Isidorus Hispalensis
ca. 560 - 636
|
Etymologiarum libri XX
Liber IDe grammatica
|
___________________________________________________________
|
|
I. II. DE SEPTEM LIBERALIBUS DISCIPLINIS III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI. XXII. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII. XXXVIII. XXXIX. XL. XLI. XLII. DE PRIMIS AUCTORIBUS HISTORIARUM XLIII. XLIV.
_________________________________
Caput I.DE DISCIPLINA ET ARTE.
[1] Disciplina a discendo nomen accepit: unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est, quae de his agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit: quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.
Caput II.DE SEPTEM LIBERALIBUS DISCIPLINIS.
[1] Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civibibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. [2] Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. [3] Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.
Caput III.DE LITTERIS COMMUNIBUS.
[1] Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro Iitterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. [Verba enim per oculos non per aures introducunt.] [2] Usus litterarum repertus propter memorian rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. [3] Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. [4] Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duo elementa litterarum secundum, Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. [5] Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Unde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes, alias vulgus; sacerdotales ἱεράς, πανδήμους vulgares. Graecarum litterarum usum primi Phoenices invenerunt; unde et Lucanus (3,220):
Phoenices primi, famae si creditur, ausimansuram rudibus vocem signare figuris.
[6] Hinc est quod et Phoeniceo colore librorurn capita scribuntur, quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; Α.Β.Γ.Δ.Ε.Ζ.Ι.Κ.Λ.Μ.Ν.Ο.Π.Ρ.C.Τ.Φ. His Palamedes Troiano bello tres adiecit Η.Χ.Ω. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit Ψ.Ξ.Θ. [7] Υ litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius virgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius ait (3,56):
Et tibi qua Samios deduxit littera ramos,surgentem dextro monstravit limite callem.
[8] Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima Υ, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda Θ, quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram Θ adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta ἀπὸ τοῦ θανάτου, id est a morte. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam:
O multum ante alias infelix littera theta.
[9] Tertia Τ figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice signum interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9,4): «Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes virorum gementium et dolentium.» Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens «Ego sum Α et Ω.» Concurrentibus enim in se invicem Α ad Ω usque devolvitur, et rursus Ω ad Α replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursum ad finem et finis decursum ad initium. [10] Omnes autem litterae apud Graecos et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos vocatur in numeris unum. Ubi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi scribunt Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, vocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras non conputant, sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat et in numero decem demonstrat.
Caput IV.DE LITTERIS LATINIS.
[1] Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie vocata [est] Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. [2] Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt. [3] Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales, quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et vocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. [4] Haec in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus et in mutis. Semivocales dictas eo, quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum [ut F, L, M et ceterae]. Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit [ut B, G, D et ceterae]. Vocales autem et semivocales et mutas a veteribus sonas et semisonas et insonas dictas. [5] Inter vocales autem I et U apud Grammaticos varias habent significationes. [6] Nam modo vocales sunt, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post se vocales in hisdem syllabis constitutas, ut «Ianus,» «vates,» et habentur pro consonantibus. [7] Mediae [autem] idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut «illius,» «unius.» Coniunctae aliis pinguius sonant, ut «Ianus,» «vanus.» Solae enim aliter sonant, aliter iunctae. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotienscumque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut «Troia.» Geminatur enim ibi sonus eius. [8] V quoque littera proinde interdum nihil est, quia alicubi nec vocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digammon a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae, quac duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas vocales digammon appellari grammatici voluerunt, ut «votum,» «virgo.» [9] Inter semivocales autem quaedam liquidae dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt L et R, ut «fragor,» «flatus.» Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut «Mnestheus.» [10] Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. Unde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet vel quod ab E vocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes, vel quod a suo sono incipiunt et in vocalem E desinunt, ut sunt mutae [et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et V]. [11] H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est. Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus. [12] K litteram Salvius ludimagister pri[m]us Latinis adiecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo supervacua dicitur, quia exceptis «Kalendis» superflua iudicatur: per C enim universa exprimimus. [13] Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei. Exceptis enim Latinis hanc nulla alia lingua habet. Haec prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata quia per C cuncta veteres scripserunt. [14] X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat, [et digne hoc tempore, quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur,] sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex vocatur, quia pro C et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet. [15] A Graecis [autem] duas litteras mutuavit Latinitas, Y et Z, propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut «hilarissat»; pro Y vero I scribebant. [16] Unicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo vocetur; figura, quo caractere signetur; potestas, quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur, id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat. [17] Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura dedit, voluntas ordinem et apicem. [18] Inter figuras litterarum et apicem veteres dixerunt, apicem dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta. [Figura autem, qua tota littera scribitur.]
Caput V.DE GRAMMATICA.
[1] Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. γράμματα enim Graeci litteras vocant. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. [4] Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.
Caput VI.DE PARTIBUS ORATIONIS.
[1] Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. [2] Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut «orator ille.» Adverbium de nomine nascitur, ut «doctus, docte.» Participium de nomine et verbo, ut «lego, legens.» Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.
Caput VII.DE NOMINE.
[1] Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quattuor [sunt]: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut «Lucius,» «Quintus.» [2] Nomen vocatum, quia notat genus, ut «Cornelius.» Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut «Scipio.» Agnomen vero quasi accedens nomen, ut «Metellus Creticus,» quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est. [3] Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut «caelum,» «terra.» [4] Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut «veritas,» «iustitia.» [5] Generalia, quia multarum rerum sunt, ut «animal.» Nam et homo et equus et avis animal sunt. [6] Specialia, quia partem demonstrant, ut «homo.» Species enim animalium homo. [7] Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut «mons,» «fons.» [8] Derivativa eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte «montanus.» [9] Diminutiva, quia minuunt sensum, ut «Graeculus,» «scholasticulus.» [10] Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut «tabula,» «fabula.» [11] Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut «Callisto.» Sic enim [et] Graecus et Latinus dicit. [12] Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit «Odysseus,» Latinus «Ulixes.» [13] Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos «Alexandros,» «Menandros»; apud nos «Alexander,» «Menander.» Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. [14] Synonyma, hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut «terra,» «humus,» «tellus.» Idem enim sunt omnia. [15] Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut «tumulus,» nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. [16] Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut «magister,» «dominus,» «pater.» [17] Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut «dexter.» Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit. [18] Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut «sapiens», «formosus,» «dives.» [19] Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut «longus,» «brevis.» [20] Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut «Tydides» Tydei filius, «Aeneius» Aeneae filius, quamvis et a matribus et a maioribus ducantur. [21] Ctetica, id est possessiva, a possessione, ut «Evandrius ensis.» [22] Epitheta, quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut «magnus,» «doctus.» Adicis ea personis, ut «magnus philosophus,» «doctus homo,» et plenus est sensus. [23] Actualia ab actu descendunt, ut «dux,» «rex,» «cursor,» «nutrix,» «orator.» Gentis a gente veniunt, ut «Graecus,» «Romanus.» [24] Patriae a patria descendunt, ut «Atheniensis,» «Thebanus.» Loci a loco, ut «suburbanus.» [25] Verbialia dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut «lector.» [26] Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut «legens.» Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut «contemplator.» Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt. [27] Secunda pars nominis conparatio. Conparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positivus, conparativus, [et] superlativus. Positivus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut «doctus.» Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut «doctior»; plus enim novit quam doctus. Superlativus eo, quod conparativo superferatur, ut «doctissimus»; plus enim scit quam doctior. [28] Genera dicta sunt quod generent, ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut «hic» et «haec canis.» [29] Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut «hic piscis.» Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino et feminino, [et] neutro et communi et omni. [30] Numerus vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt. [31] Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut «hic magister.» Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut «huius magistri filius,» vel quod rem significamus, ut «huius magistri liber.» [32] Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut «da huic magistro.» Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut «accuso hunc magistrum.» Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut «o magister.» Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut «aufer a magistro.» [33] Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus varietates habent, ut est «unus.» Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut «doctus.» Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut «lateris.» Triptota, quod tantum in tribus, ut «templum.» Diptota, quod tantum in duobus, ut «Iuppiter.» Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut «frugi.»
