BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Dungalus

ca. 760 - ca. 827/28

 

Epistola de duplici

solis eclipsi anno 810

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Domino gloriosissimo Carolo serenissimo Augusto,

omnium antecedentium Romanorum principum

cunctis nobilibus honestisque regalium virtutum donis

et exercitiis studiosissimo, vita longaeva, fida

salus, continua benevolentia, pax, corona

immarcescibilis, gloria sine fine.

 

Audivi ergo, Domine dilectissime, ego Dungalus vester fidelis famulus et orator, non immemor quod vos Waldoni abbati direxistis epistolam, ut per illam me ipse ex vestris verbis interrogaret de ratione defectus solis, quem anno praeterito ab incarnatione Domini 810 bis evenisse plurium relatu vobis fuisse compertum dixistis, et quem sicut vos legisse memorastis, non solum antiqui gentilium philosophi, sed et quidam Constantinopolitanus episcopus, quasi naturalem concursionis elementorum effectum usitatae et certae explorationis peritia cognitum prius dixere, quam fieret.

Inde vestrae beatissimae et clarissimae serenitati visum est mandare ut de dicta causa ego quasi sectator sapientiae interrogarer quid sentirem, et quid scirem, et quid sentirem proferendo et respondendo faterer, exceptum scriberetur, scriptumque vobis deferretur. Non differam igitur, neque dissimulabo vestro secundum vires sanctissimo et utilissimo parere praecepto; et utinam tam efficax quam voluntarius existerem, ut non solum velle, sed et compote voto assequi cupita valerem, licet apud summum Rectorem pronus et alacris affectus pro re effecta et adimpleta reputatur.

Quia ergo, domine mi, huius rationis investigatio et peritia ad philosophos, hoc est, physicos proprie et specialiter pertinet, sicut vestri continent apices, quorum libri compositiores et diligentiores quamvis mihi non suppetant, quibus de his rebus et de talibus exercitatiori sermone et enucleatiori expressione tractaverunt, et per quos vobis plenius et eruditius de inquisitis respondere me posse crediderim. Secundum simplices tamen et leves compendiososque libellos qui inter manus sunt, in quantum de ipsis torpor obtunsi cordis et tardus sensus vix lento conamine pigroque nisu reptans et movens, praelibare quiverit, ne vulgari proverbio lupus in fabula, pavido stupidoque silentio reprimi videar, utcunque respondebo; sciens indubitatissime vestram serenissimae et piissimae longanimitatis indulgibilem clementiam, si quid minus aut aliter dixero, facilem mihi veniam donaturam, et paterna correctione me veluti praeter industriam studiumve per fragilitatem infirmitatemque delinquentem modeste castigaturam.

Huius autem quaestionis origo repetenda est, ut ab initio sicut in caeteris solet disputationibus, per ordinem ratio explicanda procedens, congrua reddatur de interrogatis responsio. Macrobius igitur Ambrosius in expositione Ciceronis inter caetera commemorat de novem circulis, qui aplanen illam ambiunt, hoc est maximam sphaeram in qua duodecim signa videntur infixa, et cui subiectae septem aliae sphaerae per quas duo lumina sol et luna et vaga quinque discurrunt. Orbium autem, hoc est circulorum praedictorum, primus est galactias, quod latine lacteus interpretatur, qui solus subiacet oculis, caeteris circulis magis cogitatione quam visu comprehendendis.

Secundus zodiacus circulus, hoc est signifer, signa, id est, stellas et sidera ferendo et continendo dictus.

Quinque alii circuli parelleli vocantur, dicti hoc nomine, quod neque in omnibus aequales sunt, neque inaequales; de quibus Virgilius memorat in Georgicis. Praeter hos alii duo sunt Coluri quibus nomen dedit imperfecta conversio: duo, qui numero praedicto superadduntur, Meridianus et Horizon non scribuntur in sphaera, quia certum locum habere non possunt, sed pro diversitate circumspicientis habitantisve variantur. Quae omnia transitive nominata et numerata in hoc loco non est opus exponere. Duo ergo praedicta lumina, hoc est sol et luna, et quinque stellae quae appellantur vagae, septem memoratas sphaeras maximae sphaerae duodecim signa continenti, quae aplanes vocatur, subiectas dispertiverunt, et occupatis regionibus quasi proprias et speciales haereditates singulae singulas obtinuerunt.

