BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

Historia Romana

 

Liber XV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipit

liber quintus decimus.

 

(1) Anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo undecimo post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus Romanorum regum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore Leonem suum filium imperii consortem effecit.

Exempto quoque in Italia humanis rebus Auito, Maiorianus apud Rauennam inuadit imperium. Quod cum prope quattuor annis obtinuisset, haut procul a Dertonensi ciuitate iuxta Hiriam flumen occisus est statimque Seuerus apud Rauennam imperator efficitur atque Augustus appellatur.

Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum exercitu adueniens occurrente patricio Ricimere superatus non longe a Bergamo ciuitate Venetiae atque extinctus est. Seuerus uero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud Vrbem occubuit.

Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis aedium strage cremata est.

(2) Dehinc totius consensu militiae post Seueri mortem iura imperii Anthemius suscepit.

Sequenti anno Seruandus Galliarum praefectus imperium temptans inuadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est.

Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est.

His quoque diebus Gensericus iterum ad Italiam nauibus aduentare cupiens a Basilisco patricio nauali superatus certamine Carthaginem inglorius repedauit.

At uero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto insidias moliens suum filium Caesarem effecit. Leo uictorem exercitum statim ex Sicilia euocans Asparem patricium cum nouello Caesare filio alioque eius germano digno uitae multauit excidio.

(3) Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se uir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis episcopus interponens eos primum ad concordiam reuocauit. Deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens, erat Gothus prosapia, cum manu mox ualida Vrbem contendit atque apud Anicionis pontem castra composuit. Diuisa itaque Roma est et quidam fauebant Anthemio, quidam uero Ricimeris perfidiam sequebantur.

Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad Vrbem uenit uiuoque adhuc Anthemio regiam adeptus est potestatem.

(4) Bilimer Galliarum rector, cognita aduersus Anthemium conspiratione Ricimeris, Anthemio ferre praesidium cupiens Romam properauit. Is cum Ricimere apud Adriani pontem proelium committens, continuo ab eo superatus atque occisus est. Extincto Bilimere mox uictor Ricimer Vrbem inuadens quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium gladio trucidauit. Praeter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam grauissime depraedata est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, coetera omnia praedatorum sunt auiditate uastata. Sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer. Nam post mensem tertium excruciatus languoribus et ipse interiit.

(5) Mortuo Ricimere Olibrius imperator Gundibarum eius nepotem patricium effecit. Olibrius quoque dum septem menses imperium gessisset, morte propria Romae defunctus est. Post huius funus Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam uoluntate exercitus apud Rauennam imperator efficitur.

Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum exercitu ueniens Licerium regia exuit potestate eumque apud Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinauit.

Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis Euricus regnaret ac pro Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem et Euricum litium fomenta creuissent bellumque e diuerso utrique praepararent, interueniente Epiphanio, de quo praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura firmata sunt.

(6) Haut procul ab his temporibus Theodoricus cognomento Strabo Triarii filius cum magna Ostrogotharum multitudine usque ad quartum Vrbis miliarium armatus aduenit, nulli tamen Romanorum noxius, continuoque in Illiricum reuersus extinctus est.

Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum alii Ostrogothe, alii uero Wisegothe sint dicti, oportunumque est aliquantulum ad superiora tempora regredi, quatenus horum ratio uocabulorum possit exponi. Temporibus Valentiniani superioris Augusti, cum intra Traciae fines Gothorum tunc populi communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac Fridigernum diuisi decreuerunt, ut utramque rem publicam, id est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus uero cum suo exercitu Occidentalem opprimeret. Hi ergo, qui cum Fridigerno in Orientali remanserant parte, lingua patria ab Oriente Ostrogothe id est orientales Gothi sunt dicti; isti uero, qui occiduas petierant regiones, ab Occidente Wisigothe id est occidentales sunt appellati.

(7) Leo igitur Augustus postquam Orientale decem et septem annis rexit imperium, diem clausit extremum. Mortuo Leone Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem. Leonem itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni adsciuerat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans, occulte clericum fecit exigentique uehementer Zenoni, ut filium proderet, pro eo alium forma similem optulit. Qui Leo deinceps in clericatu ad Iustiniani usque tempora uixit.

Ipso denique anno Augustulus apud Italiam aduersus Nepotem cum exercitu ueniens, effugato eo, imperii regimen inuasit.

Annali deinceps circulo euoluto cum rege Wandalorum Genserico foedus initum est ab Oreste patricio.

(8) Haec dum apud Romanos geruntur, Odouacer cum fortissima Herolorum multitudine, fretus insuper Turcilingorum siue Scyrorum auxiliis, Italiam ab extremis Pannoniae finibus properare contendit. Qui dum adhuc per Noricorum rura exercitum duceret, cognita Seuerini fama Christi domini serui, qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem petiturus accessit. Qui dum benedictione percepta ab eius egredi cellula uellet et caput, ne in superliminari ostii, eo quod procerae esset staturae, adlideret, inclinasset, a Dei uiro futurorum praescio mox talia audiuit: «Vade nunc ad Italiam, uade Odouacer, uilissimis interim animantium pellibus indutus, multis cito plura largiturus». Haec ille uerba rerum exitu conprobauit. Nam aliquantis postmodum annis totius Italiae insuper et Vrbis usus est potestate.

