Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
Vita Sancti Cuthberti(metrica)
|
___________________________________________________
|
|
XL.Puer daemoniacus humo cuilavacrum corporis eius infusum est,in aqua misso sanatur.
Vir quidam nati, misero quem caeca furoreDaemonis ira terens saevas effundere vocesConpulit et proprios consumere morsibus artus,Membra per almorum rogitans sacra busta ferebat. | |
5 | Reddere nec petitam sancti voluere salutem,Cuthberti potior virtus ut celsa micaret.Tum pueri quidam fletus vagitumque perhorrensAd Patris auxilium fidus concurrit amati.Noverat alma, sacri functos quae laverat artus |
10 | Patroni quondam, terris ubi reddita limpha est.Inde rapit grandem modico de rupe salutem.Inmiscet latici, dictis sacraverat almis.Dat potum puero, stridor mox cedit amarus.Nec mora, plena salus redit. Ipse superna verenter |
15 | Munera conlaudat, laetoque per omnia passuCuthberti conctis donum venerabile pandit. |