|
Pars galeae Agilulfi regis Langobardorum (590 - 615)
Incipit liber quartus.
1.
Confirmata igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Franciam misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde regina Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Euin quoque dux Tridentorum ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est.
2.
Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense ianuario usque ad mensem septembrium; et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.
3.
His diebus Agilulf rex occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani, eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Bergamensis dux in civitate sua Bergamo rebellans, contra regem se communivit; sed datis obsidibus pacem cum rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina seclausit. Agilulf vero rex in eandem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum transtulit. Gaidulfus vero iterato Bergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege obtemptus, rursus in gratiam receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra regem Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque est ab eo.
4.
Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum aput Ravennam, Gradus et [in] Histria nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Avaris pacem fecit. Childepertus quoque bellum gessit cum consobrino suo, Hilperici filio; in quo proelio usque ad triginta milia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse. In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit; et inter Reni fluvii aquas rivulus cruoris emanavit.
5.
His diebus sapientissimus ac beatissimus Gregorius papa Romanae urbis, postquam alia multa ad utilitatem sanctae ecclesiae scripserat, etiam libros quattor de vita sanctorum conposuit; quem codicem Dialogum, id est duorum locutionem, quia eum conloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit. Hos igitur libros praefatus papa Theudelindae reginae direxit, quam sciebat utique et Christi fidei deditam et in bonis actibus esse praecipuam.
6.
Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei ecclesia consecuta est. Nam pene omnes ecclesiarum substantias Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt. Sed huius salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones ecclesiae Christi largitus est atque episcopos, qui in depressione et abiectione erant, ad dignitatis solitae honorem reduxit.
7.
His diebus Tassilo a Childeperto rege Francorum aput Baioariam rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclavorum provinciam introiens, patrata victoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.
8.
Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus Ravennae Romam properavit. Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae a Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium, Horta, Tuder, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus, cum valido exercitu civitatem Perusium petiit; ibique per dies aliquot Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine mora captum vita privavit. Huius regis adventu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis homeliis refert. Rex igitur Agilulf, rebus conpositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, suggerente maxime Theudelinda regina sua coniuge, sicut eam beatus papa Gregorius suis epistulis saepius ammonuit, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit. Eidemque reginae idem venerabilis sacerdos pro gratiarum actione hanc epistulam direxit:
9.
«Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia vestra ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in futuro conpenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis, quatenus christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete atque, ubi causa mercedis se dederit, elaborate,ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis». Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem: «Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia petitionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesse nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo quo debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere et dimittere deberemus».
10.
Inter haec sequenti mense ianuario paruit stella cometes mane et vespere per totum mensem. Eo quoque mense defunctus est Iohannes archiepiscopus Ravennae. Cuius in locum Marianus civis Romanus substitutus est. Euin quoque duce in Tridentu mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus, vir bonus ac fide catholicus. Isdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo milia virorum dum super Sclavos inruunt, superveniente Cacano omnes interficiuntur. Tunc primum cavalli silvatici et bubali in Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt.
11.
Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti.
12.
Per idem tempus Cacanus rex Hunnorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur; cui Gallicinus successit et cum Agilulfo rege pacis concordiam iniit.
13.
Hoc etiam tempore Agilulf cum Theuderico Francorum rege pacem perpetuam fecit. Post haec Ago rex rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem extinxit. Gaidulfum quoque Bergamensem ducem, cui iam bis pepercerat, peremit. Pari etiam modo et Warnecautium aput Ticinum occidit.
14.
Subsequenti tempore rursum Ravennam et eos qui circa ora maris erant pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque anno mortalitas valida populos Veronensium attrivit.
15.
Tunc etiam signum sanguineum in caelo apparuisse visum est et quasi hastae sanguineae et lux clarissima per totam noctem. Theudepertus rex Francorum eo tempore cum Clothario patruele suo bellum gerens, eius exercitum vehementer adflixit.
16.
Sequenti anno Ariulfus dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat, moritur. Hic Ariulfus cum bello contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque patrasset, requirere a suis hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent, se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: «Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui, quotiens me adversae partis aliquis percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clyppeo protexit». Cumque dux ipse prope Spoletium, ubi basilica beati martyris Savini episcopi sita est, in qua eiusdem venerabile corpus quiescit, advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem christiani, quotiens in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare. Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit: «Et potest fieri, ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet?». Qui cum hoc dixisset, equo desiliens eandem basilicam conspecturus intravit. Tunc aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in proelio adiutorium contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald superioris ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui cum victoriam coronatus est, nomine Teudelapius, ducatum suscepit.
