BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

De verborum significatu

 

Littera D

 

________________________________________________________________

 

 

 

Excerpta

ex libris Pompei Festi

De significatione verborum.

 

D

 

Duco cum pro puto ponimus, ex Graeco deducitur, quod illi dicunt δοκῶ.

Duplionem antiqui dicebaut, quod dos duplum. Venit autem a Graeco διπλοῦν.

Duicensus dicebatur cum altero, id est cum filio census.

Duis duas habet significationes. Nam et pro δὶς ponebatur et pro dederis.

Duidens hostia bidens.

Duellum bellum, videlicet quod duabus partibus de victoria contendentibus dimicatur. Inde et perduellio, qui pertinaciter retinet bellum.

Duonum bonum.

Duplabis duplicabis.

Duodeviginti dicendi consuetudinem a Graecis traxisse videmur, qui sic enuntiant δυοῖν δεόντοιν εἴκοσιν, et ἐνὸς δέοντος εἴκοσιν.

Dumosa frondosa.

Dubat dubitat.

Dubenus apud antiquos dicebatur, qui nunc dominus.

Dusmo in loco apud Livium signiticat dumosum locum. Antiqui enim interserebant S litteram, et dicebant cosmittere pro committere, et Casmenae pro Camenae.

Dumecta antiqui quasi dumiceta appellabant, quae nos dumeta.

Dumus a Graeco venit δόμος.

Dracones dicti ἀπὸ τοῦ δέρκεσθαι, quod est videre. Clarissimam enim dicuntur habere oculorum aciem: qua ex causa incubantes eos thesauris custodiae causa finxerunt antiqui. Ideoque Aesculapio adtribuuntur, quod vigilantissimi generis putantur, quae res medicinae maxime necessaria est.

Dici mos erat Romanis in omnibus sacrificiis precibusque: populo Romano Quiritibusque, quod est Curensibus, quae civitas Sabinorum potentissima fuit.

Dalivum supinum ait esse Aurelius, Aelius stultum. Oscorum quoque lingua significat insanum. Santra vero dici putat ipsum, quem Graeci δείλαιον, id est, propter cuius fatuitatem quis misereri debeat.

Daps apud antiquos dicebatur res divina, quae fiebat aut hiberna sementi, aut verna. Quod vocabulum ex Graeco deducitur, apud quos id genus epularum δαὶς dicitur. Itaque et dapatice se acceptos dicebant antiqui, significantes magnifice, et dapaticum negotium amplum ac magnificum.

Daedalam a varietate rerum artificiorumque dictam esse apud Lucretium terram, apud Ennium Minervam, apud Virgilium Circen, facile est intellegere, cum Graeci δαιδάλλειν significent variare.

Damium sacrificium, quod fiebat in operto in honorem Deae Bonae, dictum a contrarietate, quod minime esset δαμόσιον, id est publicum. Dea quoque ipsa Damia et sacerdos eius damiatrix appellabatur.

Dacrimas pro lacrimas Livius saepe posuit, nimirum quod Graeci appellant δάκρυα; item dautia, quae lautia dicimus, et dantur legatis hospitii gratia.

Danunt dant.

Dasi dari.

Danistae feneratores.

Dagnades sunt avium genus, quas Aegyptii inter potandum cum coronis devincire soliti sunt, quae vellicando morsicandoque et canturiendo adsidue non patiuntur dormire potantes.

Daunia Apulia appellatur a Dauno, Illyricae gentis claro viro, qui eam, propter domesticam seditionem excedens patria, occupavit.

Dorsum dictum, quod pars ea corporis devexa sit deorsum.

Donum ex Graeco est, quod illi vocant δῶρον.

Donaticae coronae dictae, quod his victores in ludis donabantur, quae postea magnificentiae causa institutae sunt super modum aptarum capitibus, quali amplitudine fiunt, cum Lares ornantur.

Dotem manifestum est ex Graeco esse. Nam διδόναι dicitur apud eos dare.