(9) Ingresso ergo Italiam Odouacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit, qui aduersus fortissimam multitudinem nihil se praeualere conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia concludit. Mox adueniens cum exercitu Odouacer expugnatam fortiter ingreditur ciuitatem: uastantur uniuersa rapinis, saeuit ubique gladius, diuina quoque priuataque aedificia ignis absumit, captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque perducitur ibique gladio detruncatur. Exinde per uniuersas idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam iuri proprio subdidere multasque tunc ciuitates parantes resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere.

(10) Odouacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere statim regiam arripuit dignitatem. Augustulus siquidem, qui imperii praesumpserat potestatem, cernens uniuersam Italiam Odouacris uiribus subdi, inopinabili metu perterritus sponte miserabilis purpuram abiciens, cum uix undecim mensibus rem publicam obtinuisset, imperialem deposuit maiestatem. Ita Romanorum apud Romam imperium toto terrarum orbe uenerabile et Augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam Octauiano cepta est, cum hoc Augustulo periit anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo nono, a Gaio uero Caesare, qui primo singularem arripuit principatum, anno quingentesimo septimo decimo, ab incarnatione autem Domini anno quadringentesimo septuagesimo quinto. Igitur deiecto ab Augustali dignitate Augustulo Vrbem Odouacer ingressus totius Italiae adeptus est regnum. Quod dum per annos xiiii nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus adueniens Gothorum rex Theodericus Italiam possessurus intrauit.

Sed ut ad liquidum quam ob causam uel unde aduenerit, possit agnosci, necesse est aliquantisper ad superiora repedare.

(11) Walamir Ostrogotharum rex, de quo superiori libello praemissum est, quod Attilae Hunnorum regi subiectus extiterit, mox ut Attila occubuit, ab Hunnorum se suosque dominio auitae libertatis memor excussit. Idem quoque et Gepidarum rex Ardaricus coeteraeque Hunnis subiectae faciunt nationes. Hunni uero dolentes Walamirem eiusque exercitum non solum se a suae ditionis iugo excussisse, sed etiam coeteris nationibus, ut similia facerent, incentores fuisse, mox ut fugitiua mancipia eos insequentes ad seruitutem pristinam armis adgressi sunt reuocare. Conglobatis itaque suis super Hunnos Walamir irruit tantaque in eos cede grassatus est ut de reliquo qui superfuerant Hunni Ostrogotharum arma formidarent.

(12) Leo denique imperator cum Gothis post haec Illiricum uastantibus foedus iniit ac Theodoricum Thiudimeris filium ex Arileuua concubina genitum a Walamere eius patruo obsidem accepit. Occiso deinde a Scyris Walamere, Thiodimer eius germanus regia iura suscepit. Diuiso deinceps regno Thiudimer Orientis, Widimer uero Occidui sortitur imperium deuastandum, sed mox Widimer Italiam ingressus est, rebus excessit humanis, successorem regni Widimer filium relinquens. Widimer uero acceptis a Clicerio tunc imperatore muneribus Gallias contendit seseque cum parentibus Wisegothis iungens unum populum effecit. Interea dum de Suauis patrata uictoria Widimer domum reuertitur, Theodoricum filium a Leone imperatore remissum gratanter excepit. Qui Theodericus, dum iam octauum decimum annum ageret, inscio patre aliquantis secum eius satellitibus adscitis uicinam sibi Sarmatarum gentem inuadens opima ex eorum manubiis patri spolia praedamque copiosam reportauit.

(13) Thiudimere itaque uita decedente uniuersis adnitentibus ad regni gubernacula Theodoricus ascendit. Quod factum dum ad Zenonem Augustum perlatum esset, gratanter accepit eumque ad se rursus euocatum Constantinopolim magno simul honore et diuitiis extulit in tantum, ut etiam consularibus eum fascibus sublimaret, quae dignitas post imperiale fastigium prima est, aereamque illi equestrem statuam ante suum palatium collocaret.

