BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

Vita quinque sanctorum abbatum

monasterii in Wiremutha et Gyruum

 

Libellus secundus

 

___________________________________________________

 

 

 

Libellus secundus

 

14. Igitur post haec revolutis mensibus duobus, primo venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigfridus, pertransito igne et aqua tribulationum temporalium, inductus est in refrigerium sempiternae quietis, introiit in domum regni caelestis, in holocaustis perpetue laudationis reddens sua vota Domino, quae sedula labiorum mundorum distinctione promiserat; ac deinde adiunctis aliis mensibus IIII, vitorum victor Benedictus et virtutum patrator egregius, victus infirmitate carnis ad extrema pervenit. «Nox ruit hibernis algida flatibus,» diem mox sancto nascitura aeterne felicitatis, serenitatis et lucis. Conveniunt fratres ad aecclesiam, insomnes orationibus et psalmis transigunt umbras noctis; et paternae decessionis pondus continua divinae laudis modulatione solantur. Alii cubiculum in quo eger, animo robustus egressum mortis et vitae expectabat ingressum, non deserunt. Evangelium tota nocte pro doloris levamine, quod et aliis noctibus fieri consuerat, a presbytero legitur; dominici corporis et sanguinis sacramentum hora exitus instante pro viatico datur; et sic anima illa sancta longis flagellorum felicium excocta atque examinata flammis luteum carnis fornacem deserit, et supernae beatitudinis libera pervolat ad gloriam. Cuius aegressui victoriosissimo, neque ab inmundis spiritibus aliquatenus impediendo vel retardando, etiam psalmus qui tum pro eo canebatur, testimonium dat. Namque fratres ad aecclesiam principio noctis concurrentes, psalterium ex ordine decantantes, ad octogesimum tunc et secundum cantando pervenerant psalmum, qui habet in capite: «Deus quis similis erit tibi?» Cuius totus hoc resonat textus, quod inimici nominis Christi sive carnales sive spiritales, semper aecclesiam Christi, semper animam quamque fidelem disperdere ac dissipare conentur; sed e contra ipsi confusi et conturbati sint perituri in saeculum, enervante illos Domino, cui non est quisquam similis, qui est solus altissimus super omnem terram. Unde recte dabatur intellegi caelitus dispensatum, ut talis diceretur psalmus ea hora qua exiret de corpore anima, cui iuvante Domino nullus praevalere posset inimicus. Sextodecimo postquam monasterium fundavit anno, quievit in Domino confessor, pridie Iduum Ianuariarum, sepultus in aecclesia beati apostoli Petri; ut quem degens in carne semper solebat amare, quo pandente ianuam regni caelestis intrabat, ab huius reliquiis et altari post mortem nec corpore longius abesset. Sedecim ut diximus annos monasterium rexit, primos octo per se sine alterius adsumptione abbatis; reliquos totidem viris venerabilibus et sanctis Eosterwyni, Sigfrido et Ceolfrido abbatis se nomine, auctoritate, et officio iuvantibus; primo IIII annos, secundo tres, tertio unum.

 