Doliola locus in Vrbe sic vocatus, quia invadentibus Gallis Senonibus Vrbem sacra in eodem loco doliolis reposita fuerunt. Qua de causa in eodem loco ne despuere alicui licebat.

Doli vocabulum nunc tantum in malis utimur, apud antiquos autem etiam in bonis rebus utebatur. Vnde adhuc dicimus sine dolo malo, nimirum quia solebat dici et bonus.

Dirus dei ira natus.

Derogare proprie est, cum quid ex lege vetere, quo minus fiat, sancitur lege nova. Derogare ergo detrahere est.

Dierectum dicebant per antiphrasin, volentes significare malum diem.

Dirigere apud Plautum invenitur pro discidere.

Derunciunt depurgant.

Dirutum aere militem dicebant antiqui, cui stipendium ignominiae causa non erat datum, quod aes diruebatur in fiscum, non in militis sacculum.

Delicata dicebant dis consecrata, quae nunc dedicata. Vnde adhuc manet delicatus, quasi lusui dicatus. Dedicare autem proprie est dicendo deferre.

Depuvere caedere. Lucilius: «Palmisque misellam depuviit me», id est verberavit me, quod ipsum ex Graeco est ἀπὸ τοῦ παίειν.

Dedita intellegitur valde data.

Deperire significat valde perire.

Δέρρεις Graeci appellant pelles nauticas, quas nos vocamus segestria.

Demum, quod significat post, apud Livium demus legitur. Alii demum pro dumtaxat posuerunt.

Denicales feriae colebautur, cum hominis mortui causa familia purgabatur. Graeci enim νέκυν mortuum dicunt.

Deminutus capite appellatur, qui civitate mutatus est; et ex alia familia in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui aqua ignique interdictum est.

Dividicula antiqui dicebant, quae nunc sunt castella, ex quibus a rivo communi aquam quisque in suum fundum ducit.

Defriu dicebant antiqui, ut deamare, deperire, significantes omnem fructum percipere.

Dividiam discordiam.

Deversus dicebant deorsum versus.

Deinceps, qui deinde coepit, ut princeps, qui primum coepit.

Deus dictus, quod ei nihil desit, vel quia omnia commoda hominibus dat; sive a Graeco δέος, quod significat metum, eo quod hominibus metus sit. Sed magis constat, id vocabulum ex Graeco esse dictum, aspiratione dempta, qui mos antiquis nostris frequens erat.

Dium antiqui ex Graeco appellabant ut a deo ortum et diurnum sub caelo lumen, ἀπὸ τοῦ Διός. Vnde adhuc sub diu fieri dicimus, quod non sit sub tecto, et interdiu, cui contrarium est noctu.

Devitare valde vitare.

Demagis pro minus dicebant antiqui.

Denariae caerimoniae dicebantur et tricenariae, quibus sacra adituris decem continuis diebus, vel triginta certis quibusdam rebus carendum erat.

Decrepitus est desperatus crepera iam vita, ut crepusculum extremum diei tempus. Sive decrepitus dictus, quia propter senectutem nec movere se, nec ullum facere potest crepitum.

Decimanus appellatur limes, qui fit ab ortu solis ad occasum; alter ex transverso currens appellatur cardo.

Decumana ova dicuntur et decumani fluctus, quia sunt magna. Nam et ovum decimum maius nascitur, et fluctus decimus fieri maximus dicitur.

Deprensa dicitur genus militaris animadversionis, castigatione maior, ignominia minor.

Decima quaeque veteres dis suis offerebant.

Decuriones appellantur, qui denis equitibus praesunt.

Depolitum perfectum, quia omnes perfectiones antiqui politiones appellabant.

Degunere degustare.

Decures decuriones.

Depubem porcum lactantem, qui prohibitus sit pubes fieri.

Decotes togae detritae.

Dictynna Diana, quam esse lunam putabant, dicta, quod fulgore suo noctu omnia ostendat.

Deblaterare est stulte loqui. Nam Graeci βλάκας stultos appellant.