Caput VIII.DE PRONOMINE.
[1] Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, «Vergilius scripsit Bucolica,» addimus pronomen, «ipse scripsit Georgica»; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. [2] Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut «ego»; me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut «quis,» «quae,» «quod.» Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut «ipse,» «iste.» Certum est enim de quo dicitur. [3] Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico «meus,» «tuus,» definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut «quis est?» respondetur, «is est.» Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut «hic,» «haec,» «hoc»: quae tria et articuli nominantur. [4] Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus «hic orator.» Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut «hic sapiens.» Cum vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut «hic et haec et hoc.» [5] Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Finita tria: «ego,» «tu,» «ille.» Infinita septem: «quis,» «qualis,» «talis,» «quantus,» «tantus,» «quotus,» «totus.» Minus quam finita sex: «iste,» «ipse,» «hic,» «is,» «idem,» «sui.» Possessiva quinque: «meus,» «tuus,» «suus,» «noster,» «vester.» Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut «quispiam,» «aliquis,» et reliqua.
Caput IX.DE VERBO.
[1] Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam «scribo» personae factum est. Item «scribor» personae factum indicat, sed eius a quo patitur. [2] Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut «fecit,» «facit,» «faciet.» Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, «verbis bonis nos cepit,» «verba bona habuit,» ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera [et tempora]. [3] Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. [Nam] Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut «lecturio,» id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut «calesco.» Frequentativa a saepius agendo, ut «lectito,» «clamito.» Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus. [4] Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut «lego.» Inperativus, quia sonum habet inperantis, ut «lege.» Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut «utinam legerem.» Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem,» pendet sensus; quod si dicam «cum clamem, quare putas quod taceam?» plenus est sensus. [5] Infinitus [modus] dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut «clamare,» «clamasse.» Cui si adiungas personam: «clamare debeo, debes, debet,» fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut «legitur»: addes personam «a me,» «a te,» «ab illo,» et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. [6] Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat «legebo» pro «legam.» Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in «bo» et in «bor,» tertia in «am» et in «ar.» [7] Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt[ur], ut «verbero,» [et] passiva, quia patiuntur, ut «verberor»; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut «iaceo,» «sedeo.» His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut «amplector.» Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in «dus,» ut «gloriandus.»
Caput X.DE ADVERBIO.
[1] Adverbium dictum est eo, quod verbis accedat, ut puta, «bene lege.» «Bene» adverbium est, «lege» verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo iunctum adinpleatur. Verbum enim solum sensum inplet, ut «scribo.» Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut «hodie.» Adicis illi verbum, «hodie scribo,» et iuncto verbo inplesti sensum.
Caput XI.DE PARTICIPIO.
[1] Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram.
Caput XII.DE CONIUNCTIONE.
[1] Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut «Augustinus et Hieronymus»: aut verba, ut «scribit et legit.» Una autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. [2] Copulativae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant, ut «ego et tu eamus ad forum.» Ipsud «et» sensum coniunxit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut «ego aut tu faciamus.» Subiunctivae dicuntur, quia subiunguntur, ut «que.» Dicimus enim «regique hominique Deoque»; non dicimus, «que regi, que homini.» [3] Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, «si hoc non vis, saltim illud fac.» Communes nominantur, quia ubivis ponuntur [et subiunguntur], ut «igitur hoc faciam,» «hoc igitur faciam.» [4] Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, «occido illum, quia habet aurum»; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut «quomodo eum occidam, ne agnoscar? veneno an ferro?»
Caput XIII.DE PRAEPOSITIONE.
[1] Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur et verbis. Accusativae et ablativae praepositiones a casibus, quibus serviunt, dictae. Loquellares vero, quia loquellis, id est verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut «di,» «dis.» Coniunctae vero verbis figuram faciunt, ut «diduco,» «distraho.»
Caput XIV.DE INTERIECTIONE.
[1] Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante «vah,» a dolente «heu,» ab irascente «hem,» a timente «ei.» Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.
Caput XV.DE LITTERIS APUD GRAMMATICOS.
[1] [Quot sint articulatae voces. Et dicta littera quasi legitera, eo quod legentibus iter praebeat vel in legendo iteretur.]
Caput XVI.DE SYLLABA.
[1] Syllaba Graece, Latine conceptio sive conplexio dicitur. Nam syllaba dicta est ἀπὸ τοῦ συλλαμβάνειν τὰ γράμματα, id est a conceptione litterarum. συλλαμβάνειν enim dicitur concipere. Unde vera illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem aut breves sunt, aut longae, aut communes. [2] Breves vocatae, quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae vocales iunguntur. [3] Ex his apud nos veras esse quattuor: «ae,» «oe,»» au,» «eu.» «Ei» vero apud maiores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.
Caput XVII.DE PEDIBUS.
[1] Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quattuor sunt: disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Usque ad quattuor autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae vocantur. [2] Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue vel in certamine, vel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur circa aures sacrificantum. Unde et hi, qui tibias canebant in sacris gentilium, spondiales nominabantur. [3] Trochaeus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velociter currat in metris. τροχός enim Graece rota dicitur. [4] Iambus dictus est eo, quod ἰαμβόζειν Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes invectiones vel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo, quod veluti venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat. [5] Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia sit ex tribus brevibus. [6] Molossus dictus a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati. [7] Anapaestus. [Appellatur quia remissionibus et ludis hic pes magis dicatus est.] [8] Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breves. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breves. Unde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili. [9] Amphibrachys, quod in utraque parte brevem habeat, longam in medio interiacentem. βραχύς enim brevis dicitur. [10] Amphimacrus, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam brevem. μακρός enim longus dicitur. [11] Bacchius appellatus est eo, quod eo pede Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. [12] Antibacchius vel Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. [13] Proceleumaticus, quod sit ad celeuma canentium aptus. [14] Dispondeus autem et ditrochaeus et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis vel trochaeis. [15] Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi. [16] Choriambus vero, quia ex hoc pede conpositum carmen choris aptissimum sit. [17] Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque correptas. [18] Paeones dicti ab inventore. [Constant enim ipsi ex una longa et tribus brevibus, quae longa iuxta nomina eorum variatim est constituta.] [19] Epitriti vocati quod semper tres longas habeant syllabas et unam brevem. [20] Syzygiae autem sunt pentasyllabi et hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos συζυγίαι quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt. Unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut «Carthaginiensium,» «Hierosolymitanorum,» et «Constantinopolitano-rum.» [21] Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est elevatio et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur et ponantur, ut «arma»: «ar» elevatio est, «ma» positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum divisione caeduntur. [22] Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo vincit. Sescupla vero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla enim eius parte unus plus invenitur: in dupla unus minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando minus continetur a niaiore, (et) eius tertia pars. Caeduntur vero pedum membra vel per aequalitatem vel per duplum vel per sescuplum vel per triplum vel per epitritum.[23] Partimus ergo in aequa hos:Spondeum, – –Pyrrhichium, ∪ ∪Dactylum, – | ∪ ∪Anapaestum, ∪ ∪ |–Dispondeum, – – | – –Proceleumaticum, ∪ ∪ | ∪ ∪Diiambum, – | –Ditrochaeum, – ∪ | – ∪Antispastum, ∪ – | – ∪Choriambum, – ∪ | ∪ –[24] Item dupla partimus hos pedes:Trochaeum, – | ∪Iambum, ∪ | –Molossum, – | – –Tribrachym, ∪ | ∪ ∪Ionicum maiorem, – – | ∪ ∪Ionicum minorem, ∪ ∪ | – –[25] [Unus vero est tantum qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest.]Amphibrachys, ∪ | – ∪[26] Sescupli autem sunt hi:Amphimacrus, – | ∪ –Bacchius, ∪ – | –Antibacchius, – | – ∪Paeon primus, – | ∪ ∪ ∪Paeon secundus, ∪ – | ∪ ∪Paeon tertius, ∪ ∪ | – ∪Paeon quartus, ∪ ∪ ∪ | –[27] Restant, quos epitrita partitione dividimus:Epitritus primus, ∪ – | – –Epitritus secundus, – ∪ | – –Epitritus tertius, – – | ∪ –Epitritus quartus, – – | – ∪Sunt igitur aequi [quidem] decem, dupli vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quattuor. Unus vero tantum est qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. [28] Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breves, ut (Virg. Aen. 2,17):
Sectaque intexunt abiete costas.
