Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
De ratione temporum
Caput LXVIII
|
___________________________________________________
|
|
Caput LXVIII.De trina opinione fidelium,quando veniat Dominus.
Cuius quidem adventus horam merito sancti omnes diligunt, et citius adesse desiderant; sed periculose satis agunt, si qui hanc prope an longe sit putare vel praedicare praesumunt. Unde pulcherrime beatus Augustinus, remoto illo servo nequam qui dicit in corde suo: Moram facit dominus meus venire, iste quippe procul dubio domini sui odit adventum, dat exemplum de tribus servis optimis, adventum domini sui sitienter desiderantibus, vigilanter exspectantibus, fideliter amantibus, quorum unus dicit: «Vigilemus et oremus, quia citius venturus est dominus.» Alter dicit: «Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit dominus.» Tertius dicit: «Vigilemus et oremus, quia et brevis atque incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus sit dominus.» Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius. Si autem factum non fuerit, metuendum est ne perturbentur qui illi crediderant, et incipiant adventum domini non tardum putare, sed nullum. Qui autem credunt quod dicit secundus, tardius esse dominum venturum, si falsum fuerit inventum, citius domino veniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. Qui autem dicit dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat eius adventum, profecto de tarditate eius, etiamsi fallitur, feliciter fallitur. Habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam si non erit; ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suavius, isti creditur tutius. Qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc toleret, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut infirmat aut negat. |