BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput LVIII

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LVIII.

Argumentum quotus sit annus cycli

lunaris, vel decennovenalis.

 

Ipse autem cyclus lunae si vis nosse quotum agat annum, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et subtrahe semper duo, remanet DCCXXIII; hos partire per X et LX, remanet unum, primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanet; nonus decimus est. Et quia decennovenalis circulus communem cum lunari viam quamvis ocyor currit, si vis scire et eius quotus sit annus, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et unum semper adiice, fiunt DCCXXVI; hos partire per X et IX, remanent IV, quartus est annus cycli decennovenalis. Quod si nihil remanserit, ultimus est.