Isidorus Hispalensis
ca. 560 - 636
|
Etymologiarum libri XX
Liber IVDe medicina
|
___________________________________________________________
|
|
I. II. III. IV. DE TRIBUS HAERESIBUS MEDICORUM V. DE QUATTUOR HUMORIBUS CORPORIS VI. VII. VIII. DE MORBIS QUI IN SUPERFICIE CORPORIS VIDENTUR IX. X. XI. XII. XIII.
_________________________________
Caput I.DE MEDICINA.
[1] Medicina est quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem: cuius materia versatur in morbis et vulneribus. [2] Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie Medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen. Defensio denique omnis atque munitio, qua [sanum] nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur.
Caput II.DE NOMINE EIUS.
[1] Nomen autem Medicinae a modo, id est temperamento, inpositum aestimatur, ut non satis, sed paulatim adhibeatur. Nam in multo contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Inmoderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert.
Caput III.DE INVENTORIBUS MEDICINAE.
[1] Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliavit. [2] Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura; et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates Asclepio patre genitus in insula Coo.
Caput IV.DE TRIBUS HAERESIBUS MEDICORUM.
[1] Hi itaque tres viri totidem haereses invenerunt. Prima Methodica inventa est ab Apolline, quae remedia sectatur et carmina. Secunda Enpirica, id est experientissima, inventa est ab Aesculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat experimentis. Tertia Logica, id est rationalis, inventa ab Hippocrate. [2] Iste enim discussis aetatum, regionum, vel aegritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter perscrutatus est, infirmitatum per quam causas ratione adhibita perscrutetur, [curam rationabiliter perscrutatus est]. Enpirici enin experientiam solam sectantur: Logici experientiae rationem adiungunt: Methodici nec elementorum rationem observant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias.
Caput V.DE QUATTUOR HUMORIBUS CORPORIS.
[1] Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. [2] Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur; quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. [3] Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. [Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt.] Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra. [4] Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Choleram Graeci vocaverunt, quod unius diei spatio terminetur; unde et cholera, id est fellicula, nominata est, hoc est, fellis effusio. Graeci enim fel χολήν dicunt. [5] Melancholia dicta ec quod sit ex nigri sanguinis faece admixta abundantia fellis. Graeci enim μέλαν nigrum vocant, fel autem χολήν appellant. [6] Sanguis Latine vocatus quod suavis sit, unde et homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt. [7] Phlegma autem dixerunt quod sit frigida. Graeci enim rigorem φλεγμονήν appellant. Ex his quattuor humoribus reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci ὀξέα vocant. Ex phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci χρόνια dicunt.
Caput VI.DE ACUTIS MORBIS.
[1] ὀξέα est acutus morbus qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleurisis, phrenesis. ὀξύ enim acutum apud Graecos et velocem significat. χρονία est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. χρόνος enim apud Graecos tempus dicitur. Quaedam autem passiones ex propriis causis nomen acceperunt. [2] Febris a fervore dicta; est enim abundantia caloris. [3] Frenesis appellata sive ab inpedimento mentis; Graeci enim mentem φρένας vocant; seu quod dentibus infrendant. Nam frendere est dentes concutere. Est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica vi effecta. [4] Cardiaca vocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore aut dolore afficitur. Cor enim Graeci καρδίαν vocant. Est enim cordis passio cum formidabili metu. Lethargia a somno vocata. [5] Est enim oppressio cerebri cum oblivione et somno iugi, veluti stertentis. [6] Synanchis a continentia spiritus et praefocatione dicta. Graeci enim συνάγχειν continere dicunt. Qui enim hoc vitio laborant, dolore faucium praefocantur. [7] Fleumon est fervor stomachi cum extensione atque dolore [sive φλεγμονή est inquietudo cum rubore et dolore et tensione et duritia et vastitate]. Quae cum coeperit fieri, et febris consequitur. Unde et dicta est φλεγμονή, ἀπὸ φλέγει, id est inflammans. Sic enim sentitur et inde nomen accepit. [8] Pleurisis est dolor lateris acutus cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece πλευρά