Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
Vita Sancti Cuthberti(metrica)
|
___________________________________________________
|
|
XLV.Quantum Aethelwaldus successor viriDei virtutes suas celare studuerit.
Hos nam inter medius sociis non segnior almis,Ethelwalde, sacras rexisti providus arces.Quem raro proprias aiunt voluisse cuiquamPandere virtutes, torvive cruenta chelydri | |
5 | Tela quibus victor confregerit obvius armis.Unde manet longum memorabilis illa beatisIncaute prolapsa semel sententia labris.Forte sacer fidam monitis caelestibus auremDum rigat, accipit has socio de pectore voces: |
10 | «Quae, rogo, causa, tuo toties quod ab ore fluentemPerrumpant varientque silentia crebra loquelamEt mediis statuat metas oblivio dictis?»Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:«Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem |
15 | Corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentumFunditus alloquiis avertere sedulus aures,Non queat aethereas inter dare verba catervasPandere nec laetis caeli concentibus aures.»
Dixerat et trepido perculsus corda tremore |
20 | Singultu afficitur fervens ac pectora pugnisCasta ferit, tandemque gemens erumpit in istamPerfusus lacrimis post maesta silentia vocem:«Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis,Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque |
25 | Membra solo reddam gradiarque in calle parentum.»Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvisMallet, ab aethereo panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,Aetherea sub laude sui quoque Christus agonis |
30 | Ut fuerit socius, suerat subnectere paucis.Sicque duos vario iam munere spiritus idemLustravit per dona viros atque aetheris altiTramite diviso regnum provexit ad unum. |