15. Qui et ipse tertius, id est, Ceolfridus industrius per omnia vir, acutus ingenio, actu inpiger, maturus animo, religionis zelo fervens, prius, sicut et supra meminimus, iubente pariter et iuvante Benedicto, monasterium beati Pauli apostoli VII annis, fundavit, perfecit, rexit; ac deinde utrique monasterio, vel sicut rectius dicere possumus, in duobus locis posito uni monasterio, beatorum apostolorum Petri et Pauli, viginti et octo annos sollerti regimine praefuit; et cuncta quae suus prodecessor aegregia virtutum opera caepit, ipse non segnius perficere curavit. Siquidem inter cetera monasterii necessaria quae longo regendi tempore disponenda conperiit, etiam plura fecit oratoria; altaris et aecclesiae vasa, vel vestimenta omnis generis ampliavit; bibliothecam utriusque monasterii, quam Benedictus abbas magna caepit instantia, ipse non minori geminavit industria; ita ut tres pandectes novae translationis, ad unum vetustae translationis quem de Roma adtulerat, ipse super adiungeret; quorum unum senex Romam rediens secum inter alia pro munere sumpsit, duos utrique monasterio reliquit; dato quoque cosmographiorum codice mirandi operis, quem Romae Benedictus emerat, terram octo familiarum iuxta fluvium Fresca ab Aldfrido rege in scripturis doctissimo in possessionem monasterii beati Pauli apostoli compararit; quem comparandi ordinem ipse, dum adviveret, Benedictus cum eodem rege Aldfrido taxaverat, sed priusquam complere potuisset obiit. Verum pro hac terra postmodum, Osredo regnante, Ceolfridus, addito pretio digno, terram viginti familiarum in loco qui incolarum lingua ad villam Sambuce vocatur, quia haec vicinior eidem monasterio videbatur, accepit. Missis Romam monachis tempore beatae recordationis Sergii papae, privilegium ab eo pro tuitione sui monasterii instar illius quod Agatho papa Benedicto dederat, accepit; quod Brittannias perlatum, et coram synodo patefactum, praesentium episcoporum simul et magnifici regis Aldfridi subscriptione confirmatum est, quomodo etiam prius illud sui temporis regem et episcopos in synodo publice confirmasse non latet. Temporibus illius tradens se monasterio beati Petri apostoli, quod regebat, veteranus ac religiosus, et in omni tam saeculari quam scripturarum scientia eruditus Christi famulus Uitmaer, terram decem familiarum, quam ab Aldfrido rege in possessionem acceperat, in loco villae quae Daltun nuncupatur, eidem monasterio perpetuae possessionis iure donavit.

 

16. At ubi Ceolfridus post multam regularis observantiae disciplinam quam sibi ipsi, pariter ac suis, pater providus ex priorum auctoritate contribuit; post incomparabilem orandi psallendique sollertiam, qua ipse cotidianus exerceri non desiit; post mirabilem et cohercendi improbos fervorem, et modestiam consolandi infirmos; post insolitam rectoribus et aesce potusque parcitatem, et habitus vilitatem; vidit se iam senior et plenus dierum non ultra posse subditis, ob impedimentum suppraemae aetatis, debitam spiritalis exercitii, vel docendo, vel vivendo, praefigere formam; multa diu secum mente versans, utilius decrevit, dato fratribus praecepto, ut iuxta sui statuta privilegii iuxtaque regulam sancti abbatis Benedicti, de suis sibi ipsi patrem, qui aptior esset, eligerent, et ipse beatorum apostolorum, ubi iuvenis cum Benedicto fuerat, Romae loca sancta repeteret; quatinus et ipse ante mortem aliquandiu saeculi curis absolutus, liberius sibimet secreta quiete vacaret; et illi sumpto abbate iuveniore, perfectius iuxta aetatem magistri quae vitae regularis essent instituta servarent.

 

17. Obnitentibus licet primo omnibus, et in lacrimas singultusque genua cum obsecratione crebra flectentibus, factum est quod voluit. Tantaque erat proficiscendi cupido, ut tertia die ex quo fratribus secretum sui propositi aperuit, iter arriperet. Timebat enim, quod evenit, ne priusquam Romam pervenire posset, obiret; simul devitans, ne ab amicis sive viris principalibus, quibus cunctis erat honorabilis, eius caepta retardarentur, et ne pecunia daretur illi a quibusdam, quam retribuere pro tempore nequiret; hanc habens semper consuetudinem, ut siquis ei aliquid muneris offerret, hoc illi, vel statim, vel post intervallum competens, non minore gratia rependeret. Cantata ergo primo mane missa in aecclesia beatae Dei genetricis semperque virginis Mariae, et in aecclesia apostoli Petri, pridie Nonas Iunias, quinta feria, et communicantibus qui aderant, continuo praeparatur ad eundum. Conveniunt omnes in aecclesiam beati Petri, ipse, thure incenso, et dicta oratione ad altare, pacem dat omnibus, stans in gradibus, turribulum habens in manu. Hinc fletibus universorum inter laetanias resonantibus, exeunt; beati Laurentii martyris oratorium, quod in dormitorio fratrum erat obvium, intrant; vale dicens ultimum, de conservanda invicem dilectione, et delinquentibus iuxta evangelii regulam corripiendis, ammonet; omnibus, siquid forte deliquissent, gratiam suae remissionis et placationis offert; omnes pro se orare, sibi placatos existere, si sint quos durius iusto redarguisset, obsecrat. Veniunt ad litus; rursum osculo pacis inter lacrimas omnibus dato, genua flectunt; dat orationem, ascendit navem cum comitibus. Ascendunt et diacones aecclesiae cereas ardentes et crucem ferentes auream, transit flumen, adorat crucem, ascendit equum, et abiit, relictis in monasteriis suis fratribus numero ferme sexcentorum.