dicitur, unde [et] pleuritica passio nomen accepit. [9] Peripleumonia est pulmonis vitium cum dolore vehementi et suspirio. Graeci enim pulmonem πλεύμονα vocant, unde et aegritudo dicta est. [10] Apoplexia est subita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex letali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem ἀπόπληξιν vocant. [11] Spasmus Latine contractio subita partium aut nervorum cum dolore vehementi. Quam passionem a corde nominatam dixerunt, qui in nobis principatum vigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione. [12] Tetanus maior est contractio nervorum a cervice ad dorsum. Telum lateris dolor est. [13] Dictum autem ita a medicis, quod dolore corpus transverberet, quasi gladius. [14] Ileos dolor intestinarum: Unde et illa dicta sunt. Graece enim ðiliosð obvolvere dicitur, quod se intestinae prae dolore involvant. Hi et turminosi dicuntur, ab intestinarum tormento. [15] ὑδροφοβία, id est aquae metus. Graeci enim ὑδωρ aquam, φόβον timorem dicunt, unde et Latini hunc morbum ab aquae metu lymphaticum vocant. Fit autem [aut] ex canis rabidi morsu, aut ex aeris spuma in terra proiecta, quam si homo vel bestia tetigerit, aut dementia repletur aut in rabiem vertitur. [16] Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo extinctus. [17] Pestilentia est contagium, quod dum unum adprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur enim ex corrupto aere, et in visceribus penetrando innititur. Hoc etsi plerumque per aerias potestates fiat, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fit. [18] Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod veluti incendium depascat, ut (Virg. Aen. 5,683):
Toto descendit corpore pestis.
Idem et contagium a contingendo, quia quemquem tetigerit, polluit. Ipsa et inguina ab inguinum percussione. [19] Eadem et lues a labe et luctu vocata, quae tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit.
Caput VII.DE CHRONICIS MORBIS.
[1] Chronia est prolixus morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. χρόνος enim apud Graecos tempus dicitur. [2] Cephalea ex causa vocabulum habet. Capitis enim passio est, et Graeci caput κεφαλήν vocant. [3] Scothomia ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis cum vertigine capitis. Vertigo autem est quotienscumque ventus consurgit, et terram in circuitum mittit. [4] Sic et in vertice hominis arteriae et venae ventositatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt. Unde et vertigo nuncupata est. [5] Epilemsia vocabulum sumsit, quod mentem adpendens pariter etiam corpus possideat. Graeci enim adpensionem ἐπιληψίαν appellant. Fit autem ex melancholico humore, quotiens exuberaverit et ad cerebrum conversus fuerit. Haec passio et caduca vocatur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur. [6] Hos etiam vulgus lunaticos vocant, quod per lunae cursum comitetur eos insidia daemonum. Item et larvatici. Ipse est et morbus comitialis, id est maior et divinus, quo caduci tenentur. Cui tanta vis est ut homo valens concidat spumetque. [7] Comitialis autem dictus, quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies sollennis in kalendis Ianuarii. [8] Mania ab insania vel furore vocata. Nam Graecorum vetustas furorem μανικήν appellabant, sive ab iniquitate, quam Graeci ðmanieð vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Graece μανεῖν dicitur. [9] Melancholia dicta est a nigro felle. Graeci enim nigrum μέλαν vocant, fel autem χολήν appellant. Epilemsia autem in phantasia fit; melancholia in ratione; mania in memoria. [10] Typi sunt frigidae febres, qui abusive tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur. Latine forma atque status dicitur. Est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla. [11] Reuma Graece, Latine eruptio sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus, quae dum ad fauces venerit, βράγχος vocatur; dum ad thoracem vel pulmonem, πτύσις dicitur. [12] Coryza est quotiens infusio capitis in ossa venerit narium, et provocationem fecerit cum sternutatione; unde et coryza nomen accepit. [13] Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur βράγχος dicunt, circa quem fauces sunt, quas nos corrupte brancias dicimus. [14] Raucedo amputatio vocis. Haec et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci δύσπνοιαν dicunt, id est praefocationem. [15] Peripleumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione. [16] Haemoptois emissio sanguinis per ora, unde et nomen accepit. αἷμα enim sanguis dicitur. [17] Tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus, qui in iuvenibus facilius venire solet. φθίσις autem