In prima autem sphaera de septem illa est stella quae dicitur Saturni, in secunda Iovis, in tertia Martis, in quarta hoc est media, sol, in quinta stella Veneris, in sexta Mercurii; septimam quae est omnium extima et infima, luna tenet. Ita Cicero describit, cui Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit. Plato vero a luna sursum secundum, hoc est, inter septem a summo locum sextum solem tenere confirmat, secutus Aegyptios omnium philosophiae disciplinarum parentes, qui ita solem inter lunam et Mercurium locatum volunt. Quamvis autem ista persuasio Tullii et auctorum eius quibusdam edictis et credibilibus rationibus fulta convaluit, et ab omnibus pene in usum recepta est, perspicacior tamen Platonis observatio veriorem ordinem deprehendisse videtur. Quem praeter indaginem visus haec quoque ratio commendat, quod lunam quae luce propria caret, et de sole mutuatur, necesse est fonti luminis sui esse subiectam; haec enim ratio lunam facit non habere lumen proprium, caeteras omnes stellas lucere suo, quod illae supra solem locatae in ipso purissimo aethere sunt, in quo omne quidquid est, ut verbis Philosophi loquar, lux naturalis et sua est, quae tota cum igne suo ita sphaerae solis incumbit, ut coeli zonae quae procul a sole sunt perpetuo frigore oppressae sint; luna vero, quia ipsa sola sub sole est, et caducorum iam regioni luce sua carenti proxima, lucere non potuit. Denique quia totius mundi ima pars terra est, aetheris autem ima pars luna est, lunam autem terram sed aetheream vocaverunt, immobilis autem ut terra esse non potuit, quia in sphaera quae volvitur nihil manet immobile praeter centrum; mundanae autem sphaerae terra centrum est, ideo sola immobilis perseverat: rursus terra accepto solis lumine clarescit tantummodo, non lucet; luna speculi instar lumen quo illustratur emittit, quae quamvis densius corpus sit quam caetera coelestia, ut multum tamen terreno purius, fit acceptae luci penetrabile, adeo ut eam de se rursus emittat, nullum tamen ad nos praeferentem sensum caloris, quia lucis radius cum ad nos de origine sua, id est, de sole pervenit, naturam secum ignis de quo nascitur devehit; cum vero in lunae corpus infunditur, et inde resplendet, solam refundit claritudinem, non calorem: nam et speculum cum splendorem de se vi oppositi eminus ignis immittit, solam ignis similitudinem carentem sensu caloris ostendit.

His illud adiiciendum est, praeter solem et lunam, et stellas quinque quae appellantur vagae, reliquas omnes alias infixas coelo, nec nisi cum coelo moveri. Alii, quorum assertio vero propior est, has quoque dixerunt suo motu, praeter quod cum coeli conversione feruntur, accedere, sed propter immensitatem extimi globi excedentia credibilem numerum saecula multa una cursus sui ambitione consumere, et ideo nullum earum motum ab homine sentiri; cum non sufficiat humanae vitae spatium ad breve saltem punctum tam tardae accessionis deprehendendum.

Solem autem ac lunam et stellas quinque, quibus ab errore nomen, praeter quod secum trahit ab ortu in occasum coeli diurna conversio, ipsa suo motu in orientem ab occidente procedere, argumentis ad verum ducentibus comprobatur, moveri enim coeloque non esse infixas et visus et ratio affirmat, dum modo in hac, modo in illa coeli regione visuntur, et saepe cum in unum duae pluresve convenerint, et a loco in quo simul visae sunt, et a se postea separantur, quod infixae stellae non faciunt, sed in iisdem locis semper videntur, nec a sui unquam se copulatione dispergunt, ab ortu vero ad occasum in contrarium motu propiore volvi non solum manifestissima ratione, sed oculis quoque approbantibus demonstratur.

