|
Versus de bella quae fuit acta Fontaneto
841
|
______________________________________________________________________________
|
|
editio E. Dümmler/P. Klopsch
Aurora cum primo mane tetram noctem dividet,
Sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,
de fraterna rupta pace gaudet demon impius.
Bella clamat, hinc et inde pugna gravis oritur,
|
|
editio K. Strecker/K. Langosch
Aurora cum primo mane | tetra noctis dividet,
Sabbatum non illud fuit, | sed Saturni dolium,
De fraterna rupta pace | gaudet demon impius.
Bella clamant, hinc et inde | pugna gravis oritur,
|
5 |
frater fratri mortem parat, nepoti avunculus,
filius nec patri suo exhibet quod meruit.
Caedes nulla peior fuit campo nec in Marcio,
fracta est lex christianorum sanguinis proluvio,
unde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.
|
|
Frater fratri mortem parat, | nepoti avunculus,
Filius nec patri suo | exhibet, quod meruit.
Caedes nulla peior fuit | campo nec in Marcio,
Fracta est lex christianorum | sanguinis hic profluit,
Unda manans inferorum, | gaudet gula Cerberi.
|
10 |
Dextera prepotens dei protexit Hlotharium,
victor ille manu sua pugnavitque fortiter;
ceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.
Ecce olim velut Iudas salvatorem tradidit,
sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio:
|
|
Dextera potentis Dei | protexit Hlotharium,
Victor ille manu sua | pugnavitque fortiter;
Ceteri si sic pugnassent, | mox foret victoria.
Ecce olim velut Iudas | Salvatorem tradidit,
Sic te, rex, tuique duces | tradiderunt gladio:
|
15 |
esto cautus, ne frauderis agnus lupo previo!
Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici,
ubi strages et ruina Franchorum de sanguine:
orrent campi, orrent silvae, orrent ipsi paludes.
Gramen illud ros et ymber nec humectat pluvia,
|
|
Esto cautus, ne frauderis | agnus lupo praevius!
Fontanella fontem dicunt | villam quoque rustici,
Ubi strages et ruina | Franchorum de sanguine;
Orrent campi, orrent silvae, | orrent ipsi paludes.
Gramen illud ros et ymber | nec humectat pluvia,
|
20 |
in quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi:
pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.
Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,
Angelbertus ego vidi pugnansque cum aliis
solus de multis remansi prima frontis acie.
|
|
In quo fortes ceciderunt | proelio doctissimi,
Pater, mater, soror, frater, | quos amici fleverant.
Hoc escelus hinc et inde, | quod verso describitur,
Angelbertus ego vidi | pugnansque cum aliis,
Solus de multis remansi | prima frontis acie.
|
25 |
Ima vallis retrospexi in collis cacumine,
ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius
expugnabat fugientes usque forum rivuli.
Karoli de parte vero, Hludovici pariter
albent campi vestimentis mortuorum lineis,
|
|
Ima vallis retrospexi | usque foras rivulum,
Ubi suos inimicos | rex fortis Hlotharius
Expugnabat fugientes | usque forum rivuli.
Karoli de parte vero, Hludovici pariter
Albent campi vestimentis | mortuorum lineis,
|
30 |
velut solent in autumno albescere avibus.
Laude pugna non est digna nec canatur melode:
oriens meridianus, occidens et aquilo
plangant illos, qui fuerunt illic casu mortui.
Maledicta dies illa nec in anni circulo
|
|
Velud solent in autumno | albescere avibus.
Laude pugna non est digna | nec cantus melodiae.
Oriens, meridianus, | Occidens et Aquilo
Plangant illos, qui fuerunt | tali poena mortui!
Maledictus ille dies | nec in anni circulo
|
35 |
numeretur, sed radatur ab omni memoria,
iubar solis illi desit, aurora crepusculo!
Noxque illa, nox amara, noxque dura nimium,
in qua fortes ceciderunt, proelio doctissimi:
pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.
|
|
Numeretur, set radatur | ab omni memoria,
Iubar solis nec illustret, | Aurora crepusculum!
Nox et sequens diem illam | noxque dira nimium,
Nox illaque planctu mixta | et dolore pariter!
Hic obit et ille gemit | in grave penuria.
|
40 |
O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui,
horum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter,
orrent, carent sepulturis, vanum iacet cadaver.
Ploratum et ululatum nec describo amplius:
unusquisque quantum potest restringatque lacrimas,
|
|
O luctum atque lamentum! | nudati sunt mortui –
Horum carnes vultur, corvus, | lupus vorant acriter –
Orrent, carent sepulturis, | vanum iacet cadaver.
Ploratum et ululatum | nec describo amplius.
Unusquisque quantum potest | restringatque lacrimas,
|
45 |
pro illorum animabus deprecemur dominum!
|
|
Pro illorum animabus | deprecemur Dominum! |
|
Psalterium aureum Sancti Galli (saec. IX)
|