apud Graecos dicta, quod sit consumtio totius corporis. [18] Tussis Graece ab altitudine vocatur, quod a profundo pectoris veniat. Cuius contraria est superior in faucibus, ubi uva titillat. [19] Apostoma a collectione nomen accepit. Nam collectiones Graeci apostomas vocant. [20] Enpiis dicta ab apostoma intrinsecus vel in latere vel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis. [21] Hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit. Graeci enim iecur ἧπαρ vocant. [22] Lienosis ab splene vocabulum sumpsit. Graeci enim σπλήν lien dicunt. [23] Hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis. Nam Graeci ὑδωρ aquam vocaverunt. Est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido. [24] Nefresis a renum languore nomen accepit. Renes enim Graeci νεφρούς dicunt. [25] Paralesis dicta a corporis inpensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte. [26] Cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria [vel habitu]. καχεξίαν enim malam vexationem Graeci vocaverunt. Fit autem haec passio intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicaminis; aut post aegritudinem tarda resumptio. [27] Atrofia nomen accepit a diminutione corporis. Nam Graeci nutrimenti cessationem ἀτροφίαν dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim convalescentibus. [28] Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur. Graeci enim carnem σάρκα vocant. [29] Sciasis vocata a parte corporis, quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci ἰσχία vocant. Fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio. [30] Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, et a ferali dolore. Siquidem omne, quod inmite fuerit, abusive agreste vocamus. [31] Artriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit. [32] Cauculus petra est quae in vesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica. [33] Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultatem. [34] Satiriasis iuge desiderium Veneris cum extensione naturalium locorum. Dicta passio a Satyris. [35] Diarria iugis ventris cursus sine vomitu. [36] Disinteria est divisio continuationis, id est ulceratio intestini. Dis enim divisio est, intera intestina. Fit autem antecedente fluore, quem Graeci διάρροιαν vocant. [37] Lienteria dicta, quod cibum tamquam per lenia intestinae nullis obstantibus faciat prolabi. [38] Colica passio nomen sumpsit ab intestino, quem Graeci κῶλον appellant. [39] Ragadiae dicuntur, eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium. Haec et emorroidae a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem αἷμα dicunt.
Caput VIII.DE MORBIS QUI IN SUPERFICIECORPORIS VIDENTUR.
[1] Alopicia est capillorum fluor circumscriptis pilis fulvis, aeris qualitatem habentibus: vocata hoc nomine a similitudine animalis vulpeculae, quam Graeci ἀλώπεκα vocant. [2] Parotidae sunt duritiae vel collectiones, quae ex febribus aut ex aliquo alio nascuntur in aurium vicinitates, unde et παρωτίδες sunt appellatae. ὦτα enim Graece auricula dicitur. [3] Lentigo est vestigia macularum parvula in rotunditatem formata, ab specie lenticulae dicta. [4] Erisipela est quem Latini sacrum ignem appellant, id est execrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo cutes rubescunt. Tunc mutuo rubore quasi ab igni vicina invaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur. [5] Serpedo est rubor cutis cum pustularum extantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpiat membra. [6] Inpetigo est sicca scabies prominens a corpore cum asperitate et rotunditate formae. Hanc vulgus sarnam appellant. [7] Prurigo vocata est a perurendo et ardendo. [8] Nyctalmos est passio, quae per diem visus patentibus oculis denegatur et nocturnis inruentibus tenebris redhibetur, aut versa vice, ut plerique volunt, die redditur, nocte negatur. [9] Verrucae aliud sunt: satiriasis aliud. Verrucae singulatim sunt, satiriasis vero una fortior, et circa ipsam plures inveniuntur. [10] Scabies et lepra. Utraque passio asperitas cutis cum pruritu et squamatione, sed scabies tenuis asperitas et squamatio est. Hinc denique nomen accepit, quae ita veluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squamies. [11] Lepra vero asperitas cutis squamosa lepidae herbae similis, unde et nomen sumpsit: cuius color nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dinoscitur: si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulteri faciat. [12] Elefantiacus morbus dicitur ex similitudine elephanti, cuius naturaliter dura pellis et aspera nomen morbo in hominibus dedit; quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, sive