 

18. Illo autem abeunte cum sociis, redeunt ad aecclesiam fratres, se ac sua domino fletibus et oratione commendant; et post non grande intervallum, completa horae tertiae psalmodia, rursum conveniunt omnes; quid agendum sit consulunt; orando, psallendo, et ieiunando patrem citius a Deo quaerendum decernunt; monachis beati Pauli, fratribus videlicet suis, per eorum quosdam qui aderant, necnon et suorum aliquos, quid decreverint. Adsentiunt et illi, fit utrorumque animus unus, omnium corda sursum, omnium levantur voces ad Dominum. Tandem die tertia, veniente Dominico Pentecosten, conveniunt omnes qui erant in monasterio beati Petri in concilium, adsunt et de monasterio beati Pauli seniorum non pauci. Fit una concordia, eadem utrorumque sententia. Eligitur itaque abbas Hwaetberchtus qui a primis pueritiae temporibus eodem in monasterio non solum regularis observantia disciplinae institutus, sed et scribendi, cantandi, legendi ac docendi fuerat non parva exercitatus industria. Romam quoque temporibus beatae memoriae Sergii papae accurrens, et non parvo ibidem temporis spatio demoratus, quaeque sibi necessaria iudicabat, didicit, descripsit, retulit; insuper et duodecim ante haec annos presbiterii est functus officio. Hic igitur electus abbas ab omnibus utriusque praefati monasterii fratribus, statim assumptis secum aliquibus fratrum, venit ad abbatem Ceolfridum cursum navis qua oceanum transiret expectantem; quem elegerant abbatem nuntiant: Deo gratias, respondit, electionem confirmat, et commendatoriam ab eo epistolam apostolico papae Gregorio deferendam suscepit; cuius, memoriae causa, putavimus etiam in hoc opere versus aliquot esse ponendos.

 

19. Domino in Domino dominorum dilectissimo, terque beatissimo papae Gregorio, Hwaetberchtus humilis servus vester, abbas coenobii beatissimi apostolorum principis Petri de Saxonia, perpetuam in Domino salutem. Gratias agere non cesso dispensationi superni examinis, una cum sanctis fratribus qui mecum in his locis ad inveniendam requiem animabus suis suavissimum Christi iugum portare desiderant, quod te nostris temporibus tam glorificum electionis vas regimini totius aecclesiae praeficere dignata est, quatinus per hoc, quo ipse impleris, lumen veritatis et fidei, etiam minores quosque affatim iubare suae pietatis aspergeret. Commendamus autem tuae sanctae benignitati, dilectissime in Christo pater et domine, venerabiles patris nostri dilectissimi canos, Ceolfridi videlicet abbatis, ac nutritoris tutorisque nostrae spiritalis in monastica quiete libertatis et pacis. Et primum quidem gratias agimus sanctae et individuae Trinitati, quod ipse, etsi non sine maximo nostro dolore, gemitu, luctu, ac prosecutione lacrimarum a nobis abiit; ad suae tamen diu desideratae quietis gaudia sancta pervenit; dum ea, quae iuvenem se adisse, vidisse, atque adorasse semper recordans exultabat, etiam senio defessus beatorum apostolorum devotus limina repetiit. Et post longos amplius quadraginta annorum labores curasque continuas, quibus monasteriis regendis abbatis iure praefuit, incomparabili virtutis amore, quasi nuper ad conversationem vitae caelestis accitus, ultima confectus aetate, et prope iam moriturus, rursus incipit peregrinari pro Christo, quo liberius prisca sollicitudinum secularium spineta, camino spiritali fervens compunctionis ignis absumat. Deinde etiam vestrae paternitati supplicamus, ut quod nos facere non meruimus, vos erga illum ultimae pietatis seduli munus expleatis; pro certo scientes quia etsi vos corpus habetis ipsius, et nos tamen et vos Deo devotum eius spiritum, sive in corpore manentem, seu carneis vinculis absolutum, magnum pro nostris excessibus apud supernam pietatem intercessorem habemus et patronum. Et cetera, quae epistolae sequentia continent.

