Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
Vita Sancti Cuthberti(metrica)
|
___________________________________________________
|
|
Proemium.
Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclisDonavit, tetricas humanae noctis ut umbrasLustraret divina poli de culmine flammaEt licet ipse Deo natus de lumine Christus | |
5 | Lux sit summa, Deus sanctos quoque iure lucernaeEcclesiae rutilare dedit, quibus igne magistroSensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor;Multifidos varium lichinos qui sparsit in orbem,Ut cunctum nova lux fidei face fusa sub axem |
10 | Omnia sidereis virtutibus arva repleret.
Roma Petri Paulique iubar mirata gemellumGaudet apostolicis semper victura tropheis.Ast asiae lucem verbi serit ore Iohannes,Hauserat e Domini quae pectore mystica ructans. |
15 | Bartholomeus Eoa volat per regna triumphans,Indomitosque armis lingua domat inclitus indos.Tu quoque Niliacos componens, Marce, furoresSicca evangelicis satias de nubibus arva.Affrica Cypriani dictis meritisque refulget, |
20 | Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.Pictavis Hilario multum radiata magistroDiscutit errorum vera iam luce tenebras.Constantinopolim Chrysostomus ille IohannesAurato nitidae lustrat fulgore loquelae. |
25 | Nec iam orbis contenta sinu trans aequora lampasSpargitur effulgens, huiusque Britannia consorsTemporibus genuit fulgur venerabile nostris,Aurea qua Cuthbertus agens per sidera vitamScandere celsa suis docuit iam passibus Anglos. |
30 | Hunc virtutis honor iam primo a limine vitaeAetheriumque decus signis comitatur apertis.Cuius cuncta licet nequeam, tamen ultima malimCommemorans operum vestigia tangere versu,Quis pateant interna sacrae fundamina mentis. |
35 | Tu, rogo, summe, iuva, donorum Spiritus auctor,Te sine nam digne fari tua gratia nescit;Flammivomisque soles dare qui nova famina linguis,Munera da verbi linguae tua dona canenti. |