17.
Circa haec tempora coenobium beati Benedicti patris, quod in castro Casino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: «Vix apud Deum optinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur». Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater conposuerat, et quaedam alia scripta necnon pondus panis et mensuram vini et quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit; sub quo haec distructio facta est.
18.
Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit; qui ortus in Foroiulii fuerat et Gisulfi Foroiulani ducis filios educarat eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis extat epistula beati papae Gregorii in hunc modum directa:
19.
«Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari. Indicamus autem, propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis».
20.
His diebus capta est filia regis Agilulfi cum viro suo Gudescalco nomine de civitate Parmensi ab exercitu Gallicini patricii, et ad urbem Ravennatium sunt deducti. Hoc quoque tempore misit Agilulf rex Cacano regi Avarorum artifices ad faciendas naves, cum quibus isdem Cacanus insulam quandam in Thracia expugnavit.
21.
Per idem quoque tempus Theudelinda regina basilicam beati Iohannis Baptistae, quam in Modicia construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim milibus abest, dedicavit multisque ornamentis auri argentique decoravit praediisque sufficienter ditavit. Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit, pro eo quod aestivo tempore locus ipse, utpote vicinus Alpibus, temperatus ac salubris existit.
22.
Ibi etiam praefata regina sibi palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit. In qua pictura manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo tempore comam capitis tondebant, vel qualis illis vestitus qualisve habitus erat. Siquidem cervicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos habentes, quos in utramque partem in frontis discrimine dividebant. Vestimenta vero eis erant laxa et maxime linea, qualia Anglisaxones habere solent, ornata institis latioribus vario colore contextis. Calcei vero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti et alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea vero coeperunt osis uti, super quas equitantes tubrugos birreos mittebant. Sed hoc de Romanorum consuetudine traxerant.
23.
Usque ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites tamen qui in ea fuerunt Ravennam remeare permissi sunt.
24.
Hac tempestate legati Agilulfi regressi a Cacano, pacem perpetuam factam cum Avaribus nuntiarunt. Legatus quoque Cacani cum eis adveniens, ad Gallias perrexit, denuntians Francorum regibus, ut, sicut cum Avaribus, ita pacem habeant cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Histrorum fines ingressi, universa ignibus et rapinis vastavere.
25.
Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina in Modiciae palatio, qui Adaloald [616-625] est appellatus. Sequenti tempore Langobardi castrum Montis Silicis invaserunt. Per idem tempus, repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaracdus, qui prius fuerat Ravennae patricius.
26.
Igitur Mauritius Augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium, cum filiis Theudosio et Tiberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei publicae; nam saepe contra hostes dimicans victoriam obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.
27.
Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento et Gisulfus de Foroiuli, cum antea a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc etiam baptizatus est praenominatus puer Adaloald, filius Agilulfi regis, in Sancto Iohanne in Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo servo Christi de Tridento, cuius saepe fecimus mentionem. Fuit autem festi pascalis dies eo tempore septimo idus aprilis.
28.
Erat autem his diebus adhuc discordia Langobardis cum Romanis propter captivitatem filiae regis. Qua de causa rex Agilulf egressus Mediolanio mense iulio, obsedit civitatem Cremonensem cum Sclavis, quos ei Cacanus rex Avarorum in solacium miserat, et cepit eam duodecimo kalendas septembris et ad solum usque destruxit. Pari etiam modo expugnavit etiam Mantuam, et interruptis muris eius cum arietibus, dans veniam militibus qui in ea erant revertendi Ravennam, ingressusque est in eam die iduum septembrium. Tunc etiam partibus Langobardorum se tradidit castrum quod Vulturina vocatur; milites vero Brexillum oppidum igni cremantes, fugierunt. His ita patratis, reddita est filia regis a Smaracdo patricio cum viro ac filiis ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono usque kalendas aprilis indictionis octavae. Filia vero regis mox a Ravenna Parmam rediit; ob difficultatem partus periclitata, statim defuncta est. Hoc anno Teudepertus et Theudericus reges Francorum adversus Clotharium patruum suum dimicarunt. In quo certamine ex utraque parte multa milia ceciderunt.