Considerato enim signorum ordine, quibus zodiacum divisum vel distinctum videmus, ab uno signo quolibet ordinis eius sumam exordium: cum Aries exoritur, post ipsum Taurus emergit; hunc Gemini sequuntur, hos Cancer, et per ordinem reliqua. Si istae ergo in occidentem ab oriente procederent, non ab Ariete in Taurum, qui retro locatus est, nec a Tauro in Geminos signum posterius volverentur: sed a Geminis in Taurum, et a Tauro in Arietem rectae et mundanae volubilitatis consona accessione procederent. Cum vero a primo signo in secundum, a secundo ad tertium, et inde ad reliqua quae posteriora sunt revolvuntur, signa autem infixa coelo feruntur, sine dubio constat has stellas non cum coelo, sed contra coelum moveri. Hoc ut plene luceat, astruam de lunae cursu, quae et claritate sua et velocitate notabilior est. Secundo fere die circa occasum videtur, et quasi vicina soli, quem nuper reliquit, postquam ille demersus est, ipsa coeli marginem tenet antecedenti super occidens; tertio die tardius occidit quam secundo; et ita quotidie longius ab occasu recedit, ut septimo die circa solis occasum in medio coelo ipsa videatur, post alios vero septem cum ille mergit, haec oritur, adeo media parte mensis dimidium coelum, id est, unum hemisphaerium ab occasu in orientem recedendo metitur; rursus post septem alios circa solis occasum latentis hemisphaerii verticem tenet, cuius rei indicium est quod medio noctis exoritur: postremo totidem diebus exactis, additis insuper plus minusve aliis duobus, solem denuo comprehendit, et vicinus videtur ortus amborum, quandiu soli succedens rursus moveatur, et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquat occasum. Sol quoque ipse non aliter quam ab occasu in orientem movetur, et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquit occasum; sol quoque ipse naturaliter quam ab occasu in orientem movetur. Et licet tardius recessum suum quam luna conficiat, quippe quod tanto tempore signum unum emetiatur quanto totum zodiacum luna discurrit, manifesta tamen et subiecta oculis motus sui praestat indicia: hunc enim in Ariete esse ponam, quod quia aequinoctiale signum est, pares horas somni et diei facit. In hoc signo cum occidit, Libram, id est, Scorpii chelas mox oriri videmus, et apparet Taurus vicinus occasui: nam Vergilias et Hyadas partes Tauri clariores non multo post solem mergentes videmus. Sequenti mense sol in signum posterius, id est in Taurum recedit, et ita fit ut neque Vergiliae, neque alia pars Tauri illo mense videatur: signum enim quod et cum sole occidit, semper occulitur, adeo ut et vicina astra solis propinquitate celentur: nam et Canis tunc, quia vicinus Tauro est, non videtur, tectus lucis propinquitate. Et hoc est quod Virgilius ait:

 

Candidus auratis aperit eum cornibus annum

Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.

(Georg. I, 217/218)

 

Non enim vult intelligi Tauro oriente cum sole mox in occasu fieri Canem, qui proximus Tauro est, sed occidere eum dixit Tauro gestante solem, quia tunc incipit non videri, sole vicino. Tunc tamen occidente sole Libra adeo superior invenitur, ut totus Scorpius ortus appareat; Gemini vero vicini tunc videntur occasui; rursus post Tauri mensem Gemini non videntur, quod in eos solem migrasse significat. Post Geminos redit in Cancrum, et tum cum occidit mox Libra in medio coelo videtur: adeo constat solem tribus signis peractis, id est, Ariete et Tauro et Geminis ad medietatem hemisphaerii recessisse.

Denique post tres menses sequentes, tribus signis quae sequuntur incensis, Cancrum dico, Leonem et Virginem, invenitur in Libra; quae rursus aequat noctem diei, et dum in ipso signo occidit, mox oritur Aries, in quo sol ante sex menses occidere solebat. Ideo autem occasum eius quam ortum elegimus praeponendum, quia signa posteriora post occasum videntur, et dum ad haec quo sole mergente videri solent, solem redire monstramus, sine dubio eum contrario motu recedere quam coelum movetur, ostendimus. Haec autem quae de sole ac luna diximus, etiam quinque stellarum recessum assignare sufficient: pari enim ratione in posteriora signa migrando, semper mundanae volubilitati contraria recessione versantur, quarum cursus recursusque ipso sole moderari perhibetur; nam certa spatii definitio est, ad quam cum unaquaeque erratica stella recedens ad solem pervenerit, tanquam ultra prohibeatur accedere, agi retro videtur et rursus cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta revocatur, ita solis vis et potestas motus reliquorum luminum constituta demensione moderatur.

