Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
D e t e m p o r u m r a t i o n e De natura rerum et ratione temporum duos quondam stricto sermone libellos discentibus ut rebar necessarios composui. Quos, cum fratribus quibusdam dare atque exponere coepissem, dicebant eos brevius multo digestos esse quam vellent, maxime ille de temporibus cuius propter rationem paschae potius videbatur usus indigere; suadebantque mihi latius aliqua de temporum statu, cursu, ac fine disserere. Quibus concitus parens, perspectis patrum venerabilium scriptis, prolixiorem de temporibus librum edidi prout ipso largiente potui qui aeternus permanens tempora quando voluit constituit et qui novit temporum fines immo ipse labentibus temporum curriculis finem cum voluerit imponet. In quo videlicet opere, ne quem forte offenderet quod Hebraicam magis Veritatem quam LXX Translatorum editionem in saeculi procedentis serie secutus sim, et illam quoque per omnia quoties discrepare videbatur inserui ut legens quisque simul utrumque conspiciat et quod amplius sequendum putat eligat. Fixa autem stat mihi sententia, quam a nullo prudentium redarguendam autumo, ut, sicut reverentissimus eiusdem Hebraicae Veritatis interpres obtrectatoribus sui operis, «Non damno», inquit, «non reprehendo LXX; sed omnibus his apostolos praefero». Ita et ego confidenter profitear quia non reprehendo veteres chronographos, qui translationem LXX Interpretum modo secuti esse, modo prout libuit probantur habuisse contemptui, sicut etiam in processu huiusce opusculi nostri monstrabitur; sed omnibus his Hebraicae Veritatis integram praefero puritatem, quam praeeminentissimi doctorum Hieronimus in libris Hebraicarum Quaestionum, Augustinus in libro de Civitate Dei, Eusebius ipse chronographus in tertio Historiae Ecclesiasticae libro ex verbis Iosephi historici Adversus Apionem Grammaticum scribentis, breviorem temporum seriem quam in LXX editione vulgo fertur continere comprobant. Neque hanc amplius sequendam etiam hi qui LXX magnis divinisque laudibus ad caelos tollunt dubitant. Quorum quisque dicta perspexerit, credo mox nostro labori calumniam facere desistet si non hunc tamen lividis quod absit contemplatur obtutibus. Verum utcumque ferant haec mea scripta legentes primo editum pro captu meo libellum tibi, dilectissime abba meus Huaetbercte, percurrendum atque examinandum offero, multum deprecans ut si quid in eo tu vituperabile deprehenderis statim mihi corrigendum insinues, at ubi ordinate ac rationabiliter actum videris mecum Deo qui donavit et sine quo nihil possumus facere devotus gratias agas. Si quem sane vel illud offendit cur aliquid de huiusmodi negotio temptare praesumpserim, quare de his quae sparsim in veterum scriptis inveniri potuerant ipse novum opus condere studuerim, audiat dicente sancto Augustino quia «ideo necesse est plures a pluribus fieri libros diverso stilo non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat; ad alios sic, ad alios autem sic». Audiat et me pro me simpliciter respondentem: cui displicet vel superfluum videtur, quod haec rogatu fratrum undecumque collegi uniusque libelli tenore conclusi, dimittat ea legenda, si qui velint, et ipse de communibus patrum fontibus quae sibi suisque sufficere arbitretur hauriens mecum nihilominus debita fraternitatis intemerata iura custodiat. |