Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
De ratione temporum
Caput LX
|
___________________________________________________
|
|
Caput LX.Argumentum inveniendi eam.
Oportet autem calculatorem quemque peritum decimas quartas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas retinere memoriter. Sed et si quis has quoque argumento invenire desiderat, videat quot sint epactae lunares anni cuiuscunque computare voluerit, et siquidem XIIII aut XV sunt, XI Calendarum Aprilium vel XII Calendarum earundem die decimam quartam lunam venire cognoscat, quia nimirum XI Calendarum suprascriptarum, sicut saepe dictum est, proprius est omnium locus epactarum. Sin autem pauciores sunt epactae, dimittat eas crescere per dies usque dum quartum decimum impleant numerum, et ibi se lunam paschae decimam quartam habere non dubitet. Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum numerum, id est, ipsius terminum mensis per dies crescere sinat, et sic a nova luna inchoans, atque usque ad decimam quartam ex ordine percurrens, diem votis paschalibus aptum rite reperiet. Sed et hoc notandum, quia decima quarta luna si communis est, annus XI diebus prius; si vero embolismus, XIX tardius quam praecedente anno transierat semper redire consuevit, excepto uno duntaxat primo circuli decennovenalis anno, in quo propter rationem saltus lunaris XII diebus annotinum cursum praecurrere solet. |