BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput II

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput II.

De trimoda temporum ratione.

 

Tempora igitur a temperando nomen accipiunt, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. De quibus singulis, prout Dominus dederit, exposituri, primo Lectorem admonemus trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa: humana videlicet, ut Olympiadas quatuor annorum, nundinas novem dierum, indictiones XV annorum ambitu celebrari. Diem quoque, qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romanique pro suo quique captu iusserunt. Divina autem, ut septima die sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum annum iubileum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutasse non latet. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis XXX diebus computaretur, cum hoc nec solis, nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, salva ratione saltus: solem vero decem horis et dimidia plus habere, qui solertius exquisiere testantur. Porro natura duce repertum est, solis annum CCCLXV diebus, et quadrante confici: lunae vero annum, si communis sit, CCCLIV. Si embolismus, CCCLXXXIV diebus terminari, totumque lunae cursum decennovenali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta ethnicorum dementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit, ut sint in signa, et tempora, et dies et annos.