«Abiete» nunc resolutio est spondei in proceleumatico, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. [29] Ex una autem longa duae breves fiunt: ex duabus autem brevibus longa numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Ubi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, ∪ ∪; ubi i geminam iacentem, spondeus, – –. Nam nota brevis inferior semicirculus est; nota longa i iacens est. [30] Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo post dicendum est.
Caput XVIII.DE ACCENTIBUS.
[1] Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit]. Nam Graece πρός, Latine «ad,» ὠιδή Graece, Latine «cantus» est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2] Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium quia iuxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque levant syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut (Lucan. 1,15):
Unde venit Titan, et nox ibi sidera condit.
«Unde» hic gravis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter brevis est, ut «vir,» aut positione longa, ut «ars,» acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut «res,» circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam brevem, circumflectitur, ut «Musa»; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam brevem habet, ut «tibia,» tunc primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam et ultimam brevem, ut «Metellus,» tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis] et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut [«Catullus»]. In conposita dictione unus accentus est. [6] Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8,83): «Viridique in litore conspicitur sus,» ne dicas «ursus»; vel propter pronuntiationem, ne dicas «meta» breviter et non producta (A) «meta»; vel discernendae ambiguitatis causa, ut «ergo.» Nam cum producitur «go,» causam significat; cum corripitur, coniunctionem.
Caput XIX.DE FIGURIS ACCENTUUM.
[1] Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum distinctionibus adponuntur. ὀξεῖα, id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta, fit ita: ’. [2] βαρεῖα, id est gravis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita: ‛. [3] περισπωμένη, id est circumflexus, linea de acuto et gravi facta, exprimitur ita: ^. [4] μακρός, id est longa, virgula, iacens est ita: –. [5] βραχύς, id est brevis, pars est circuli inferior, iacens ita: ∪. [6] ὑφέν, id est coniunctio, quia duo verba conectit, subiecta virgula versui circumflexa, fit ita: v. [7] Diastole, id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli supposita versui, fit ita: כ. x[8] Apostrophus pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita: ᾽, qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut «tribunal» pro «tribunale.» [9] δασεῖα, quod interpretatur aspiratio, id est ubi ├┤ littera poni debet, tali figura notatur: ├. [10] ψιλή, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi ├┤ littera esse non debet, tali nota ostenditur: ┤. [11] Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde si coniungas has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem scindis, δασεῖαν et ψιλήν facis.
Caput XX.DE POSITURIS.
[1] Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Dictae autem positurae vel quia punctis positis adnotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur. Has Graeci θέσεις vocant, Latini posituras. [2] Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media distinctio sequens est; ipsa et cola. Ultima distinctio, quae totam sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes sunt cola et comma; quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur. [3] Ubi enim initio pronuntiationis necdum plena pars sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et vocatur subdistinctio, ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. [4] Ubi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque litteram puncto notamus; et mediam distinctionem vocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus. [5] Ubi vero iam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad caput litterae ponimus; et vocatur distinctio, id est disiunctio, quia integram separavit sententiam. [6] Hoc quidem apud oratores. Ceterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est.
Caput XXI.DE NOTIS SENTENTIARUM.
[1] Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandam unamquamque verbi sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus adponuntur numero viginti et sex, quae sunt nominibus infra scriptis. [2] Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per eam notam, quae deesse videntur. Stella enim ἀστήρ dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est dirivatus. [3] Obelus, id est, virgula iacens, adponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in his locis, ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece ὀβελός dicitur. [4] Obelus superne adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne adponi. [Falsitate notatum est.] [5] Lemniscus, id est, virgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis, quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt. [6] Antigraphus cum puncto adponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur. [7] Asteriscus cum obelo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his versibus, qui non suo loco positi erant. [8] Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in Catalogo loca a locis et [regiones a] regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur. [9] Positura est figura paragrapho contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat. [10] Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis, ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potuit. [11] כ Antisigma ponitur ad eos versus quorum ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum invenitur. [12] Antisigma cum puncto ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit. [13] > Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda vel [ad] demonstranda testimonia sanctarum Scripturarum. [14] ·> Diple περὶ στίχον. Hanc pri[m]us Leogoras Syracusanus posuit Homericis versibus ad separationem Olympi a caelo. [15] Diple περιεστιγμένη, id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutaverat. In his et nostri ea usi sunt. [16] Diple ὀβελισμένη interponitur ad separandos in comoediis vel tragoediis periodos. [17] Aversa ὀβελισμένη , quotiens strophe et antistrophus infertur. [18] Adversa cum obelo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg. Aen. 10,88):
Nosne tibi Phrygiae res vertere fundoconamur nos an miseros qui Troas Achivisobiecit
[19] Diple superne obelata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. [20] Diple recta et adversa superne obelata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. [21] Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos obelatur; κεραύνιον enim fulmen dicitur. [22] Chrisimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. [23] Phi et Rho, id est φροντίς. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. [24] Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. [25] Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius denuntiatum est. [26] Coronis nota tantum in fine libri adponitur. [27] Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. [28] Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam invenerit.
Caput XXII.DE NOTIS VULGARIBUS.
[1] Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. Notarum usus erat ut, quidquid pro con[ten]tione aut [in] iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, divisis inter se partibus, quot quisque verba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentus est notas, sed tantum praepositionum. [2] Post eum Vipsanius, Philargius, et Aquila libertus Maecenatis alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. Notae autem dictae eo, quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium revocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.
Caput XXIII.DE NOTIS IURIDICIS.
[1] Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F «bonum factum,» per S et C «senatus consultum,» per R et P «respublica,» per P et R «populus Romanus,» per D et T «dumtaxat,» per supinam W litteram «mulier,» per P secundum naturam «pupillus,» per Pv verso capite «pupilla,» per unum K «caput,» per duo KK iuncta «calumniae causa,» per I et E «iudex esto,» per D et M «dolum malum.» [2] Cuius generis plurimas consimiles notas in libris antiquis invenimus. Has iuris notas novicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrarent.
Caput XXIV.DE NOTIS MILITARIBUS.
[1] In breviculis quoque, quibus militum nomina continebantur, propria nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite versiculi posita superstitem designabat; Θ Theta vero ad uniuscuiusque defuncti nomen apponebatur. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua Persius ait (4,13):
Et potis est nigrum vitio praefigere theta.
[2] Cum autem inperitiam significare vellent, Labda littera usi sunt, sicut mortem significabant, cum ponebant Theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae.
Caput XXV.DE NOTIS LITTERARUM.