Circus ergo sive circulus intelligitur uniuscuiusque stellae una integra et peracta conversio, id est, ab eodem loco post emensum sphaerae per quam movetur ambitum in eumdem locum regressus. Est autem hic linea ambiens sphaeram ac veluti semitam faciens, per quam sol et luna discurrit, et intra quam vagantium stellarum error legitimus coercetur, quas ideo veteres errare dixerunt, quia et cursu suo feruntur, et contra sphaerae maximae, id est, ipsius coeli impetum contrario motu ad orientem ab occidente volvuntur, et omnium quidem par celeritas, motus similis, idem est modus meandi, sed non omnes eodem temporis spatio circos suos orbesque conficiunt. Causam vero sub eadem celeritate diversi spatii inaequalitas sphaerarum efficit, quas singulae stellae perlustrant: a Saturni enim sphaera, quae est prima de septem, usque ad sphaeram Iovis, a summo secundam interiecti spatii tanta distantia est, ut zodiaci ambitum superior triginta annis, duodecim vero subiecta conficiat, rursus tantum a Iove sphaera Martis recedit, ut eumdem cursum biennio peragat. Venus autem tanto est a regione Martis inferior, ut ei annus satis sit ad zodiacum peragrandum.

Iam vero ita Veneri proxima est stella Mercurii, et Mercurio sol propinquus, ut hi tres coelum suum pari temporis spatio, id est, anno plus minusve circumeant; ideo et Cicero hos duos cursus comites solis vocavit, quia in spatio pari longe a se nunquam recedunt: luna autem tantum ab his deorsum recessit, ut quod illi anno, viginti octo diebus conficiat. Sed Cicero cum quartum de septem solem velit, quartus autem inter septem non fere medius, sed omnimodo medius et sit et habeatur, non abrupte medium solem, sed fere medium dixit his verbis: ‹Deinde de septem mediam fere regionem sol obtinet›. Sed non vacat adiectio qua haec pronuntiatio temperatur; nam sol quartum locum obtinens, mediam regionem tenet numero, sed non spatio; Saturni enim stella, quae summa est, Zodiacum triginta annis peragrat: sol medius anno uno; luna ultima uno mense non integro. Tantum ergo interest inter solem et Saturnum, quantum inter unum et triginta; tantum inter lunam solemque, quantum inter duodecim et unum; unde apparet totius a summo in imum spatii certam ex media parte divisionem solis regione non fieri. Sed quantum ad numerum pertinet, veluti inter septem quartus medius dicitur, quamvis propter inaequalitatem spatiorum adiectione fere particulae temperatur. Zodiacus ergo circulus est unus ex undecim supradictis, qui solus potuit latitudinem hoc modo quem referimus, adipisci. Natura coelestium circulorum incorporalis est, lineaque ita mente concipitur, ut sola longitudine censeatur, latum habere non possit; in Zodiaco longitudinem signorum capacitas exigebat. Quantum igitur spatii lata dimensio porrectis sideribus occupat, duabus lineis limitatum est, et tertia ducta per medium ecliptica vocatur, quia cum cursum suum in eadem linea pariter sol et luna conficiunt, alterius eorum necesse est evenire defectum; solis, si ei tunc luna succedat; lunae, si tunc adversa sit soli. Ideo nec sol unquam deficit, nisi cum tricesimus lunae dies est; et nisi quinto decimo cursus sui die, nescit luna defectum: sic enim evenit ut aut lunae contra solem positae, ad mutuandum ab eo solidum lumen, sub eadem linea inventus terrae conus obsistat, aut soli ipsa succedens, obiectu suo ab humano aspectu lumen eius repellat. In defectu autem sol ipse nihil patitur, sed noster fraudatur aspectus, luna vero circa proprium defectum laborat, non accipiendo solis lumen, cuius beneficio noctem colorat; quod sciens Virgilius, disciplinarum omnium peritissimus, ait:

 

Defectus solis varios, lunaeque labores.

