantur, quoniam simplicis doctrinae modum excedunt, speculatrice tamen considerata ratione amplitudini humanae conditionis intelligentiae admodum conveniunt, utilissimeque proficiunt, ut non immerito dicamus non hominem in genere animalium, sed magis omne genus animalium in homine de terra (hoc est soliditate naturae) productum; et non solum omne genus animalium, verum etiam universitatem conditam in homine factam, ita ut veraciter de homine intelligatur quod veritas dixit: «Praedicate evangelium omni creaturae». Item Apostolus: «Omnis creatura congemiscit et parturit usque adhuc». [774C] Cui autem haec vel nimium obstrusa vel penitus incredibilia videntur, si omnino naturalium disciplinarum quas liberales appellant imperitus est, aut sileat, aut discat ne incautus repugnet his quae intelligere non valet. Si doctus, plane videbit (ut de una earum exemplum proferamus) figuras geometricas non in seipsis naturaliter subsistere, sed in rationibus ipsius disciplinae cuius figurae sunt (trigonus siquidem, qui corporeo sensu in aliqua materia conspicitur, profecto illius qui animo inest quaedam sensibilis imaginatio est), ipsumque trigonum qui in animo disciplinabili subsistit intelliget, rectoque iudicio quid praestantius sit ponderabit: num figura trianguli, an ipse triangulus cuius figura est? Et inveniet, ni fallor, illam quidem figuram [774D] vere figuram esse, sed falsum triangulum, illum vero triangulum, qui in arte subsistit, illius figurae causam esse verumque triangulum. Et non dico phantasticum triangulum, qui ex animo descendit per memoriam in sensus, et per sensus in sensibiles figuras, neque illum qui iterum ex figura sensibili per corporeum sensum memoriae infigitur, sed illum ipsum qui in ipsa disciplina uniformiter permanet, ubi simul est linea et angulus, nec alibi linea, alibi angulus, alibi medium, alibi extremum, [775A] alibi signum, alibi spatia laterum a signo, alibi angulorum, alibi punctum, quo lineae incipiunt et in quo per iuncturas laterum anguli concluduntur; sed in una eademque notione geometrici animi praedicta omnia unum sunt, et totum in singulis, et singula in toto intelliguntur, et in ipso intellectu unita sunt, quia ipse omnium quae intelligit substantialis ratio est, ex qua geometricorum corporum formulae specificantur. Et quod de triangulo diximus, de ceteris quoque figuris, angulosis seu circularibus, sive obliquis, in planis quoque ac solidis intelligendum: quippe cuncta haec una eademque ratione in mente perita disciplinalique in notionibus suis subsistunt. Si ergo geometrica corpora, sive in phantasiis memoriae sive in aliqua materia sensibili formentur, [775B] in notionibus suis rationabilibus, omni phantasia atque materia carentibus, super omne quod sensu corporeo percipitur vel in memoria figuratur, subsistunt, quid mirum corpora quoque naturalia, ex qualitatibus elimentorum mundi composita, in ea natura, in qua eorum notitia est, subsistere, praesertim cum omnia quae circa corpora sentiuntur incorporea sint? . Nam et species, quibus continentur, incorporales sunt. Quantitates similiter et qualitates intelligibilis naturae esse nulli sapienti dubium videtur, et ab intellectualibus vitalis substantiae rationibus procedere.