29.
Tunc etiam beatus papa Gregorius migravit ad Christum, cum iam Focas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque partim vastatae sunt a muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit etenim tunc mundus fame[m] sitimque pati, quando recedente tanto doctore animas hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas invasit. Libet sane me pauca de eiusdem beati Gregorii papae quadam epistola huic opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit quantaeque innocentiae et sanctitatis. Hic denique cum accusatus aput Mauritium Augustum et eius filios fuisset, quod Malcum quendam episcopum in custodia pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistulam Saviniano suo apochrisario, qui erat apud Constantinopolim, inter cetera sic ait: «Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in morte vel Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem nec duces nec comites haberet atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem idem episcopus neque in custodia fuit neque in aliqua afflictione; sed die qua causam dixit et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est ibique prandidit et honoratus est ab eo et nocte subito mortuus est». Ecce quantae humilitatis vir iste fuit, qui, cum esset summus pontifex, se servum nominavit! Ecce quantae innocentiae, qui nec in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant et omnia devastabant, se voluerit ammisceri!
30.
Igitur sequenti estate mense iulio levatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum in circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, adstantibus legatis Teudeperti regis Francorum, et disponsata est eidem regio puero filia regis Teudeperti, et firmata est pax perpetua cum Francis.
31.
Eodem tempore Franci cum Saxonibus pugnantes, magna strages ab utrisque partibus facta est. Apud Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli Petrus cantor fulmine ictus est.
32.
Sequenti denique mense novembrio rex Agilulf pacem fecit cum Smaracdo patricio in annum unum, accipiens a Romanis duodecim milia solidorum. Civitates quoque Tusciae, hoc est Balneus Regis et Urbs Vetus, a Langobardis invasae sunt. Tunc etiam mense aprili et maio apparuit in caelo stella quam cometem dicunt. Dehinc Agilulf rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.
33.
His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. Aput Gradus quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense novembrio et decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto, aput Gradus ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erant sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae.
34.
Hac aetate Iohannes Consinus invasit Neapolim. Quem de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit eumque interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura suscepit. Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque eius Constantinopolim imperatori delatum est.
35.
Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere.
36.
Focas igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius, eiusdem filius, regendam suscepit.
37.
Circa haec tempora rex Avarum, quem sua lingua Cacanum appellant, cum innumerabili multitudine veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus Foroiulanus dux cum Langobardis, quos habere poterat, audacter occurrit; sed quamvis forti animositate contra inmensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique tamen circumseptus, cum omnibus pene suis extinctus est. Uxor vero eiusdem Gisulfi nomine Romilda cum Langobardis qui evaserant sive eorum uxoribus et filiis qui in bello perierant, intra murorum Foroiulani castri [se] muniit septa. Huic erant filii Taso et Cacco iam adulescentes, Raduald vero et Grimuald adhuc in puerili aetate constituti. Habebat vero et filias quattuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum vero nomina non retinemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris quae his vicina erant, hoc est in Cormones, Nemas, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine, cuius positio omnino inexpugnabilis existit. Pari etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est Cacanus, dum circa muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius expugnare posset, inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret iuvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique mox per nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium sumeret, ipsa eidem civitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens, eidem malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque se in matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit. Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen. eis promittentes, quod eos, unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus conlocarent. Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam elevasset, puer lacrimans exclamavit, dicens: «Noli me pungere, quia possum me super equum tenere». Qui iniecta manu eum per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset se continere hortatus est. Puer vero frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat, capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda exultaret – erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus –; qui cum se captivum trahi doleret,
Ingentes animos angusto in pectore versans,