(Georg. II, 478)

 

Quamvis igitur trium linearum ductus zodiacum et claudat et dividat, unum tamen circum auctor vocabulorum dici voluit antiquitas, secundum vero quosdam philosophos latitudo zodiaci duodecim lineis mensuratur, ex quibus iuxta paris numeri naturam duas haberi medias necesse est, quas tantummodo a sole lustrari confirmantes, lunam per omnes discurrere dicunt. Quapropter ultro citroque vagata eclipsim fieri singulis mensibus non sinit. Omnibus tamen annis utriusque sideris defectus statutis diebus horisque evenire comprobant, quamvis non semper appareant, ideo quia aliquando fiunt subtus terram in parte latentis hemisphaerii, aliquando supra; sed propter nubila et propter globositatem et convexitatem terrae neque ubique, neque eisdem horis ab omnibus cerni possunt; unde certissimum est saepius ista fieri quam videri, nec aequaliter cunctis apparere cum videntur; unde vespertinos solis ac lunae defectus Orientales non sentiunt, neque matutinos Occidentales, obstante cono terrae atque visum arcente. Lunae autem defectum aliquando quinto mense a priori, solis vero septimo eiusdem bis in triginta diebus super terras occuliari, necnon ab aliis visum esse, quondam in duodecim diebus utrumque sidus deficere probabili ratione et traditione cognovimus.

Respondi ergo, ut mihi videtur, beatissime Auguste, secundum vestrarum exactionem litterarum, et dixi ex eorumdem auctoritate quemadmodum antiqui philosophi et scierunt et praescierunt, quomodo fieret defectus solis, et quando fieret illi enim omnium disciplinarum peritissimi, et nullius sectae inscii veteribus approbatae, sagacissima elimatae et defaecatae mentis intentione, et perspicacissima purgatissimaque interni sensus acie praefixa, omnium rerum naturas, rationes, causas et origines subtilissime et instantissime naturali investigatione quaesiverunt, accuratissime et efficacissime illo a quo omne datum optimum est et omne donum perfectum offerente quaesita invenerunt, inventa et deprehensa diligentissime et intentissime observaverunt inde physici astronomiae specialiter studentes, eadem diutissima meditatissimaque diligentia ortus et obitus stellarum intuentes et intuendo experientes, solis et lunae et reliquarum quinque vagantium cursus et recursus, accessus et recessus plenissime exploraverunt, in tantum ut explorando indubitatissime scirent quantas lineas zodiaci circuli unaquaeque stella erratica lustraret, et per quam proprie et specialiter de ipsis lineis in praesenti cursum dirigeret, et in quo signo et in qua parte ipsius signi esset. Qui ergo ita de subtilioribus, licet veris et naturalibus, aliarum stellarum motibus certissime et studiosissime cognoverunt, cur solis et lunae cursus, qui vere notabiliores et faciliores sunt ad cognoscendum, ignorarent, ut eos lateret quomodo vel quando per eamdem zodiaci circuli eclipticam lineam currerent, et illam unam eamdemque lustrantes, in unum signum et in unam partem coirent, et in eamdem partem coeuntes, lunaque in ipsa soli succedente eclipsis fieret solis.

Non solum ergo praedicti philosophi eclipsim, hoc est defectum solis praesciebant, et praescientes praedicebant quando post unum mensem futurus esset; sed quando per annum, aut XX aut C aut M annos sequeretur, per supradictam sagacem explorationem et diligentem observationem longe ante experti praesignabant. Sed ut plus miremini, usque ad quindecim millia annorum talibus argumentis protenderunt. Inde Cicero visionem Africani referens, ita dicit: «Homines populariter annum tantummodo solis unius astri reditum metiuntur; re autem recta cum ad idem unde semel profecta sunt, cuncta astra redierunt, eademque totius coeli descriptionem longis intervallis retulerunt: tunc ille vere vertens annus appellari potest, in quo vix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque revocatis, expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.»

