Paulus Diaconus
ca. 720 - ca. 799
|
Fabulae
|
________________________________________________________________
|
|
Leo aeger, vulpis et ursus.
Aegrum fama fuit quondam iacuisse leonempaeneque supremos iam tenuisse dies.Iste feras dum rumor adit maestissimus omnes,regem namque suum intoleranda pati, | |
5 | concurrunt flentes cunctae medicosque vocantes,ne careant tanto principis auxilio.Hic aderant bubali, magni quoque corporis uri,asper adest taurus, affuerantque boves,discolor et pardus necnon pariter platocervus, |
10 | hic sonipes pariter hoc comitatus iter.His nec defuerant monstrantes cornua cervi,capreolique simul, caprigenumque pecus;dentibus hic aper est fulgentibus, asper et ursusunguibus haud sectis, hic lepus atque lupus. |
15 | Huc veniunt linces, huc confluxere bidentes,iungunturque canes atque simul catuli.Vulpis sola tamen turmis non affuit istis,nec dignata suum visere nam dominum.Has tunc ante alios voces emittere fertur |
20 | ursus et has iterum sic iterare minas:«O rex magne, potens, princeps invicte ferarum,auribus haec placidis suscipe verba tuis,Audiat atque cohors tota haec quae subdita magno,o rex iuste, tuo noscitur imperio. |
25 | Quae tam dira fuit vulpi dementia quaevetantillam potuit ira subisse feram,ut regem, quem cuncta sibi plebs subdita visit,hunc haec sola quidem non adiisse velit?Magna est ista quidem vulpis protervia mentis, |
30 | atque decet magnis subdier illa malis.»Haec dum dicta refert ursus, rex omnibus inquit:«Iam moritura cito dilacerata cadat!»Tunc plebs tota simul voces ad sidera tollit:«Istum iudicium principis atque bonum!» |
35 | Hoc vulpi innotuit, se quae in plurima vertit,atque diu notos praeparat ipsa dolos:indumenta pedum multa et conscissa requiritinponensque humeris regia castra petit.Quam rex dum vidit, placato pectore risit, |
40 | exspectatque diu quid malefida velit.Cumque ante ora ducum staret, sic rex prior inquit:«Quid moritura feres, quae lanianda venis?»Illa diu trepidans, timidoque in pectore versanshaec subiecta refert praecogitata cito: |
45 | «Rex pie, rex clemens, rex invictissime noster,accipe nunc animo quae tibi dicta fero.Haec, dum namque vias terrarum lustro per omnesindumenta scidi ob studium medici,Qui posset regis magno succurrere morbo, |
50 | atque tuis magnam demere maestitiam.Tandem praecipuum medicum vix inveniebam,sed tibi, rex, vereor dicere quae docuit.»Rex quoque ait: «Si vera refers, dulcissima vulpis,dic mihi, quid citius dixerit hic medicus.» |
55 | Vulpis ad haec ursi non immemor improba dixit:«Cautius haec famulae suscipe verba tuae.Ursino si te possum circumdare tergo,non mora, languor abit sanaque vita redit.»Continuo iussu domini distenditur ursus |
60 | a sociis propriis detrahiturque cutis.Qua cum gestirent obducere pelle leonem,aufugit penitus languidus ille dolor.At cum post ursum vulpis sic corpore nudumviderat, haec laetis dicta refert animis: |
65 | «Quis dedit, urse pater, capite hanc gestare tyaram,et manicas vestris quis dedit has manibus?»
Servulus ecce tuus depromit hos tibi versus.Fabula quid possit ista, require valens. |