ensem, qualem in illa aetate habere poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem, quantulo adnisu valuit, capitis in verticem percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens, hostis ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus arripiens, tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper hostis interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui iam in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis iugo addicunt. Romildam vero, quae totius malitiae caput extitit, rex Avarum propter iusiurandum, sicut ei spoponderat, nocte una quasi in matrimonio habuit, novissime vero duodecim Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem vicibus sibi succedentes libidine vexarent. Postmodum quoque palum in medio campo configi praecipiens, eandem in eius acumine inseri mandavit, haec insuper exprobrando inquiens: «Talem te dignum est maritum habere». Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam civium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae vero eius non matris libidinem secutae, sed castitatis amore studentes ne a barbaris contaminarentur , crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae odorem foetidum exalabant. Cumque eas vellent Avares contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum execratione recedentes atque dicentes, omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Avarorum libidinem puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse. Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam venit, Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquot annos in Italia vixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit; quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens, omnes ex castro Foroiulensi in Avarorum patriam exules deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam sustinuissent et iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor, quorum nomina non retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut credimus, misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere atque ad libertatis iura studuit reppedare. Qui cum adgressus fugam adripuisset, faretram tantum et arcum et aliquantulum cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris et ductor effectus est. Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit, sibi eum divinitus datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit. Sed lupus idem ictum ferientis praecavens, sic ab eius visione elapsus est. Ipse autem, recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus, cum iam de vita desperaret, sese in terram proiciens, obdormivit; viditque quendam virum in somnis talia sibi verba dicentem: «Surge! Quid dormis? Arripe viam in hanc partem contra quam pedes tenes; illac etenim est Italia, ad quam tendis». Qui statim surgens, in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et famis penuria laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret. Denique sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum iam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens, in ea suam faretram suspendit. Qui postea consanguineorum et amicorum suorum muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichis, Arichis vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem ex Theudelinda coniuge genuit me Paulum meumque germanum Arichis, qui nostrum avum . cognomine retulit. Haec paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae revertamur ad tramitem.
38.
Mortuo, ut diximus, Gisulfo duce Foroiulensi, Taso et Cacco, filii eius, eundem ducatum regendum susceperunt. Hi suo tempore Sclavorum regionem quae Zellia appellatur usque ad locum qui Medaria dicitur possiderunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis idem Sclavi pensionem Foroiulanis ducibus persolverunt. Hos duos fratres Gregorius patricius Romanorum in civitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret eumque sibi filium faceret, ipse Taso cum Caccone germano suo et electis iuvenibus ad eundem Gregorium nihil mali metuens advenit. Qui mox cum Opitergium cum suis esset ingressus, statim isdem patricius civitatis portas claudi praecepit et armatos milites super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis conperiens, audacter se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace valedicentes, per singulas civitatis plateas hac illacque dispersi, quoscumque obvios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt. Gregorius vero patricius propter iusiurandum quod dederat caput Tasonis sibi deferri iubens, eius barbam, sicut promiserat, periurus abscidit.
39.
His ita peremptis, dux Foroiulanis Grasulfus, Gisulfi germanus, constituitur. Radoald vero et Grimoald despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuvenilem aetatem, ascensa navicula remigantes, ad Beneventi fines perveniunt; et exinde ad Arichis Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime suscepti et filiorum loco sunt habiti. His temporibus mortuo Tassilone duce Baioariorum, filius eius Garibaldus in Agunto a Sclavis devictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii viribus et praedas ab hostibus excutiunt et hostes de suis finibus pepulerunt.
40.
Rex vero Agilulf pacem cum imperatore in annum unum itemque in alterum faciens, cum Francis quoque iterato pacis concordiam renovavit. Hoc nihilominus anno Sclavi Histriam, interfectis militibus, lacrimabiliter depraedati sunt. Sequenti quoque mense martio defunctus est aput Tridentum Secundus servus Christi, de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam de Langobardorum gestis conposuit historiolam. Eo tempore rex Agilulf cum imperatore iterato pacem conposuit. Occisus quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum, et facta est pugna gravissima inter eos. Gunduald etiam, germanus Theudelindae reginae, qui erat dux in civitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit.
41.
Igitur Agilulf rex, qui et Ago est appellatus, postquam viginti et quinque annos regnaverat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloald admodum puero cum Theudelinda matre. Sub his ecclesiae resta ratae sunt et multae dationes per loca venerabilia largitae. Sed dum Adaloald eversa mente insaniret, postquam cum matre decem regnaverat annis, de regno eiectus est, et a Langobardis in eius loco Arioald [625-626] substitutus est. De cuius regis gestis ad nostram notitiam aliquid minime pervenit. Circa haec tempora beatus Columbanus ex Scottorum genere oriundus, postquam in Gallia in loco qui Luxovium dicitur monasterium construxerat, in Italiam veniens, a Langobardorum rege gratanter exceptus est, coenobiumque quod Bobium appellatur in Alpibus Cottiis aedificavit, quod quadraginta milibus ab urbe dividitur Ticinensi. Quo in loco et multae possessiones a singulis principibus sive Langobardis largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum.