quia ingens passio est, sicut animal ipsud ex quo derivatum ducit nomen. [13] Hicteris Graeci appellant a cuiusdam animalis nomine, quod sit coloris fellei. Hunc morbum Latini arcuatum dicunt, a similitudine caelestis arcus. Auriginem vero Varro appellari ait a colore auri. Regium autem morbum inde aestimant dictum, quod vino bono et regalibus cibis facilius curetur. [14] Cancer a similitudine maritimi animalis vocatum. Vulnus sicut medici dicunt nullis medicamentis sanabile. At ergo praecidi solet a corpore membrum, ubi nascitur, ut aliquantum diutius vivat: tamen inde mortem, quamlibet tardius, adfuturam. [15] Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod fervet, quasi fervunculus; unde et Graece ἄνθραξ dicitur, quod sit ignitus. [16] Ordeolus est parvissima ac purulenta collectio in pilis palpebrium constituta, in medio lata et ex utroque conducta, hordei granum similans: unde et nomen accepit. [17] Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium. [18] Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia his quae fiunt iumentis asperitate frenorum. [19] Ulcus putredo ipsa; vulnus, quod ferro fit, quasi vi. Et ulcus, quod olet, quasi olcus, unde et ulcera. [20] Pustula est in superficie corporis turgida veluti collectio. [21] Papula est parvissima cutis erectio, circumscripta cum rubore; et ideo papula, quasi pupula. [22] Syringio. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur. Excitato enim calore vulneris sanguis in saniem vertitur. Nam sanies non fit in quocumque loco, nisi ubi sanguis advenerit; quia omne, quod putrescit, nisi calidum et humidum fuerit, quod est sanguis, putrefieri non potest. Sanies autem et tabes sibi differunt. Fluere enim sanie vivorum est, tabe mortuorum. [23] Cicatrix est obductio vulneris, naturalem colorem partibus servans: dicta quod obducat vulnera atque obcaecat.
Caput IX.DE REMEDIIS ET MEDICAMINIBUS.
[1] Medicinae curatio spernenda non est. Meminimus enim et Esaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timotheo modicum vinum prode esse dixit. [2] Curatio autem morborum tribus generibus constat: Pharmacia, quam Latini medicamina vocant: Chirurgia, quam Latini manuum operationem appellant; manus enim apud Graecos χείρ vocatur: Diaeta, quam Latini regulam nuncupant; est enim observatio legis et vitae. Sunt autem omni curationi species tres: primum genus diaeticum, secundum pharmaceuticum, tertium chirurgicum. Diaeta est observatio legis et vitae. [3] Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam. [4] Antiquior autem medicina herbis tantum et sucis erat. Talis enim medendi usus coepit, deinde ferro et ceteris medicamentis. [5] Omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel humido siccum; sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur. [6] Ex similibus vero, sicut ligamentum vulneri rotundo rotundum, vel oblongo oblongum adponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et vulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adiutoria nominibus suis significant. [7] Nam antidotum Graece, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinae ratione curantur. At contra ex simili, ut πικρά, quae interpretatur amara, quia gustus eius amarus est. Ex convenienti enim nomen accepit, quia amaritudo morbi amaritudine solvi solet. [8] Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent vocabula. Hiera enim dicta quasi divina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Tiriaca est antidotum serpentinum quo venena pelluntur, ut pestis peste solvatur. Catartica Graece, Latine purgatoria dicuntur. [9] Catapotia, eo quod modicum potetur, seu inglutiatur. Diamoron a suco morae nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion, quia ex codia, id est ex papavere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus conponitur. [10] Electuarium vocatum eo quod molle sorbeatur. Trociscos dictus quia in modum rotulae deformatur; τροχός enim Graece rota dicitur. Collyria Latinum sonat, quod vitia oculorum detergant. Epitima, eo quod superponatur aliis adiutoriis praecedentibus. [11] Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Inplastrum, eo quod inducatur. Malagma, quod sine igne maceretur et conprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. Pessaria dicta quod intus iniciantur. [12] Medicinam iumentorum Chiron quidam Graecus invenit. Inde pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron ἀπὸ τοῦ χειρίζεσθαι, quia chirurgus fuit. [13] Creticos dies medici vocant, quibus, credo, ex iudicio infirmitatis hoc nomen inpositum est, quod quasi iudicent hominem, et sententia sua aut puniant aut liberent.
