BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Alkindus (al-Kindi)

ca. 801 - 873

 

De intellectu

 

Textus:

Die philosophischen Werke des Ja'qub ben Ishaq al-Kindi

ed.: Albino Nagy, Münster: Aschendorff 1897

Fons: Internet Archive

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Translatio Gerardi Cremonensis (1114 - 1187)

 

Verbum Jacob Alkindi de intentione antiquorum in ratione, translatum a magistro Gerardo Cremonensi.

 

Intellexi quod quaesiuisti de scribendo sermonem in ratione abbreuiatum, enuntiantem sententiam Aristotelis et Platonis. comprehensio quidem sermonis Platonis et sermonis discipuli eius Aristotelis est, quod ratio est secundum quatuor species. prima quarum est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. secunda est ratio quae potentia est in anima. tertia est ratio cum exit in anima de potentia ad effectum. quarta ratio est illa, quam denominamus demonstratiuam. et est assimilatio rationis cum sensu, propter propinquitatem sensus ad ueritatem et communitatem ad eam.

Dixit enim quod forma est duae formae. quarum una est habens materiam et est illa quae cadit sub sensu; sed altera est illa quae non habet materiam et est illa quae cadit sub ratione. et est specialitas rerum et quod est supra eam.

 

Et forma quidem, quae est in materia, est actu sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu. cumque adquirit eam anima, tunc ipsa est in anima. et non adquirit eam nisi quoniam est ipsa in ea in potentia. cum ergo adquirit eam anima, fit in anima actu. et non est in anima sicut res in uase, neque sicut similitudo in corpore, quoniam anima non est corpus, est igitur in anima, et anima est res una, non aliud.

 

 

et similiter iterum uirtus sentiens non est nisi animae; et non est in anima sicut membrum in corpore, immo est in anima et est sentiens. et similiter iterum uirtus forma sensati non est in anima cum alio, aliud alteritate. sensatum igitur in anima est sentiens. at uero sensatum materiei est praeter animam sentientem. ex parte ergo materiei sensatum non est sentiens. et similiter exemplum rationis in anima, quando apparet ratio siue forma, cui non est materia et unitur cum anima, scilicet fit inuenta in anima actu, cum iam fuerit in anima non inuenta actu, immo potentia. haec igitur forma, quae materiam non habet neque phantasiam, est ratio adquisita animae ex ratione prima, quae est specialitas rerum, quae est actu semper. et ipsa quidem non fit adquisita et anima adquirens nisi quoniam anima potentiā est rationalis, et ratio prima actu est. omnis res adquirens rei essentiam suam, adquirenti ei est res illa potentiā et non est ei actu. et omne quod est rei potentiā non egreditur ad actum per essentiam eius; quoniam si esset per essentiam eius esset actu semper. quoniam essentia est ei semper et est inventa. ergo omne quod est potentiā non exit ad actum nisi per id quod est illa res actu. anima igitur est rationalis potentiā. et est exiens ad actum per actum primum.

 

 

 

 

 

et cum unitur forma rationalis ei, non est ipsa per formam rationalem alterata, quoniam non est diuisa quare alteretur. et cum unitur cum ea forma rationalis, tunc ipsa et ratio sunt res una, rationalis et rationata. ratio igitur et rationatum sunt res una ex parte animae. ratio uero quae est actu semper faciens extrahere animam ad hoc ut fiat rationalis actu, postquam fuerat rationalis potentiā, non est ipsa et rationatum res una.

rationatum igitur in anima et ratio prima, ex parte rationis primae, non est res una; ex parte uero animae ratio et rationatum est res una.

 

 

ratio igitur, quae simplex est, est magis similis animae et fortior ea in sensato plurimum.

ratio igitur prima est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. ratio vero secunda est animae potentiā.

 

igitur ratio aut est prima et instrumentum omnium rationatorum, aut est secunda et est animae in potentia, dum non fit anima rationalis actu. et tertia quidem est illa quae actu est animae, quam iam reposuit, quare sit ei inuenta cum uult uti ipsa et facit eam apparere cum inuentione absque alio ab ea. sicut scriptura a scriba; est enim ei propera possibilis, quoniam iam recondidit et fixit in anima sua. ipse ergo extrahit eam quando uult. quarta uero est ratio apparens ex anima, quae, quando extrahit eam, est inuenta absque alio actu.

 

ratio igitur secunda est ex tertia et quarta, cum tertiam reposuerit anima et fit ei ut extrahat eam quando uult. et quarta aut hora repositionis suae prima aut hora suae compositionis secunda.

igitur est tertia cuius repositio animae iam praecessit et quando uult est inuenta in ea.

quarta uero est apparens in anima, quae apparet actu.

 

istae igitur sunt sententiae antiquorum de ratione. et quantitas huius sermonis, cum sit intentio nostra serino enunciatiuus, sufficiat.

 

Explicit uerbum Jacob Alkindi de intentione antiquorum in ratione.

 

Translatio Ioannis Hispalensis? (ca. 1120 - ca. 1180)

 

Liber

Alkindi de intellectu

[et intellecto].