42.
Igitur Arioald postquam super Langobardos duodecim annis regnum tenuit, ab hac luce subtractus est; Langobardorum regnum Rothari [526-652] genere Arodus suscepit. Fuit autem viribus fortis et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei christianae non rectam lineam tenens, Arrianae haereseos perfidia maculatus est. Siquidem Arriani minorem Patri Filium, Spiritum quoque sanctum minorem Patri et Filio ad suam perniciem dicunt; nos autem catholici Patrem et Filium et Spiritum sanctum in tribus personis unum et verum Deum aequali potentia eademque gloria confitemur. Huius temporibus pene per omnes civitates regni eius duo episcopi erant, unus catholicus et alter Arrianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus episcopus aput basilica sancti Eusebii residens baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae catholicae alius episcopus resideret. Qui tamen Arrianus episcopus, qui in eadem civitate fuit, Anastasius nomine, ad fidem catholicam conversus, Christi postea ecclesiam rexit. Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant, scriptorum serie conposuit codicemque ipsum Edictum appellari praecepit. Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesimus septimus, sicut idem rex in sui edicti testatus est prologo. Ad hunc regem Arichis dux Beneventi filium suum Aionem direxit. Qui cum Ravennam venisset, Ticinum pergens, ibi ei Romanorum malitia talis potio data est, quae eum mente excedere faceret; atque ex eo tempore numquam pleni sanique sensus fuit.
43.
Igitur cum dux Arichis, huius de quo diximus pater, iam maturus annis ad diem ultimum propinquasset, sciens filium suum Aionem non recti esse sensus, Radoaldum et Grimoaldum, iam florem iuventutis habentes, quasi proprios filios Langobardis qui aderant commendavit eisque dixit, quod melius eos regere isti quam Aio suus filius posset.
44.
Defuncto ergo Arechis, qui ducatum quinquaginta tenuerat annis, Aio, eius filius, Samnitum ductor effectus est; cui tamen Radoald et Grimoald sicut seniori fratri et domino per omnia paruerunt. Qui Aio cum iam anno et mensibus quinque Beneventanorum ducatum regeret, venientes Sclavi cum multitudine navium, non longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foveas circa sua castra facientes, cum Aio super eos, absentibus Raduald et Grimoald, venisset eosque debellare vellet, equus eius in unam de eisdem foveis cecidit, atque inruentibus super eum Sclavis, simul cum aliquantis aliis extinctus est. Quod cum Raduald nuntiatum fuisset, cito veniens, eisdem Sclavis propria illorum lingua locutus est. Cumque eos propter hoc segniores ad bellum reddidisset, mox super eos inruens magnaque eos strage prosternens, et Aionis mortem ultus est et de illis finibus eos qui remanserant hostes fugam petere coegit.
45.
Igitur Rothari rex Romanorum civitates ab urbe Tusciae Lunensi universas quae in litore maris sitae sunt usque ad Francorum fines cepit. Opitergium quoque, civitatem inter Tarvisium et Foroiuli positam, pari modo expugnavit et diruit. Cum Ravennantibus Romanis bellum gessit ad fluvium Aemiliae qui Scultenna dicitur. In quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octomilia ceciderunt. Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio aquarum Post haec fuit clades scabiarum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter nimium inflationis tumorem.
46.
Aput Beneventum vero mortuo Raduald duce, qui ducatum quinque rexerat annis, Grimuald, eius germa nus, dux effectus est gubernavitque ducatum Samnitium annis quinque et viginti. Hic de captiva puella, sed tamen nobili, cuius nomen Ita fuit, Romualdum filium et duas filias genuit. Qui dum esset vir bellicosissimus et ubique insignis, venientibus eo tempore Grecis, ut oraculum sancti archangeli in monte Gargano situm depraedarent, Grimuald super eos cum exercitu veniens, ultima eos caede prostravit.
47.
