BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput XII

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XII.

De mensibus Romanorum.

 

Quare autem Romani tam diversae longitudinis habeant menses, haec, ut in disputatione Hori et Praetextati legimus, causa exstitit. Romulus cum ingenio acri quidem, sed agresti, statum proprii ordinaret imperii, initium mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri: quia vero non continuo evenit ut eo die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius, ex certis causis, videri solet, contigit ut cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus adduxit; sic factum est ut alii XXX et alii XXX unum sortirentur dies. Primum mensem Marti, cuius se filium credi voluit, dicavit, eo quod hoc mense constet Iunonem Martem peperisse in Phrygia, quem mensem anni primum aliquem fuisse, vel ex hoc maxime probatur, quod ex eo septimus, octavus, nonus et decimus inditum antiquitus a numero nomen usque hodie servant. Secundum mensem nominavit Aprilem, quasi aperilem, eo quod in illo, remotis nubibus, pruinis ac tempestatibus hibernis, coelum, terra et mare, nautis, agricolis et horoscopis, aperiatur, arbores quoque et herbae in germen, sed et animantia quaeque in prolem se aperire incipiant. Maium tertium, quartum Iunium posuit, in honorem videlicet maiorum ac iuniorum, in quos divisit populum, ut altera pars armis, altera consilio rempublicam tueretur. Contendunt alii Maiam Mercurii matrem Maio nomen dedisse, hinc maxime probantes, quia hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificabant. Iunius mensis aut ex parte populi, ut diximus, nominatur, aut, ut Cincius arbitrabatur, Iunonius apud Latinos ante vocatus est: et haec appellatio mensis apud maiores diu permansit, sed post, detritis quibusdam litteris, ex Iunonio Iunius dictus est; nam et aedes Iunoni Monetae Calendis Iuniis dedicatae sunt. Iulius mensis nomen Quintilis, quod a numero sumpserat, etiam post praepositos Martio duos menses servavit, sed postea in honorem Iulii Caesaris dictatoris legem ferente Marco Antonio Marci filio consule, Iulius vocatus est, quod hoc mense ad III Idus Quintiles Iulius procreatus sit. Augustus mensis Sextilis antea vocabatur, donec honor Augusto daretur ex senatusconsulto, eo quod ipse die primo huius mensis Antonium et Cleopatram superaverit, et imperium populi Romani firmaverit. September mensis, October, November et December, principalem sui retinent appellationem, significantes nomine quoti sint a verno mense, id est, Martio, vel quod imbres in eis immineant. Haec Romuli fuit annua ordinata dimensio, qui annum X mensium, dierum vero CCC et IIII habendum esse constituit. Mensesque ita disposuit, ut IIII ex iis, Martius, Maius, Quintilis, October, tricenos singuli, sex vero reliqui tricenos haberent dies, qui hodie quintanas habent nonas, caeteri septimanas. Septimanas autem habentibus, ab Idibus revertebantur Calendae ad diem septimum decimum; verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Calendarum: sed cum hic numerus neque solis cursui, neque rationibus lunae conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et contra calor hiemalibus proveniret. Quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi, quantum ad id anni tempus adduceret, quo coeli habitus instanti mensi aptus inveniretur. Sed secutus Numa quinquaginta dies addit, ut in CCCL et IIII dies, quibus XII lunae cursus confici credidit, annus extenderetur, atque iis L diebus a se additis, adiecit alios VI retractos illis VI mensibus, qui XXX habebant dies, id est, de singulis singulos, factosque L et VI dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem, futurique principia. Quidam autumant Ianuarium nuncupatum ex eo quod limes et ianua sit anni. Secundum dicavit Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur, lustrarique eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iura diis manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae Mariae plebs universa, cum sacerdotibus ac ministris, hymnis modulatae vocis per ecclesias, perque congrua urbis loca, procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes, et augescente bona consuetudine, id ipsum in caeteris quoque eiusdem beatae matris et perpetuae virginis festivitatibus agere didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando, iuxta parabolam virginum prudentium, omnes electi, lucentibus bonorum actuum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. Paulo post Numa in honorem imparis numeri unum adiecit diem, quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis, praeter unum Februarium, impar numerus servaretur, quasi inferis et diminutio et par numerus conveniret. Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum, sicut Graeci, annum proprium computarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam et Graeci cum animadverterent temere se CCCLIIII diebus ordinavisse annum, quoniam appareret de solis cursu, qui CCCLXV diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo XI dies et quadrantem, intercalares statuta ratione commentati sunt, ita ut octavo quoque anno XC dies, ex quibus tres menses tricenorum dierum computaverunt, intercalarent. Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem imparis numeri; ea re per octennium convenire numerus atque ordo non poterat, sed qui exinde sit error genitus, qualiterque eidem sit succursum, in praefata Hori et Praetextati disputatione, unde et ista decerpsimus, qui scire vult inveniet. Tandem Caius Iulius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit, X videlicet dies observationi veteri superadiiciens, ut annum CCCLXV dies, quibus ipse zodiacum lustrat, efficerent. Et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant, mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum. Omni enim intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat, quod etiam ipsum ex Graecorum imitatione faciebant, nam illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies. Verum una re a Graecis differebant, nam illi, confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario, sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis; deinde reliquos Februarii mensis dies qui erant quinque, post intercalationem subiungebant, credo veteri religionis suae more, ut Februarium omnimodo Martius sequeretur.