BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput LVI

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LVI.

De cyclo lunari.

 

Quinta circuli decennovenalis regione lunaris cyclus includitur, a quarto eas incipiens, et tertio completur in anno, qui proprie Romanorum est, et ad mensem Ianuarium pertinens; nam sicut annus quisque decennovenali circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Ianuarii mensis inchoat, atque ibi desinit, sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris instar decennovenalis circuli VII annos communes, et IV habet embolismos. Et habent communes anni menses lunares XII, id est, dies trecentos quinquaginta tres. Embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter unum duntaxat septimum decimum cycli huius annum, qui est decennovenalis primus, in quo unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Quod ut manifestius fiat, singulorum ex ordine cursum videamus annorum, et quod Dionysius in mense paschali, nos in Ianuario, facere curemus.

Anno lunari primo, decennovenali quarto, a Calendis Ianuariis, usque in XIII Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIII.

Anno lunari II, decennovenali V, a XII Calendas Ianuarias usque V Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari III, decennovenali VI, a IV Idus Decembris, usque in V Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CLXXXIV.

Anno lunari IV, decennovenali VII, a IV Calendas Ianuarias, usque in XVI Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari V, decennovenali VIII, a XV Calendas Ianuarias, usque in VIII Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari VI, decennovenali IX, a VII Idus Decembris, usque in VIII Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Anno lunari VII, decennovenali X, a VII Calendas Ianuarias, usque in XIX Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari VIII, decennovenali XI, a XVIII Calendas Ianuarias, usque in IV Nonas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Anno lunari IX, decennovenali XII, a III Nonas Ianuarias, usque in XI Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari X, decennovenali XIII, a X Calendas Ianuarias, usque in III Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XI, decennovenali XIV, a II Idus Decembris, usque in III Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Anno lunari XII, decennovenali XV, a II Calendas Ianuarias, usque in XIV Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XIII, decennovenali XVI, a XIII Calendas Ianuarias, usque in VI Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XIV, decennovenali XVII, a V Idus Decembris, usque in VI Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Anno lunari XV, decennovenali XVIII, a V Calendas Ianuarias, usque in XVII Calendas Ianuarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XVI, decennovenali XIX, a XVI Calendas Ianuarias, usque in Nonas Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XVII, decennovenali I, a Nonis Decembris usque in X Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Anno lunari XVIII, decennovenali II, a IX Calendas Ianuarias, usque in II Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.

Anno lunari XIX, decennovenali III, ab Idibus Decembris, usque in II Calendas Ianuarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.

Idcirco autem septimi decimi lunaris anni computus ab ipso quo prior explicitus est annus die incipit, et non a sequente ut caeterorum, ne propter saltum lunae, quem dicunt, unus eidem anno dies deesse videatur. Quod ipsum Dionysius decennovenalem cyclum huiusmodi ordine percurrens edocuit, ab eodem die quo ultimi conclusit anni metas primi inchoando principium.