(14) At uero dum huiuscemodi Theodoricus deliciis apud Constantinopolim afflueret, gens illius, id est Ostrogothe, dum eis propter fidei sanctionem praedas agere more solito non liceret, nec tamen ab imperatore oblata stipendia sufficere possint, coepere non minimam egestatis penuriam pati, execrantur foedus conpositum, uituperant inutilem pactionem mittuntque continuo ad Theodoricum, qui dicerent quas, dum ipse Grecorum epulis superflueret, inopiae miserias sustinerent; hortantur, ut si suis sibique consulere uelit, citius redeat, quatenus, ne cuncta gens pessumdetur, nouas ad habitandum terras exquirant. His Theodoricus cognitis ad Augustum Zenonem accedit, questus penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem efflagitat, adiciens quia, si superare Odouacrem possit Italiamque obtinere, ad eius redundaret gloriam, a quo directus fuisset, si in bello superatus foret, eius nihilo minus lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum exactoribus careret. Talia Zeno audiens contristatus quidem est, eo quod eum nollet amittere; attamen deliberato consilio rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque ei per pragmaticum tribuens sacri etiam uelaminis dono confirmauit, senatum illi populumque Romanum commendans abire permisit.

(15) Egressus igitur Constantinopolim Theodoricus ad Ostrogothas reuertitur hortaturque continuo, ut quam primum parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur. Attamen prius quam Italiam aduentaret, Trapstilam Gepidarum regem insidias sibi molientem bello superans extinxit, Busan quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus caede prostrauit. Egressus itaque a Misia cum omni Ostrogothorum multitudine uniuersaque supellectili, per Sirmium Pannoniasque iter faciens ad Italiam uenit. Ac primum iuxta Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens, dum uberrimis quae eo loco habentur pascuis fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret, ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odouacer Italiae uiribus occurrit. Quem Theodoricus alacriter excipiens magno superatum proelio postremo in fugam conuertit. Exinde Theodoricus mouens cum Veronam uenisset, iterum aduersus eum Odouacer non minori quam prius belli sese apparatu opponit. Contra quem Theodoricus haut procul a Veronensi urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit. Qui dum fugae metu se praecipites in Adesim fluuium mergunt, ex magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.

(16) Theodoricus uero dum ipso impetu subsequitur fugientes, Veronam ilico pauore ciuibus consternatis inuadit. Odouacer autem cum his qui euaserant fugiens Romam contendit, sed obseratis continuo portis exclusus est. Qui dum sibi denegari introitum cerneret, omnia quaeque adtingere potuit gladio flammisque consumpsit. Inde quoque egrediens Rauennam ingressus est ibique quibus se tueri aduersum hostes possit munitionum praeparare obstacula coepit. Theodoricus itaque a Verona digrediens Mediolanum peruenit. Vbi dum consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi conuenere. Sed paucis interiectis diebus rursus dediticius exercitus Tuffa quodam nomine instigante Odouacris se partibus reddidit. Ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret.

(17) Talium rerum uarietates Burgundionum rex Gundubadus aspiciens, Liguriam cum ingenti exercitu ingressus, cuncta quae repperire poterat pro uoluntate diripiens, infinitam secum ad Gallias captiuorum multitudinem abduxit. Theodoricus itaque aliquandiu intra munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi matre, sororibus uniuersaque uulgi multitudine nihil plane dubius de Epiphanii uiri sanctissimi fide cum expeditis armatorum cuneis ad Odouacris obsidionem Rauennam perrexit, dumque eo loco cui Pinetum nomen est non procul ab urbe castra posuisset, per continuum pene triennium Odouacrem obsedit. Qui dum frequenter ex urbe cum suis egrediens eius exercitus inquietaret, nouissime noctu in castra inruens magna Theodorici exercitum strage prostrauit. Victus ad extremum fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec multo post a Theodorico in fidem susceptus, ab eo truculente peremptus est.

(18) Egressis denique a Ticinensi urbe post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi inuasere, cuncta per circuitum loca simulque et ciuitatem per continuum biennium populatione uastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate ciues replebantur afflicti. Hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captiuis redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus pretium tribuit, sex milia captiuorum ob solam sanctitatis suae reuerentiam concessa secum reduxit. Igitur Theodoricus extincto apud Rauennam Odouacre totius Italiae adeptus est ditionem, nec multo post Romam profectus a Romanis magno gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium annis cxx milia modiorum concessit.

(19) Dum haec apud Italiam geruntur, a Vulgaris uniuersa Thracia crudeliter deuastatur. Constantinopolis etiam ipsis diebus maximo conflagrauit incendio.

At uero apud Africam Honoricus, qui mortuo Genserico in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque amplius quam cccxxxiiii catholicis episcopis ecclesias eorum clausit, plebem uariis suppliciis affecit et quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec tamen loquellam catholicae confessionis eripere potuit.

Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum cedi superfuerat, purpuram induit uictoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superauit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula potirentur.

(20) Theodoricus interea, ut sui regni uires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Honorico, eiusdem Amalafredae filiam Malabergam Turingorum regi Ermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina filias alteram Halarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo Burgundionum consociat, Amalasuintham uero tertiam filiam Eutharico ex Amalorum stirpe uenienti euocato ab Hispania tradidit. Nec fuit aliqua uicina Italiae gens quae Theodorico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere sociata non fuerit.

Zeno itaque Augustus cum per annos decem et septem rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim uitae terminum accepit.

 

Explicit historiae romanae

liber quintus decimus.