[1] Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut quidquid occulte invicem per scripturas significare vellent, mutue scriberent. Testis est Brutus, qui in his litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi vellent haec litterae. [2] Caesar quoque Augustus ad filium, «quoniam,» inquit, «innumerabilia accidunt assidue quae scribi alterutro oporteat et esse secreta, habeamus inter nos notas si vis tales ut, cum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro A B pro B C et deinceps eadem ratione ceteras; pro Z autem littera redeundum erit ad duplex AA.» Quidam etiam versis verbis scribunt.
Caput XXVI.DE NOTIS DIGITORUM.
[1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat. Alii, quia voce non possunt, gladiorum motu salutant. [2] Ennius de quadam inpudica (Naev. Com. 75):
– Quasi in choro pilaludens da[ta]tim dat sese et communem facit.Alium tenet, alii adnutat, alibi manusest occupata, alii pervellit pedem,alii dat anulum [ex]spectandum, a labrisalium invocat, cum alio cantat; adtamenaliis dat digito litteras.
Et Salomon (Proverb. 6,13): «Annuit oculo, terit pede, digito loquitur.»
Caput XXVII.DE ORTHOGRAPHIA.
[1] Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa «ad,» cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. [2] «Haud,» quando adverbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio [disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. [3] «Apud» praepositio per D scribitur, sicut «ad patrem,» quoniam veteres saepe «apud» pro «ad» usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. [4] Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro «Burro» dicimus «Pyrrhum.» C et G [litterae] quandam cognationem habent. Nam dum dicimus «centum,» [et] «trecentos,» postea dicimus «quadringentos,» G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam «huiusce» per C, «cuiusque» per Q scribimus. «Cum» autem praepositio per C scribenda est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim «quum lego.» «Deus» per E solam: «daemon» per AE dipthonga est notandus. [5] «Equus,» quod est animal, per E solam scribendum. «Aequus,» quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. «Exsul» addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. «Exultat» melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? [6] «Aequor» per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. [7] «Forsitan» per N scribendum in fine, quia integrum eius est «si forte tandem.» [8] «Fedus,» quod est deformis, per E solam scribendum [est]: «foedus» quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. [9] «Formosus» sine N scribitur, quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem.] «Gnatus,» quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. [10] H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut «honor,» «homo,» «humus» [humilitas]. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. «Heus» autem et «heu» interiectiones per H scribendae. [11] I littera inter duas vocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in «Troia» et «Maia.» Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur. [12] «Id» pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est «is, ea, id,» quia facit «idem.» Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est «eo, is, it,» [quia facit] «itur.» [13] K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut « kaput,» «kanna,» «kalamus.» Nunc autem «Karthago» et «kalendae» per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali per K sunt scribenda. [14] «Laetus» per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut «latum» pro «datum» et «calamitatem» pro «cadamitatem»; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [15] «Maxumus» an «maximus,» et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut «maximus,» «optimus,» «pessimus» scribatur. [16] «Malo» per unum L scribendum, quia est «magis volo.» «Malle» per duo LL, quia est «magis velle.» «Nolo» quoque per unum L; [et] «nolle» per duo. «Nolo» enim «nevolo» est; «nolle,» «nevelle.» [17] «Os» si vultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. [18] «Ora» finium per O; «hora» dierum per H scribendum. «Onus,» si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. [19] «Praepositio» et «praeterea» per dipthonga scribendum. «Pene» vero, quod est coniunctio, per E; «poena,» quod est supplicium, per OE. [20] Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. [21] «Quae» pronomen cum A scribendum; «que» coniunctio sine A. «Quid» per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius positio est prima «queo, quis, quit,» et in conpositione «nequeo, nequis, nequit.» [22] «Quod,» quando pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia «totidem» per T scribitur. «Quotidie» per Q scribendum, non per C, ut sit «quot diebus.» [23] R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos «honos,» «labos,» «arbos» dicebatur, nunc «honor,» «labor,» «arbor.» [24] «Sat» per T scribi oportet, quia integrum eius facit «satis.» «Sed» per D oportet scribi. Apud anticos enim sed «sedum» dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. [25] «Tamtus,» sicut et «quamtus» in medio M habebant. «Quam» enim et «tam,» unde et «quamtitas,» «quamtus,» «tamtus.» [26] «Vae» interiectio cum A scribendum; «ve» coniunctio sine A. [27] Xps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et «Xrisma.» [28] Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum «iustitia» sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic «militia,» «malitia,» «nequitia,» et cetera similia. [29] In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa «populus» arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut «cella,» «serra,» «asseres.» Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.
Caput XXVIII.DE ANALOGIA.
[1] Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur. Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. [2] Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut «lepus» et «lupus.» Totum convenit, sed dissentiunt casu; facit enim «lupi,» «leporis.» Nam regulariter est, dum quaeris utrum «trames» masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione «limes,» et erit masculinum. [3] Item «funis» si incerti generis esse credis, similis est illi «panis» in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas «doctus,» «magnus»: positivi sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa «funem» masculinum esse funiculus ostendit, sicut «marmor» neutri esse generis marmusculum indicat. [4] Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut «pistrinum,» «pistrilla.» Sed quia scire debemus ex positione [id est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.
Caput XXIX.DE ETYMOLOGIA.
[1] Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles σύμβολον, Cicero adnotationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit exemplo posito; utputa «flumen,» quia fluendo crevit, a fluendo dictum. [2] Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum videris unde ortum est nomen, citius vim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati nomina damus. [3] Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut «reges» a [regendo et] recte agendo, aut ex origine, ut «homo,» quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lavando «lutum,» dum lutum non sit mundum, et «lucus,» quia umbra opacus parum luceat. [4] Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a prudentia «prudens»; quaedam etiam ex vocibus, ut a garrulitate «garrulus»; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut «silva,» «domus.» [5] Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [vel] fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Unde et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis.
Caput XXX.DE GLOSSIS.
[1] Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi adverb[i]um dicunt, quia vocem illam, de cuius requiritur, uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum declarat, ut: «conticescere est a tacere.» [2] Item (Virg. Aen. 10,314):
Latus haurit apertum.
«haurit, percutit.» Item cum «terminum» dicimus «finem,» aut «populatas» interpretamur esse «vastatas,» et omnino cum unius verbi rem uno verbo manifestamus.
Caput XXXI.DE DIFFERENTIIS.
[1] Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut «rex modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis.» Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et cetera.
Caput XXXII.DE BARBARISMO.
[1] Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum. Littera, ut «floriet,» dum «florebit» dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut «latebrae,» «tenebrae.» Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Unaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit. [2] Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. [3] Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. [4] Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. [5] Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur, sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut «Musae Aonides.» Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos. [6] Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut «bonum aurum,» «iustum amicum»; sed hoc vitium aut suspensione M litterae, aut detractione vitamus. [7] Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut «Troia,» «Maia»; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare videantur. [8] Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut «colloquium» pro «conloquium»; vel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. [9] Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in alterius principio est, ut «matertera.»
Caput XXXIII.DE SOLOECISMIS.
[1] Soloecismus est plurimorum verborum inter se inconveniens conpositio, sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat «inter nobis» pro «inter nos,» aut «date veniam sceleratorum» pro «sceleratis.» [2] Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Solo(e), quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur. [3] Soloecismus autem apud poetas schema dicitur, quotiens in versu necessitate metri factus invenitur. Cum autem non invenitur necessitas, permanet soloecismi culpa. [4] Soloecismus fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis, si alteram partem pro altera ponamus, utputa si praepositiones adverbiis adplicemus. Per accidentia fit, id est per ea quae acciduntur partibus, utputa per qualitates, per genera et numeros, figuras et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus exposuit. [5] Fiunt praeterea ex plurimis modis. Nam Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes vitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.