Dicearchia vocabatur, quae nunc Puteoli, quod ea civitas quondam iustissime regebatur.

Demoe apud Atticos sunt, ut apud nos pagi.

Dice pro dicam antiqui posuere.

Decermina dicuntur, quae decerpuntur purgandi causa.

Disertiones divisiones patrimoniorum inter consortes.

Dispensatores dicti, quia aes pensantes espendebant, non adnumerabant. Hinc deducuntur expensa sive dispensata vel conpensata. Item conpendium, dispendium, assipondium, dupondium.

Dispescere est proprie pecus a pastione deducere, ut conpescere una pascere et in uno loco continere.

Despretus valde spretus.

Desivare desinere.

Dissulcus porcus dicitur, cum in cervice saetas dividit.

Disertus a disserendo dictus.

Dignorant, signa inponunt, ut fieri solet in pecoribus.

Disertim pro diserte dixerunt antiqui.

Distisum et pertisum dicebant, quod nunc di<s>taesum et pertaesum.

Delubrum dicebant fustem delibratum, hoc est decorticatum, quem venerabantur pro deo.

Delicia est tignum, quod a culmine ad tegulas angulares infimas versus fastigatum collocatur; unde tectum deliciatum et tegulae deliciares.

Degere antiqui posuerunt pro expectare.

Deteriae porcae, id est macilentae.

Delibare aquam sulco derivare.

Delicare ponebant pro dedicare.

Deliquium solis a delinquendo dictum, quod delinquat in cursu suo.

Delinquere est praetermittere, quod non oportet praeteriri; hinc deliquia et delicta.

Deliquum apud Plautum significat minus.

Detudes esse detunsos, deminutos.

Delaniare est discindere et quasi lanam trahere, unde lacinia et lanius dicitur, qui pecus discindit.

Delapidata lapide strata.

Dextans dicitur, quia assi deest sextans, quemadmodum duodeviginti et deunx.

Deluit solvit, a Graeco διαλύειν.

Dilectus militum, et is, qui significatur amatus, a legendo dicti sunt.

Deliberare a libella, qua quid perpenditur, dictum.

Detrectare est male tractare.

Dextimum et sinistimum antiqui dixerunt.

Dextera auspicia prospera.

Dextrarum tibiarum genus est, quae dextra tenentur.

Diobolares meretrices dicuntur, quae duobus obolis ducuntur.

Dies dictus, quod divini sit operis, sive ab Iove, eius, ut putabant, rectore, qui Graece Δία appellatur; sive quod aer diurnus dehiscat in candorem.

Diabathra genus solearum Graecanicarum.

Deorata perorata.

Deactio peractio.

Dianius locus Dianae sacratus.

Diffarreatio genus erat sacrificii, quo inter virum et mulierem fiebat dissolutio. Dicta diffarreatio, quia fiebat farreo libo adhibito.

Dium, quod sub caelo est extra tectum, ab Iove dicebatur, et Dialis flamen, et dius heroum aliquis a Iove genus ducens.

Defrensam detritam atque detunsam.

Deinde compositum est ex praepositione et loci significatione, ut exinde, perinde, proinde, subinde, quae item tempus significant.

Diox genus piscis frequens in Ponto.

Deincipem antiqui dicebant proxime quemque captum, ut principem primum captum.

Diomedis campi in Apulia appellantur, qui ei in divisione regni, quam cum Dauno fecit, cesserunt.

Diomedia insula, in qua Diomedes sepultus est, excedens Italia.

Depontani senes appellabantur, qui sexagenarii de ponte deiciebantur.

Desiderare et considerare a sideribus dici certum est.

Decures decuriones.

Defomitatum a fomitibus succisum, quibus confoveri erat solitum.

Depeculatus a pecore dicitur. Qui enim populum fraudat, peculatus poena tenetur.

Decultarunt valde occuparunt†.

Decalicatum calce litum.

Dium fulgur appellabant diurnum, quod putabant Iovis, ut nocturnum Summani.

Dicassit dixerit.