Quae verba Tullii Ambrosiana expressio aperit hoc modo atque pandit: «Annus non is solus est quem nunc communis omnium usus appellat; sed singulorum seu luminum, hoc est solis et lunae, sive stellarum, emenso omni coeli circuitu, a certo loco in eumdem locum reditus, annus suus est: sic mensis lunae annus est intra quem coeli ambitum lustrat: nam et a luna mensis dicitur, quia Graeco nomine luna μήνη vocatur.»

Virgilius denique ad discretionem lunaris anni, qui brevis est, annum, qui cursu solis efficitur, significare volens ait:

 

Interea magnum sol circumvolvitur annum.

(Aen. III, 284)

 

Annum magnum vocans solis comparatione lunaris; nam cursus quidem Veneris atque Mercurii pene par solis; Martis vero annus fere biennium tenet: tanto enim tempore coelum circuit. Iovis autem stella duodecim, et Saturni triginta annos in eadem circumitione consumit.

Haec de sole et luna, ac vagis, ut ante retulimus, iam nota sunt: annus vero, qui mundanus vocatur, qui vere vertens est, quia conversione plenae universitatis efficitur, largissimis saeculis explicatur, cuius ratio talis est. Stellae omnes et sidera, quae infixa coelo videntur, quorum proprium motum nunquam visus humanus sentire vel deprehendere potest, moventur tamen, et praeter coeli volubilitatem qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam sero promovent, ut nullius hominum vita tam longa sit, quae observatione continua factam de loco permutationem, in quo eas primum viderat, deprehendat. Mundani ergo anni finis est, cum stellae omnes omniaque sidera, quae aplanes habet, a certo loco ad eumdem locum ita remeaverint, ut ne una quidem coeli stella in alio loco sit quam in quo fuit, cum omnes aliae ex eo loco motae sunt ad quem reversae, anno suo finem dederunt, ita ut sol et luna cum erraticis quinque in iisdem locis et partibus sint, in quibus incipiente mundano anno fuerunt: hoc autem, ut physici volunt, post annorum quindecim millia peracta contingit.

Ergo sicut annus lunae mensis est, et annus solis duodecim menses, et aliarum stellarum hi sunt anni quos supra retulimus; ita mundanum annum quindecim millia annorum, quales nunc computamus efficiunt. Ille ergo vere annus vertens vocandus est, quem non solis, id est unius astri, reditu metitur, sed quem stellarum omnium, quae in quocunque coelo sunt, ad eumdem locum reditus sub eadem coeli totius descriptione concludit; unde mundanus dicitur, quia mundus proprie coelum vocatur.

Igitur sicut annum solis non solum a Kalendis Ianuariis usque ad easdem vocamus, sed et a sequente post Kalendas die usque ad eumdem diem, et a quocunque cuiuslibet mensis die usque in diem eumdem reditus, annus vocatur; ita huius mundani anni initium sibi quisque facit quodcunque decreverit, ut ecce nunc Cicero a defectu solis, qui sub Romuli fine contigit, mundani anni principium sibi ipse constituit, et licet etiam saepissime postea defectus solis evenerit, non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio solis implesse, sed tunc implebitur cum sol deficiens in iisdem locis et partibus et ipse erit, et omnes coeli stellas omniaque sidera rursus inveniet in quibus fuerant sub Romulo, cum post annorum quindecim millia sicut asserunt philosophi, sol denuo ita deficiet, ut in eodem signo eademque parte sit, ad idem principium, in quo sub Romulo fuerant, stellis quoque omnibus signisque revocatis.

Anno ergo praeterito 810 ab incarnatione Domini non est mirum eclipsin solis evenisse, sicut vestrae indicant litterae; septimo Idus Iunias, prima tunc initiante luna, et rursus in eodem anno pridie Kalendas Decembris, trigesima incipiente luna, et a priore defectu septimo mense, hoc est Decembre inchoante; qui sic defectus solis definitur novissima primave luna fieri, et septimo mense a priore defectu, quamvis aliquando penitus non appareat, cum certe sit factus, aut si apparuerit non semper ubique cernatur, aut si ubique conspiciatur, non eisdem horis omnes aequaliter videant evenisse propter supradictas causas.