Caput XXXIV.DE VITIIS.
[1] Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. [2] Barbarismus est corruptio verbi unius. [Ut si tertiam syllabam quis producat in «ignoscere.»] [3] Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Ut si aliquis dicat «inter hominibus» pro «inter homines.»] [4] Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2,15):
Liceat sperare timenti.
Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen. 5,287):
Gramineo in campo.
Proprium est «graminosum» dicere campum, non «gramineum.» Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. [5] Obscena, ut (Virg. Aen. 1,579):
His animum arrecti dictis.
Inconposita, ut (Virg. Aen. 2,27):
Iuvat ire et Dorica castra.
Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. [6] Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut (Virg. Georg. 2,1):
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli.
Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. [7] Perissologia adiectio plurimorum verborum supervacua, ut (Deuteron. 33,6): «vivat Ruben et non moriatur»: dum non sit aliud vivere quam non mori. [8] Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut (Liv. frag. 64 M.): «Legati non inpetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt.» [9] Tautologia, idemloquium ut (Virg. Aen. 1,546):
Si fata virum servant, si vescitur auraaetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris.
Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. [10] Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut (Virg. Aen. 4,138):
Cui pharetra ex auro:
deest enim «erat.» [11] Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1,118):
Apparent rari nantes in gurgite vasto.
[12] «Gurgitem» posuit pro «mare.» Cacosyntheton, vitiosa conpositio verborum, ut (Virg. Aen. 9,609):
– Versaque iuvencumterga fatigamus hasta.
[13] Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179):
Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem. [14] Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1,263):
Bellum ingens geret Italia.
Incerta distinctio, utrum «bellum ingens,» an «ingens Italia.» [15] Fit et per commune verbum, ut: «Deprecatur Cato, caiumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius»; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. [16] Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut «acies,» et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum.
Caput XXXV.DE METAPLASMIS.
[1] Metaplasmus Graeca lingua, Latine transformatio dicitur. Qui fit in uno verbo propter metri necessitatem et licentiam poetarum; cuius species istae sunt. [2] Prothesis adpositio in principio verbi, ut [«gnato» pro «nato» et «tetulit» pro «tulit «]. Epenthesis adpositio in medium, ut (Virg. Aen. 3,409):
[Maneant in relligione nepotes,
pro «religione»] [«relliquias» pro «reliquias,» «induperator» pro «inperator»]. [3] Paragoge adpositio in finem, ut [«admittier» pro «admitti»] [«magis» pro «mage» et «potestur» pro «potest»]. Aphaeresis abscisio de principio, ut «temno» pro «contemno.» Syncope abscisio de medio, ut «forsan» pro «forsitan.» Apocope abscisio de fine, ut «sat» pro «satis.» [4] Ectasis, productio contra naturam, ut [(Virg. Aen. 1,499): «exercet Diana choros»]. [(Virg. Aen. 1,2): «Italiam fato,» quum «Italiam» correpte dici debeat]. Systole correptio contra naturam, ut [(Virg. Aen. 6,773): «urbemque Fidenam,» cum prima syllaba produci debet]. [Ut quum dicimus «Orion» correpte, dum producte dici oportet.] Diaeresis discissio syllabae in duas, ut [(Virg. Aen. 9,26): «dives pictai vestis,» pro «pictae»] [(Enn. Ann. 33): «Albai longai,» pro «Albae longae»]. [5] Episynaloephe conglutinatio duarum [syllabarum] in unam, ut [«Phaethon» pro «Phaëthon»] [«Neri» pro «Nereï,» «aeripedem» pro «aëripedem»]. Synaloephe conlisio vocalium adiuncta vocalibus, ut [(Virg. Aen. 9,1):
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur].
[6] Ec(th)lipsis conlisio consonantium cum vocalibus, ut [(Virg. Aen. 1,3):
Multum ille et terris igctatus et alto].
Antithesis contrapositio litterae pro alia littera, ut [«inpete» pro «impetu») [«olli» pro «illi»]. Metathesis transpositio litterae, ut [«Thymbre» pro «Thymber»] [«Evandre» pro «Evander»]. [7] Inter barbarismum et figuras, hoc est Latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit oratione vitiosus. Item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum oratione vitiosa. Ergo metaplasmi [et] schemata media sunt et discernuntur peritia et inperitia. Fiunt autem ad ornatum.
Caput XXXVI.DE SCHEMATIBUS.
[1] Schemata ex Graeco in Latinum eloquium figurae interpretantur, quae fiunt in verbis vel sententiis per varias dictionum formas propter eloquii ornamentum. Haec dum multae sint apud Grammaticos, istae inveniuntur. [2] Prolempsis est praesumptio, ubi ea, quae sequi debent, anteponuntur, ut (Virg. Aen. 12,161):
Interea reges ingenti mole Latinus.
Debuit enim sic dicere: «Interea reges ingenti mole,» et statim adicere, quod sequitur: «procedunt castris,» deinde dicere: «Latinus,» etc.; sed facta est pro ornamento praesumptio rei, et qui sequi debuerunt reges interpositi sunt in septem versibus, et postea additum est: «Procedunt castris.» Inde et praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuerunt. [3] Zeugma est clausula, quum plures sensus uno verbo clauduntur, quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in medio id verbum ponitur, quod sententias iungit. In primo, ut (Lucil. 139):
Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.
In medio [ut] (Enn. Ann. 329):
Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae.
In postremo, [ut] (Ter. Andr. 68):
Namque hoc temporeobsequium amicos, veritas odium parit.
[4] Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut (Virg. Aen. 10,149):
Regem adit et regi memorat nomenque genusque.
[5] Syllempsis est in dissimilibus clausulis aut pluralis dictio singulari verbo finita, ut (Virg. Aen. 1,553):
Sociis et rege recepto,
aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut (Virg. Ecl. 1,81):
Sunt nobis mitia poma,et pressi copia lactis.
Supra enim «sunt» dixit. Hic debuit dicere: «est et pressi copia lactis.» [6] Fit autem Syllempsis non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus. Nam ubi et pro multis unus et pro uno multi ponuntur, Syllempsis est. Pro multis unus, ut est illud (Virg. Aen. 2,20):
Uterumque armato milite conplent,
cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio (Matth. 27,44): «Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant,» ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse. [7] Anadiplosis est, quando ab eodem verbo quo prior versus finivit, sequens versus incipit, ut est illud (Virg. Ecl. 8,55):
Certent et cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus,Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
[8] Anaphora est repetitio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut (Virg. Aen. 3,157):
Nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,nos tumidum sub te permensi classibus aequor.
[9] Epanaphora est in uno versu per principia sensuum eiusdem verbi repetitio, ut (Virg. Aen. 7,759):
Te nemus Anguitiae, vitrea te Focinus unda,te liquidi flevere lacus.
[10] Epizeuxis in uno sensu congeminatio verbi, ut (Virg. Aen. 4,660):
Sic sic iuvat ire per umbras.
[11] Epanalempsis est sermonis in principio versus positi eiusdem in fine replicatio, ut est illud (Juven. 14,139):
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
[12] Paronomasia est in significatione diversa dictio pene ipsa, ut illud: «Abire an obire te convenit?» id est exulem fieri, an mori. [13] Schesis onomaton multitudo nominum coniunctorum quodam ambitu copulata, ut:
Nubila, nix, grando, procellae, fulmina, venti.
[14] Paromoeon est multitudo verborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium (Ann. 109):
O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
Sed bene hoc temperat Virgilius, dum non toto versu utitur hanc figuram, ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est illud (Aen. 1,295):
Saeva sedens super arma;
nunc autem in fine, ut (Aen. 3,183):
Sola mihi tales casus Cassandra canebat.
