BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput LXXI

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LXXI.

De septima et octava aetate

saeculi futuri.

 

Et haec est octava illa aetas semper amanda, speranda, suspiranda fidelibus, quando eorum animas Christus, incorruptibilium corporum munere donatas, ad perceptionem regni coelestis contemplationemque divinae suae maiestatis inducat: non auferens gloriam quam, exutae corporibus, a suae quoque egressionis tempore beata in requie perceperant, sed maiore illas gloria etiam corporum redditorum accumulans; in cuius continuatae et non interruptae beatitudinis typum Moses cum sex illos dies primos, quibus factus est mundus, a luce et mane inchoatos, ad vesperum terminatos dixisset, in septimo, quo requievit Deus ab operibus suis, solius mane, non autem et vespere fecit mentionem. Sed cuncta quae de eo commemoranda putavit, aeternae requiei et benedictionis luce conclusit. Quia, sicut et supra meminimus, cunctae huius saeculi aetates sex, in quibus iusti, Domino cooperante, bonis operibus insistunt, ita sunt superna ordinatione dispositae, ut, in primordiis suis singulae aliquid laetarum rerum habentes, non parvis aerumnarum tenebris, pressurarumque consumantur. Requies vero animarum, quam pro bonis operibus in futuro saeculo percipiunt, nulla unquam curae alicuius anxietate turbata deficiet, sed ubi tempus iudicii et resurrectionis advenerit, gloriosiore perpetuae beatitudinis perfectione complebitur. Comparatur iis aetatibus sacratissimum dominicae passionis, sepulturae et resurrectionis tempus. Legimus enim, scribente Evangelista Iohanne, quia Christus ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi devotae mulieris officio Iudas offensus, prodidit eum sacerdotum principibus. In crastinum autem ipse veniens in asino Hierosolymam, cum turba Deo laudes canentium, per continuos quinque dies insidiosis eorum quaestionibus appetitus, sexta demum die crucifixus est, septima requievit in sepulcro, octava autem, id est, una Sabbati, resurrexit a mortuis. Quia, praeteritis quinque mundi huius aetatibus, sancti nunquam reproborum insidias et odia pati cessarunt. At in sexta, quam Dominus sua incarnatione confirmare in fide, sua passione redimere ab inferis, sua resurrectione et ascensione ad spem et dilectionem regni coelestis accendere dignatus est, eximior beatorum martyrum virtus atrociora ab infidelibus persecutionum bella toleravit. Sed haec tanto fortius vicere, quanto certius novere pro illo se pati, qui secum passo prius latroni, sed tunc confessori, promisit: Hodie mecum eris in paradiso. Quae beatissima paradisi requies, quia non alium finem quam glorificae resurrectionis habet initium, hoc significare volens evangelista Matthaeus, cum Dominum sexta feria passum, et sabbato sepultum esse scripsisset, dicturus de resurretione, sic incipit: Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Vesperam quippe sabbati, quo Dominus in sepulcro quievit, non in noctem tenebrescere, sed lucescere dicit in una Sabbati, quia videlicet idem eius sepulcrum non corruptione suscepti corporis attaminandum, sed, sicut Isaias ait: Et erit sepulcrum eius gloriosum, cito resurrectionis erat virtute sublimandum, quia nostrarum quoque requies post exuta corpora animarum non aliquibus angorum est obscuranda tenebris, sed solis verae et perpetuae lucis suscipienda et accumulanda in fine muneribus. Haec est magna illa et singularis octava pro qua sextus et undecimus Psalmi scribuntur, cuius et verba dierum ita recordantur. Porro Matathias, et Heliphalu, et alii Levitarum, in citharis pro octava canebant epinicion, id est, victori Domino in perpetuum venturae Ogdoadis, atque iudicii laudes canebant. Epinicion quippe triumphum, palmamque significat. Vel de resurrectionis Christi mysterio prophetabant, quae merito singularis et magna vocatur octava, quia omnis labentis saeculi dies octava ita est post septimum Sabbati octava, ut ipsa sit etiam prima septimanae sequentis. Quomodo autem prima totius saeculi dies ita fuit prima, ut non haberet aliquos VII praecedentes quibus esset octava, et ideo singulariter prima est, ita singulariter non solum magna, sed et octava est dies futurae resurrectionis, quia sic post septimam Sabbati proximi ventura est octava, ut non aliquos habeat dies sequentes, quibus possit fieri prima, sed ipsa una maneat coelesti luce perennis Unde bene propheta visionem huius diei sitiens, unam eam vocat dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Cum ergo octavam in Scripturis legimus, sciamus mystice et diem et aetatem posse intelligi, quia et Dominus octava die, id est, post septimam Sabbati resurrexit a mortuis. Et nos non solum post septem volubilis huius saeculi dies, sed etiam post saepe memoratas septem aetates in octava aetate simul et die resurgemus. Quae vitae dies in se quidem ipsa mansit semper, manet et manebit aeterna, sed nobis tunc incipiet, cum ad eam videndam meruerimus intrare, ubi quo actu occupentur sancti, perfecta spiritus et carnis immortalitate renovati, testatur Psalmista, qui Deo per laudem amoris canit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Quo visu delectentur, idem consequenter exponit: Et enim benedictionem dabit, qui legem dedit, ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Quales ad hanc venire possint, ipse qui est via, veritas et vita, testatur Dominus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ergo noster libellus de volubili ac fluctivago temporum lapsu descriptus, opportunum de aeterna stabilitate ac stabili aeternitate habeat finem. Quem, rogo, si qui lectione dignum rati fuerint, me suis in precibus Domino commendent, piaque apud Deum et proximos, quantum valent, agant industria, ut, post temporales coelestium actionum sudores, aeternam cuncti celestium praemiorum mereamur accipere palmam.