Si quis ergo etiam in hoc tempore tanto sensus acumine praeditus, tanta instantiae diuturnitate nisus, tanta explorationis et observationis diligentia intentus, eadem otiositate et curiositate sicut priori aetate geniti, sollicitus tantum studium erga astronomiae aut cuiuscunque disciplinae assectationem adhibuerit, nonne idem facile credendus est ad eamdem antiquorum scientiam et praescientiam posse pervenire? Voluntas enim dispar, non natura, quae una et aequalis est, homines tantum a se distare facit, quanquam in primis hominibus propter mundi adolescentiam et vim corporum, et sensuum vigorem magis voluisse comperimus.

Hic ergo nunc de eclipsi solis sit finis dicendi, non quod dixisse forsitan sufficienter arbitrer, sed quia ad praesens proprii ingenioli exiguitas amplius memorare non quiverit: Plinius enim secundus et alii libri, per quos aestimem haec me posse supplere, non habentur nobiscum in his partibus, cum de talibus per me ipsum nihil audeam excogitare neque praesumam.

Vos autem, domine piissime Auguste, quibus prae omnibus affluentiam sapientiae, sicut et caeterarum sanctarum virtutum Deus distribuit, rogo suppliciter ut in quo vobis de hac causa ignorare videar, aut aliter aestimare quam rectum est, instruere et dirigere dignemini: Stulta enim mundi elegit Deus: Et, Non est apud eum personarum acceptio, ut non solum vestrae purissimae et clarissimae sapientiae lux his qui prope sunt luceat, sed et his qui longe; et non solum per aperta camporum discurrentes illustret, verum etiam Reclusos licet per rimas et iuncturas vestri serenissimi splendoris radius exerens perfundat.

Omnibus ergo valde necesse est attentis et assiduis precibus rogare et postulare, ut Dominus et Salvator noster Iesus Christus suo populo donet et tribuat multis annis de tali et tanto principe et magistro gaudere, qui omnibus aequaliter omnium bonorum operum et virtutum et honestarum disciplinarum doctor praecipuus, et perfectum habetur exemplar rectoribus ad suos subiectos bene regendos, militibus ad suam exercendam legitime militiam, clericis ad universalis Christianae religionis ritum recte observandum, philosophis et scholasticis ad honeste de humanis philosophandum et sapiendum, reverenterque atque orthodoxe de divinis sentiendum et credendum. Quid plura de nostri domini Augusti Caroli summis virtutibus et excellentibus dicere nitor, cum licet multum elaborare velim totas referre non potero? Hoc tantum veraciter dicimus, quod omnes uno ore conclamant, quia in ista terra, in qua nunc Deo donante Franci dominantur, ab initio mundi talis rex et talis princeps nunquam visus est, qui sic esset fortis, sapiens, et religiosus sicut noster dominus Augustus Carolus. De caetero autem per sua sancta et sublimia merita, forsitan de suo semine talis oriatur. Hoc solum superest ut nos omnes Christiani altissimis vocibus et devotissimis cordibus unanimiter clamemus ad Dominum et rogemus ut nostri optimi domini Augusti Caroli triumphos multiplicet, imperium dilatet, sacram conservet progeniem, sanitatem confirmet, vitam in multos extendat annorum curriculos. Exaudi, exaudi, exaudi, Christe.

Sicut ergo, domine reverentissime atque dulcissime, Deo et vestro fideli famulo Waldoni abbati mandastis, ut me de talibus ex vestris verbis commonendo interrogaret, et exigendo commoneret, qui sicut vobis fidelis, ita mihi de hac re gravis et importunus exactor quamvis moderate exstitit, ita per illum vobis remitto, ut inde ei gratias referatis, si quid in his bene dixerim, quae per eius urgentem exactionem volens nolens solvi: si autem aliquid male propter meum proprium neglectum, mihi poenitentiam quam velitis clementer imponatis. Opto vos bene semper valere in Deo, optime domine, et non tantum optime domine, sed et piissime atque amantissime Pater.