[15] Homoeoptoton est, quum plurima nomina per unum casum denuntiantur, ut illud (Virg. Aen. 12,903):
Sed neque currentem, sed nec cognoscit euntem,tollentemque manu saxumque inmane moventem.
[16] Homoeon teleuton est, quum uno modo verba plurima finiuntur, ut (Cic. Catil. 2,1): «abiit, abcessit, evasit, erupit.» [17] Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut (Pers. 3,84):
Ex nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reverti.
et (Pers. 5,79):
Marci Dama. - Papae! - Marco spondente, recusas?Marcus dixit. - Ita est. - Adsigna, Marce, tabellas.
[18] Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut (Virg. Aen. 1,159):
Est in secessu longo locus, insula portum,
et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud (Virg. Aen. 1,165):
Horrentique atrum nemus inminet umbris.
[19] Polysyntheton est dictio multis concatenata coniunctionibus, ut (Virg. Georg. 3,344):
Tectumque, laremque,armaque, Amicleumque canem.
[20] Dialyton vel asyntheton est figura, quae e contrario sine coniunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut: «Venimus, vidimus, placuit.» [21] Antitheton, ubi contraria contrariis opponuntur et sententiae pulchritudinem reddunt, ut illud (Ovid, Met. 1,19):
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis:mollia cum duris: sine pondere habentia pondus.
[22] Hypallage, quotienscumque per contrarium verba intelleguntur, ut (Virg. Aen. 3,61):
Dare classibus Austros,
cum ventis naves demus, non navibus ventos.
Caput XXXVII.DE TROPIS.
[1] Tropos Graeco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significatione ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est adnotare, sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit. [2] Metaphora est verbi alicuius usurpata translatio, sicut cum dicimus «fluctuare segetes,» «gemmare vites,» dum in his rebus fluctus et gemmas non invenimus, in quibus haec verba aliunde transferuntur. Sed hac atque aliae tropicae locutiones ad ea, quae intellegenda sunt, propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensus legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu vilescant. [3] Fiunt autem metaphorae modis quattuor: ab animali ad animate, ut:
Aligeros conscendit equos.
Metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et (Virg. Ecl. 6,80):
Quo cursu deserta petiverit;
miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale, ut
Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina.
Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare. [4] Ab inanimali ad animale, ut «florida iuventus»: miscuit flores inanimales iuventuti, quae animam habet. Ab animali ad inanimale, ut:
Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanticincta salo resonant, magnus cui perpete mentoprofluit Oceanus, et flumina crinibus errant.
Mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines. [5] Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur. Metaphora autem aut partis unius est, ut «fluctuare segetes» (non potes dicere «segetare fluctus»), aut antistropha est, id est reciproca, ut «remigium alarum.» Nam et alae navium et alarum remigia dicuntur. [6] Catachresis est alienae rei nomen adpositum. Haec et a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut (Virg. Georg. 2,131):
Faciemque simillima lauro;
et (Virg. Aen. 5,157):
Centaurus; nunc una ambae iunctisque ferunturfrontibus, et longa sulcant vada salsa carina;
dum facies et frons tantundem animalium et hominum sit. Quod nomen si poeta navi non adposuisset, quod proprium eidem parti diceret, non haberet. [7] Metalempsis est tropus a praecedente quod sequitur, ut (Pers. 3,11):
Quaeve manus cartae nodosaque venit arundo.
Nam per manum verba, per arundinem litterae significatae sunt. [8] Metonymia, transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Fit autem multis modis. Aut enim per id, quod continet, id, quod continetur, ostendit, ut «theatra plaudunt,» «prata mugiunt,» dum illic homines plaudunt, hic boves mugiant; aut contra per id, quod continetur, id, quod continet, ut (Virg. Aen. 2,311):
Iam proxinius ardetUcalegon;
dum non ille, sed domus eius arderet. [9] Item per inventorem id, quod inventum est, ut (Ter. Eun. 732):
Sine Cerere et Libero friget Venus;
et (Virg. Aen. 9,76):
Conmixtam Vulcanus mittit ad astra favillam.
Vult enim per Cererem frumenti inventricem intellegere panem, per Liberum inventorem vitis vinum, per Venerem libidinem, per Vulcanum ignem. At contra per inventum inventorem demonstrat, ut (Plaut. frag. 159):
Vinum precamur,
pro Libero, qui vinum apud Graecos invenit. [10] Item per efficientem, id quod efficitur, sicut «pigrum frigus,» quod pigros homines faciat, et «timor pallidus,» eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut (Virg. Aen. 5,817):
Iungit equos auri genitor spumantiaque additfrena feris.
«Spumantia frena» dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus, qui ea gerit, spumis conspargat infusis. [11] Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita, ut «Maia genitus» pro Mercurio. Qui tropus fit modis tribus: ab animo, ut (Virg. Aen. 5,407):
Magnanimusque Anchisiades;
a corpore, ut (Virg. Aen. 3,619):
Ipse arduus;
extrinsecus, ut (Virg. Aen. 1,475):
Infelix puer atque inpar congressus Achilli.
[12] Epitheton, supra nomen. Praeponitur enim proprio nomini, ut «alma Ceres,» (Virg. Georg. 1,470):
Obscenique canes, inportunaeque volucres.
Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia pro vice nominis ponitur, epitheton autem numquam est sine nomine. Quibus duobus tropis vel vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel laudamus. [13] Synecdoche est conceptio, cum a parte totum, vel a toto pars intellegitur. Eo enim et per speciem genus, et per genus species demonstratur [sed species pars est, genus autem totum]. A toto enim pars intellegitur, ut (Virg. Aen. 6,311):
Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annuspontum fugat.
Non enim totus annus frigidus est, sed pars anni, id est hiems. At contra a parte totum, ut (Virg. Aen. 2,256):
Flammas cum regia puppisextulerat.
Ubi non solum puppis, sed navis, et non navis, sed qui in ea, et non omnes, sed unus flammas extulit. [14] Onomatopoeia est nomen adfictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut «stridor valvarum,» «hinnitus equorum,» «mugitus boum,» «balatus ovium.» [15] Periphrasis est circumloquium, dum res una plurimis verbis significatur, ut (Virg. Aen. 1,387):
Auras vitales carpit.
Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est vivit. Hic autem tropus geminus est. Nam aut veritatem splendide producit, aut foeditatem circuitu evitat. Veritatem splendide producit, sicut (Virg. Aen. 4,584; 9,459):
Et iam prima novo spargebat lumine terrasTithoni croceum linquens Aurora cubile.
Vult enim dicere: «iam luciscebat,» aut: «dies ortus erat.» Foeditatem circuitu devitat, sicut (Virg. Aen. 8,405):
Placitumque petivitconiugis infusus gremio.
Hoc enim circuitu evitat obscenitatem et decenter ostendit concubitum. [16] Hyperbaton transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur. Huius species quinque: anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synthesis. Anastrophe est verborum ordo praeposterus, ut: «litora circum,» pro «circum litora.» [17] Hysteron proteron sententia ordine mutata ut (Virg. Aen. 3,662):
Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit.
Antea enim ad aequora venit, et sic tetigit fluctus. [18] Parenthesis, ubi interponimus sententiam nostram, qua ex medio remota integer sermo perdurat, ut (Virg. Aen. 1,643):
Aeneas (neque enim patrius consistere mentempassus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten.
[Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achaten.] Nam illud in medio parenthesis est. [19] Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem verborum, ut (Virg. Aen. 1,412):
Multum nebulae circum dea fudit amictum,
pro «circumfudit.» [20] Synthesis [est], ubi ex omni parte confusa sunt verba, ut illud (Virg. Aen. 2,348):
Iuvenes, fortissima frustrapectora, si vobis audendi extrema cupido estcerta sequi, quae sit rebus fortuna videtis.Excessere omnes aditis arisque relictisdii, quibus inperium hoc steterat; succurritis urbiincensae; moriamur et in media arma ruamus.
Ordo talis est: «Iuvenes fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt dii. Unde si vobis cupido certa est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma et moriamur.» [21] Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum est, ut (Virg. Aen. 3,423):
Sidera verberat unda;
et (Virg. Aen. 1,107):
Terram inter fluctus aperit.
Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quamvis verba quae indicantur excedant, ut voluntas loquentis, non fallentis appareat. Quo tropo non solum augetur aliquid, sed et minuitur: augetur, ut «velocior Euro»: minuitur, ut «mollior pluma,» «durior saxo.» Allegoria est alieniloquium. [22] Aliud enim sonat, et aliud intellegitur, ut (Virg. Aen. 1,184):
Tres litore cervosconspicit errantes.
Ubi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis (3,71):
Aurea mala decem misi,
id est ad Augustum decem eglogas pastorum. Huius tropi plures sunt species, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astysmos. [23] Ironia est sententia per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo callide aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur, ut est illud (Virg. Aen. 1,140):
Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aulaAeolus, et clauso ventorum carcere regnet.
Et quomodo aula, si carcer est? Solvitur enim pronuntiatione. Nam carcer pronuntiatio est: iactet et aula ironia est; et totun per contrariam pronuntiationem adnuntiatur per ironiae speciem. quae laudando deridet. [24] Antiphrasis est sermo e contrario intellegendus, ut «lucus,» quia caret lucem per nimiam nemorun umbram; et «manes,» id est mites (quum sint inmites) et modesti, cum sint terribiles et inmanes; et «Parcas» et «Eumenides,» Furiae quod nulli parcant vel benefaciant. Hoc tropo et nani Athlantes et caeci videntes et vulgo Aethiopes argentei appellantur. [25] Inter ironiam autem et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intellegi vult, sicut cum dicimus omnia agenti male: «Bonum est, quod facis»; antiphrasis vero non voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum origo contraria est. [26] Aenigma est quaestio obscura quae difficile intellegitur, nisi aperiatur, ut est iIlud (Iudic. 14,14): «De comedente exivit cibus, et de forte egressa es dulcedo,» significans ex ore leonis favum extractum. Inter allegoriam autem et aenigma hoc interest, quod allegoriae vis gemini est et sub res alias aliud figuraliter indicat; aenigma vero sensus tantum obscurus est, et per quasdam imagines adumbratus. [27] Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interrogantibus, «numquid nos quaesierit aliquis?» respondetur: «Bona Fortuna.» Unde intellegitur neminem nos quaesisse.[28] Paroemia est rebus et temporibus adcommodatum proverbium Rebus, ut: «Contra stimulum calces,» dum significatur adversis resistendum. Temporibus, ut: «Lupus in fabula.» Aiunt enim rustici vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur istud proverbium: «Lupus in fabula.» [29] Sarcasmos est hostilis inrisio cum amaritudine, ut (Virg. Aen. 2,547):
Referes ergo haec, et nuntius ibisPelidae genitoris; illi mea tristia factadegeneremque Neoptolemum narrare memento.
[30] Huic contrarius est Astysmos, urbanitas sine iracundia, ut illud (Virg. Ecl. 3,90):
Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Id est: qui Bavium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Maevium. Fuerunt autem Maevius et Bavius poetae pessimi, et inimici Vergilii. Qui hos ergo diligit, faciat quae contra naturam sunt, id est, iungat vulpes et mulgeat hircos. [31] Homoeosis est, quae Latine interpretatur similitudo, per quam minus notae rei per similitudinem eius, quae magis nota est, panditur demonstratio. Huius species sunt tres: icon, parabolae, paradigma, id est imago, conparatio, exemplum. [32] Icon est imago, cum figuram rei ex simili genere conamur exprimere, ut (Virg. Aen. 4,558):
Omnia Mercurio similis, vocemque coloremqueet crines flavos et membra decora iuventa.
Congrua enim est similitudo de specie, cuius persona inducitur. [33] Parabola conparatio ex dissimilibus rebus, ut (Lucan. 1,205):
Qualis in arvisaestiferae Libyae visus leo comminus hostemconsedit;
ubi leoni Caesarem conparavit, non ex suo, sed ex alio genere similitudinem faciens. [34] Paradigma vero est exemplum dicti vel facti alicuius aut ex simili aut ex dissimili genere conveniens eius, quam proponimus, rei, ita: «Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio quam Uticae Cato.» [35] Similitudo autem tribus modis fit: a pari, a maiore, a minore. A pari (Virg. Aen. 1,148):
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta estseditio;
a maiore ad minus (Lucan. 1,151):
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen;
a minore ad maius (Virg. Aen. 6,119):
Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus,Threicia fretus cithara fidibusque canoris;
quasi dicat, re parva et brevi, id est, si ille cithara fretus, ego pietate.
Caput XXXVIII.DE PROSA.
[1] Prosa est producta oratio et a lege metri soluta. Prosum enim antiqui productum dicebant et rectum. Unde ait Varro apud Plautum «prosis lectis» significari rectis; unde etiam quae non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo, quod sit profusa, vel ab eo, quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito. [2] Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. Omnia enim prius versibus condebantur; prosae autem studium sero viguit. Primus apud Graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit; apud Romanos autem Appius Caecus adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Iam exhinc et ceteri prosae eloquentia contenderunt.
Caput XXXIX.DE METRIS.
[1] Metra vocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur, neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. Mensura enim Graece μέτρον dicitur. [2] Versus dicti ab eo, quod pedibus in ordine suo dispositi certo fine moderantur per articulos, quae caesa et membra nominantur. Qui ne longius provolverentur quam iudicium posset sustinere, modum statuit ratio unde reverteretur; et ab eo ipsum versum vocatum, quod revertitur. [3] Huic adhaeret rythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus currit; qui Latine nihil aliud quam numerus dicitur, de quo est illud (Virg. Ecl. 9,45):
Numeros memini, si verba tenerem.