Caput X.DE LIBRIS MEDICINALIBUS.
[1] Aforismus est sermo brevis, integrum sensum propositae rei scribens. [2] Prognostica praevisio aegritudinum, vocata a praenoscendo. Oportet enim medicum et praeterita agnoscere, et praesentia scire, et futura praevidere. [3] Dinamidia, potestas herbarum, id est vis et possibilitas. Nam in herbarum cura vis ipsa δύναμις dicitur; [4] unde et dinamidia nuncupatur, ubi eorum medicinae scribuntur. Butanicum herbarum dicitur quod ibi herbae notentur.
Caput XI.DE INSTRUMENTIS MEDICORUM.
[1] Enchiridion dictum quod manu adstringatur, dum plurima contineat ferramenta; χείρ enim Graece manus vocatur. [2] Phlebotomum ab incisione vocatum; nam incisio Graece τομή dicitur. [3] Similaria. Angistrum. Spatomele. Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio ventosa vocatur. Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita omne, quod intra cutem vel altius aestuat, sive humorem, sive sanguinem, evocat in superficiem. [4] Clistere. Pila a pisendis seminibus, id est terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi piligmenta. Est enim pila vas concavum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. [5] Varro autem refert Pilumn[i]um quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit arvis, unde [et] pilumni et pistores. Ab hoc igitur pilum et pilam inventam, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur. [6] Mortarium, quod ibi iam semina in pulverem redacta et mortua condiantur. [7] Coticula est in qua circunducta collyria resolvuntur. Erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit.
Caput XII.DE ODORIBUS ET UNGUENTIS.
[1] Odor vocatus ab aere. [2] Thymiama lingua Graeca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymum dicitur flos qui odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):
Redolentque thymo.
[3] Incensum dictum quia igne consumitur, dum offertur. Tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae, [4] quae fiunt ex quattuor pigmentis. Quattuor enim Graece τέτταρα, formula εἶδος dicitur. [5] Stacten est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis παρὰ τὸ στάζειν στακτή, id est obtritum. [6] Mirobalanum, quia fit ex glande odorata. De quo Horatius (C. 3,29,4):
. . . etPressa tuis balanus capillis.
Oleum est purum nullique rei admixtum. Unguentum vero est omne quod ex communi oleo confectum aliarum specierum conmixtione augetur, odoris iucunditatem sumens et longius redolens. [7] Unguenta autem quaedam dicuntur a locis, ut telinum, cuius Iulius Caesar meminit, dicens:
Corpusque suavi telino unguimus.
Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est una ex Cycladibus. [8] Sunt et quaedam ab inventorum nomine, ut amaracinum. Nam quidam tradunt regium quendam puerum Amaracum nomine complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse, et maiorem ex commixtione odorem creasse. Unde nunc optima unguenta amaracina dicuntur: sunt autem ex genere florum. [9] Item alia quae [a] materiae suae qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa, quiprinum a flore quipro; unde et propriae materiae odorem referunt. [10] Ex his quaedam simplicia unguenta sunt, quae ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut anetinum: est enim sincerum ex oleo et aneto tantum. Conposita autem sunt quae pluribus admixtis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent, quia obtinentibus aliis, quae admiscentur, incertum odorem ducunt. Cerotum. Calasticum. Marciatum.
Caput XIII.DE INITIO MEDICINAE.
[1] Quaeritur a quibusdam quare inter ceteras liberales disciplinas Medicinae ars non contineatur. Propterea, quia illae singulares continent causas, ista vero omnium. Nam et Grammaticam medicus scire debet, ut intellegere vel exponere possit quae legit. [2] Similiter et Rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire quae tractat. Necnon et Dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et Arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum. [3] Non aliter et Geometriam propter qualitates regionum et locorum situs, in quibus doceat quid quisque observare oporteat. Porro Musica incognita illi non erit, nam multa sunt quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur; sicut de David legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit. [4] Postremo et Astronomiam notam habebit, per quam contempletur rationem astrorum et mutationem temporum. Nam sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur. [5] Hinc est quod Medicina secunda Philosophia dicitur. Utraque enim disciplina totum hominem sibi vindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur. |