 

20. Reverso autem domum Hwetberegto, advocatur episcopus Acca; et solita illum in abbatis officium benedictione confirmat. Qui inter innumera monasterii iura quae iuvenili sagax sollertia recuperabat, hoc in primis omnibus delectabile et gratificum fecit; sustulit ossa Eosterwini abbatis, quae in porticu ingressus aecclesiae beati apostoli Petri erant posita, necnon et ossa Sicgfridi abbatis ac magistri quondam sui, quae foris sacrarium ad meridiem fuerant condita, et utraque in una theca sed medio pariete divisa recludens, intus in eadem aecclesia iuxta corpus beati patris Benedicti composuit. Fecit autem haec die natalis Sicgfridi, id est, undecimo Kalendarum Septembrium, quo etiam die mira Dei providentia contigit, ut venerandus Christi famulus Uitmer, cuius supra meminimus, excederet, et in loco, ubi praedicti abbates prius sepulti fuerant, ipse, qui eorum imitator fuerat, conderetur.

 

21. Christi vero famulus Ceolfridus, ut supradictum est, ad limina beatorum apostolorum tendens, priusquam illo pervenisset, tactus infirmitate diem clausit ultimum. Perveniens namque Lingonas circa horam diei tertiam, decima ipsius diei hora migravit ad Dominum, et crastino in ecclesia beatorum Geminorum martyrum honorifice sepultus est, non solum Anglis genere qui plusquam octoginta numero in eius fuerant comitatu, sed et illius loci accolis pro retardato tam reverendi senis desiderio, in lacrimas luctusque solutis. Neque enim facile quisquam lacrimas tenere potuit, videns comites ipsius partim patre amisso caeptum iter agere; partim mutata intentione, qua Romam ire desiderant, domum magis, qua hunc sepultum nuntiarent, reverti; partim ad tumbam defuncti inter eos, quorum nec linguam noverant, pro inextinguibili Patris affectu residere.

 

22. Erat autem, quando obiit, annorum septuaginta IIII, presbyterii gradu functus annis quadraginta septem, abbatis officium ministrans annis triginta quinque, vel potius annis quadraginta tribus, quia scilicet a primo tempore, quo Benedictus in honore beatissimi apostolorum principis suum coepit condere monasterium, ipse illi comes individuus, cooperator et doctor regularis et monasticae institutionis aderat. Cui ne prisci morem rigoris, vel etatis, vel infirmitatis, vel itineris unquam minueret occasio; ex die quo de monasterio suo profectus abiit, usque ad diem quo defunctus est, id est, a pridie Nonas Iunias usque ad septimum Kalendarum Octobrium diem, per dies centum quatuordecim, exceptis canonicis orationum horis, cotidie bis psalterium ex ordine decantare curavit; etiam tunc cum ad hoc per infirmitatem deveniret, ut equitare non valens feretro caballario veheretur, cotidie missa cantata salutaris hostiae Deo munus offerret, excepto uno, quo oceanum navigabat, et tribus ante exitum diebus.

 

23. Obiit autem septimo Kalendarum Octobrium die, anno ab incarnatione Domini septingentesimo sextodecimo, feria sexta, post horam nonam, in pratis memoratae civitatis; sepultus in crastinum ad austrum eiusdem civitatis miliario primo in monasterio Geminorum, adstante ac psalmos resonante exercitu non parvo tam Anglorum, qui cum eo advenerant, quam monasterii eiusdem vel civitatis incolarum. Sunt autem Gemini martyres, in quorum monasterio et aecclesia conditus est, Speusippus, Eleusippus, Meleusippus, qui, uno partu matris editi, eadem aecclesiae fide renati, simul cum avia sua Leonilla, dignam loco illi sui martyrii reliquere memoriam, qui piam etiam nobis indignis et nostro parenti opem suae intercessionis et protectionis impendant.