 

Intellexi quod quaeris [scilicet] scribi tibi sermonem breuem de intellectu [et intellecto], secundum sententiam Platonis et Aristotelis. sed sententia eorum est , quod intellectus est secundum quatuor species. prima est intellectus qui semper est in actu. secunda est intellectus qui in potentia est in anima. tertia est intellectus cum exit in anima de potentia ad effectum. quarta est intellectus, quem uocamus demonstratiuum. et hunc intellectum assimilauit Aristoteles sensui, propter propinquitatem sensus ad ueritatem et quia communicat cum ea omnino.

Dixit enim Aristoteles quod forma est duae formae. quarum una est habens materiam et illa est quae subiacet sensui; et altera est illa quae non habet materiam et illa est quae subiacet intellectui. et illa est specialitas rerum et id quod est supra eam [scilicet generalitas rerum].

Et forma quidem, quae est in materia, actu est sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu, cumque apprehendit eam anima, tunc ipsa est in anima. sed non apprehendit eam nisi quia ipsa prius erat in anima in potentia. cum igitur apprehendit eam anima, fit in anima in effectu. non est autem in anima sicut aliquid in uase, nec sicut caelatura in corpore; quoniam anima non est corpus nec circumscripta, est igitur in anima, et anima est res una, quae est ipsa, non aliud ab ipsa; nec etiam alia alietate praedicamentorum. similiter etiam uirtus sentiens non est nisi in anima; sed non est in anima ut membrum in corpore, sed est ipsa anima, et ipsa est sentiens. similiter forma sensati non est in anima ut aliud uel alterum. sensatum igitur in anima est sentiens secundum quod est in anima, sicut dixit Aristoteles, sed sensatum uirtutis materialis est praeter animam sentientem. secundum igitur quod est in materia, sensatum non est sentiens. et similiter exemplificauit Aristoteles intellectum, scilicet quod anima cum apprehendit intellectum, scilicet formam quae non habet materiam nec phantasiam, et unitur cum anima, tunc est in anima in effectu quae non erat antea in anima in effectu sed in potentia. haec igitur forma, quae iam materiam non habet nec phantasiam, est intellectus adeptus animae ab intelligentia prima, quae est specialitas rerum, quae est in actu semper. haec autem non fit attribuens nisi animae adeptae ad recipiendum, quoniam anima in potentia est intelligens, sed intelligentia prima est semper in actu. nulla enim res attribuit aliquid suis receptibilibus, nisi quod erat eis in potentia et non in effectu. nihil autem quod est rei in potentia exit ad effectum per se ipsum; quoniam si esset per se ipsum, exiret semper in actu, quoniam essentia sua es[se]t sibi semper et es[se]t inuenta. nihil igitur quod est in potentia exit ad effectum, nisi per aliud quod est in effectu. anima igitur est intelligens in potentia, sed exit ad effectum per intelligentiam primam, ad quam cum ipsa respexit, fit intelligens in effectu. et cum unitur ei forma intelligibilis, non est ipsa et forma intelligibilis alia et alia, quoniam non est diuisibilis ut alteretur. sed cum unitur cum ea forma intelligibilis, tunc ipsa et intellectus sunt res una, scilicet intelligens et intellecta. igitur intellectus et intellectum sunt unum secundum quod sunt in anima. intellectus uero qui est in actu semper et qui extrahit animam ad hoc ut fiat in effectu intelligens, postquam fuerat intelligens in potentia, ipse et intellectum ipsum non sunt res una. intellectum igitur in anima et intellectus primus ex parte intelligentiae primae non sunt res una; ex parte uero animae intellectus et intellectum sunt res una.

intellectus autem, qui in simplicitate est similior animae, est multo fortior quantum ad intellectum, quam sensus ad sensatum. intellectus igitur primus causa est omnium intellectorum. sed intellectus secundus est animae in potentia.

intellectus igitur uel est primus omnibus intellectibus, uel est secundus, et tunc animae est in potentia, interim dum anima non est intelligens in effectu. et intellectus tertius quidem est ille qui in effectu est animae, quem iam adquisiuit. et habetur in ea ita ut, cum uoluerit, exerceat eum et faciat eum esse in alio a se. sicut scriptura in scriba est properata et facilis, quam iam adeptus est, et est defixa in anima sua. ipse ergo propalat et exercet eam, quando uult. quartus uero est intellectus apparens ex anima, qui, cum propalaueris eum, erit in effectu in alio a te.

intellectus igitur secundus est ex tertio et quarto, eo quod tertius est adeptio animae et fit ei ut faciat eum apparere, quando uoluerit, vel prima hora suae adeptionis [in] nobis, vel secunda hora suae apparitionis ex nobis. et tunc exercet eum anima. ergo tertius est ille qui est animae adeptio quae praecedit et cum uoluerit erit inuentus in ea. quartus uero est qui est apparens ex anima in effectu.

hae igitur sunt partes in quas primi sapientes diuiserunt intellectum. quantum uero ad intentionem tuam de hoc, tantum sermonis sufficiat.

Explicit liber Alkindi philosophi de intellectu [et intellecto].