At vero rex Rothari postquam annos sedecim et menses quattuor regnum tenuerat, vita decedens, Langobardorum regnum Rodoald [652-653] suo filio reliquit. Hic cum iuxta basilicam beati Iohannis baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam, iniqua cupiditate succensus, eius sepulchrum noctu aperuit et quicquid in ornamentis eius corporis repperit abstulit. Cui beatus Iohannes per visionem apparens, eum vehementer exterruit eique dixit: «Cur ausus es corpus istius hominis contingere? Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia igitur hoc facere praesumpsisti, numquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis». Quod ita quoque factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Iohannis oraculum ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro ruebat inpulsus. Veritatem in Christo loquor; hoc mihi ipse retulit qui hoc ipsum suis oculis factum vidit. Rodoald igitur post funus patris Langobardorum regnum suscipiens, Gundipergam Agilulfi et Theudelindae sibi filiam [in matrimonium] sociavit. Haec Gundiperga regina ad instar suae genetricis, sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem basilicam in honorem beati Iohannis baptistae construxit, quam mire ex auro et argento peplisque decoravit rebusque singulis opime ditavit; in qua et eius corpus tumulatum quiescit. Haec dum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset, proprius eius servus Carellus nomine a rege expetiit; ut cum eoqui reginaecrimen ingesserat pro castitate suas dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo adstante superavit. Regina vero post hoc factum ad dignitatem pristinam rediit.
48.
Rodoald quoque, ut fertur, dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnaverat [mensibus]. Huic successit in regni regimine Aripert [653-661], filius Gundoaldi, qui fuerat germanus Theudelindae reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum domini Salvatoris, quod extra portam occidentalem, quae dicitur Marenca, situm est; quod et ornamentis variis decoravit et substantiis sufficienter ditavit.
49.
His diebus defuncto Eraclio Augusto apud Constantinopolim, Heraclones, eius filius, cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus, germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo, Constantinus, eiusdem filius, ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.
50.
Circa haec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christianae fidei amorem Constantinopolim venit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab Augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: «De regina, quam quaeritis, fatemur nos nihil scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit». Legati vero responderunt dicentes: «Si placet vestro conspectui, velimus hanc quam dicitis mulierem videre». Quae cum iussu imperatoris advenisset, mox ut eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret, suggerunt. Quibus illa respondit: «Ite, renuntiate regi vestro et domino, quia, nisi, sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non poterit». Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant suo regi renuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolim pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus et ab Augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit. Circa haec tempora mortuo aput Foroiuli Grasulfo duce, Foroiulensem ducatum Ago regendum suscepit. Aput Spoletium quoque Theudelaupo defuncto, Atto eidem civitati ductor efficitur.
51.
Igitur Aripert, postquam aput Ticinum per annos novem Langobardos rexerat, diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adulescentibus Perctarit et Godeperto [661-662] regendum reliquit. Et Godepert quidem Ticini sedem regni habuit, Perctarit vero in civitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit in tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantocius veniret et sibi adversus germanum suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimualdum exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum, quod adulescentes germani dissipabant, ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio providus et viribus fortis existeret. Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit. Transemundum vero comitem Capuanum per Spoletium et Tusciam direxit, ut eius regionis Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus aput Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta virorum multitudine advenisset, Garipaldum, qui legatus ad eum missus a Godeperto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeperto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godepertum veniens, Grimualdum citius adventare dixit. Cumque Godepert ab eo quaereret, quo in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit: quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimuald, intra palatium mansionem accepit. Isdem vero Garipald totius nequitiae seminator Godeperto persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo locuturus veniret; asserens, quia eum Grimuald occidere vellet. Rursus idem fallendi artifex ad Grimualdum veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum Godepertus suo gladio perimeret, asseverans Godepertum, quando cum eo ad conloquendum veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus [662-671] amplexatus esset, statim sensit, quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit. Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit dicioni. Habebat autem tunc Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit, quipqui adhuc infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput Mediolanum regnabat, quod germanus eius esset extinctus, quanta potuit velocitate fugam arripuit adque ad regem Avarum Cacanum pervenit, uxorem Rodelindam et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens, quos Grimuald Beneventum in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine ista patrata sunt – et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset –, talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam parvus homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium. Is cum Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in beati Iohannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens laevaque manu se ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus transiturus erat, evaginatum ensem sub amictu tenens, cum iuxta eum Garipald venisset, ut pertransiret, ipse, elevato amictu, toto adnisu eodem ense in cervice percussit caputque eius protinus amputavit. Super quem qui cum Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt. Qui licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus est.
Finit liber quartus.
|