[4] Carmen vocatur quidquid pedibus continetur: cui datum nomen existimant seu quod carptim pronuntietur, unde hodie lanam, quam purgantes discerpunt, «carminare» dicimus: seu quod qui illa canerent carere mentem existimabantur. [5] Metra vel a pedibus nuncupata, vel a rebus quae scribuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum. A pedibus metra vocata, ut dactylica, iambica, trochaica. [6] A trochaeo enim trochaicum metrum nascitur, a dactylo dactylicum; sic et alia a suis pedibus. A numero, ut hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios versus nos ex numero pedum vocamus. Hos Graeci, quia geminos feriunt, trimetros dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur; eosque «longos» vocant. [7] Ab inventoribus metra appellata dicuntur, ut Anacreonticum, Sapphicum, Archilochium. Nam Anacreontica metra Anacreon conposuit; Sapphica Sappho mulier edidit; Archilochios Archilochus quidam scripsit; Colophonios Colophonius quidam exercuit. Sotadeorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis. Simonidia quoque metra Simonides poeta lyricus conposuit. [8] A frequentatoribus, ut Asclepiadia. Non enim ea Asclepius invenit, sed proinde ita vocata quod ea idem elegantissime [et frequentissime] usus sit. [9] A rebus quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucolicum. Heroicum enim carmen dictum, quod eo virorum fortium res et facta narrantur. Nam heroes appellantur viri quasi aerii et caelo digni propter sapientiam et fortitudinem. Quod metrum auctoritate cetera metra praecedit; unus ex omnibus tam maximis operibus aptus quam parvis, suavitatis et dulcedinis aeque capax. [10] Quibus virtutibus nomen solus obtinuit, ut heroicum vocaretur ad memorandas scilicet eorum res. Nam et prae ceteros simplicissimus habetur constatque duobus [pedibus], dactylo et spondeo, ac saepe pene vel ex hoc vel ex illo; nisi quod temperantissimus fit utriusque mixtura quam si instruatur a singulis. [11] Omnibus quoque metris prior est. Hunc primum Moyses in cantico Deuteronomii longe ante Pherecyden et Homerum cecinisse probatur. Unde apparet antiquiorem fuisse apud Hebraeos studium carminum quam apud gentiles, siquidem et Iob Moysi temporibus adaequatus hexametro versu, dactylo spondeoque, decurrit. [12] Hunc apud Graecos Achatesius Milesius fertur primus conposuisse, vel, ut alii putant, Pherecydes Syrus. Quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum heroicum nominatum. [13] Pythium autem vocatum volunt eo, quod hoc genere metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnaso Pythonem serpentem in vindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum metro hortati sunt, dicentes, ut ait Terentianus (1591 K.), [ἰη παιάν, ἰη παιάν, ἰη παιάν]. [14] Elegiacus autem dictus eo, quod modulatio eiusdem carminis conveniat miseris. Terentianus hos elegos dicere solet, quod clausula talis tristibus, ut tradunt, aptior esset modis. [15] Hic autem vix omnino constat a quo sit inventus, nisi quia apud nos Ennius eum prior usus est. Nam apud Graecos sic adhuc lis Grammaticorum pendet, ut sub iudice res relegata sit. Nam quidam eorum Colophonium quendam, quidam Archilochum auctorem atque inventorem volunt. [16] Bucolicum, id est pastorale carmen, plerique Syracusis primum conpositum a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedaemone. Namque transeunte in Thraciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae virgines sub hostili metu neque egredi urbem neque pompam chorumque agrestem Dianae de more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eundem inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Bucolicum de maiori parte, quamvis opilionum caprariorumque sermones in eis et cantica inserantur. [17] Hymnos primum David prophetam in laudem Dei conposuisse ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles prima Memmia Timothoe fecit in Apollinem et Musas, quae fuit temporibus Ennii longe post David. Hymni autem ex Graeco in Latinum laudes interpretantur. [18] Epithalamia sunt carmina nubentium, quae decantantur ab scholasticis in honorem sponsi et sponsae. Haec primum Salomon edidit in laudem Ecclesiae et Christi. Ex quo gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen adsumptum est. Quod genus primum a gentilibus in scenis celebrabatur, postea tantum in nuptiis haesit. Vocatum autem epithalamium eo, quod in thalamis decantetur. [19] Threnos, quod Latine lamentum vocamus, primus versu Ieremias conposuit super urbem Hierusalem [quando subversa est] et populum [Israel] quando [subversus est et] captivus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides poeta lyricus. Adhibebantur autem funeribus atque lamentis: similiter et nunc. [20] Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit, qui iam defuncti sunt. Scribitur enim ibi vita, mores et aetas eorum. [21] Poesis dicitur Graeco nomine opus multorum librorum, poema unius, idyllion paucorum versuum, distichon duorum, monostichon unius. [22] Epigramma est titulus, quod in Latinum superscriptio interpretatur; ἐπί enim super, γράμμα littera vel scriptio dicitur. [23] Epodon in poemate clausula brevis est. Dictum autem epodon, quod adcinatur ad speciem elegiaci, ubi praemisso uno longiore, alter brevior conponitur, atque in singulis quibusque maioribus sequentes minores quasi clausulae recinunt. [24] Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos versus integris subiectos, ut est apud Horatium (Epod. 2,1):
Beatus ille, qui procul negotiis,
deinde sequitur praecisus:
Ut prisca gens mortalium;
sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi praecedentibus similes, sed minores. [25] Centones apud Grammaticos vocari solent, qui de carminibus Homeri seu Vergilii ad propria opera more centonario ex multis hinc inde conpositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem cuiusque materiae. [26] Denique Proba, uxor Adelphi, centonem ex Vergilio de Fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, materia conposita secundum versus, et versibus secundum materiam concinnatis. Sic quoque et quidam Pomponius ex eodem poeta inter cetera stili sui otia Tityrum in Christi honorem conposuit: similiter et de Aeneidos.
Caput XL.DE FABULA.
[1] Fabulas poetae a fando nominaverunt, quia non sunt res factae, sed tantum loquendo fictae. Quae ideo sunt inductae, ut fictorum mutorum animalium inter se conloquio imago quaedam vitae hominum nosceretur. Has primus invenisse traditur Alcmeon Crotoniensis, appellanturque Aesopiae, quia is apud Phrygas in hac re polluit. [2] Sunt autem fabulae aut Aesopicae, aut Libysticae. Aesopicae sunt, cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur, vel quae animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petrae, flumina. Libysticae autem, dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur vocis esse conmercium. [3] Fabulas poetae quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictas, ut eas, quas vulgo dicunt, vel quales Plautus et Terentius conposuerunt. [4] Ad naturam rerum fabulas fingunt, ut «Vulcanus claudus,» quia per naturam numquam rectus est ignis, ut illa triformis bestia (Lucret. 5,903):
Prima leo, postrema draco, media ipsaChimaera:
id est caprea, aetates hominum per eam volentes distinguere; quarum ferox et horrens prima adolescentia, ut leo; dimidium vitae tempus lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime videat; tunc fit senectus casibus inflexis, draco. [5] Sic et Hippocentauri fabulam esse confictam, id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum. [6] Ad mores, ut apud Horatium mus loquitur muri et mustela vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur verax significatio referatur. Unde et Aesopi talessunt fabulae ad morum finem relatae, vel sicut in libro Iudicum (9,8) ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad vitem et ad rubum; quod totum utique ad mores fingitur ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veraci significatione veniatur. [7] Sic et Demosthenes orator fabulam usus est adversus Philippum, qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores darentur, et discederet, finxit ille [hanc] fabulam qua dissuaderet, dicens lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent, suasisse ut in amicitiam convenirent, ea tamen condicione, ut si canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur: adnuisse pastores et in spem securitatis dedisse canes, quos ovium suarum vigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum etiam pro libidine laceraverunt. Philippum quoque principes populi postulare, quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.
Caput XLI.DE HISTORIA.
[1] Historia est narratio rei gestae, per quan ea, quae in praeterito facta sunt, dinoscuntur. Dicta autem Graece historia ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est a videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus. [2] Quae enim videntur, sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad Grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, eo quod memoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis florum invicem conprehensarum.
Caput XLII.DE PRIMIS AUCTORIBUS HISTORIARUM.
[1] Historiam autem apud nos primus Moyses de initio mundi conscripsit. Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Graecis et Troianis historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriptam esse ferunt. [2] Post Daretem autem in Graecia Herodotus historiam primus habitus est. Post quem Pherecydes claruit his temporibus quibus Esdras legem scripsit.
Caput XLIII.DE UTILITATE HISTORIAE.
[1] Historiae gentium non inpediunt legentibus in his quae utilia dixerunt. Multi enim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem praesentium historiis indiderunt, siquidem et per historiam summa retro temporum annorumque supputatio conprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessaria perscrutantur.
Caput XLIV.DE GENERIBUS HISTORIAE.
[1] Genus historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio. Hoc apud nos diarium vocatur. Nam quod Latini diurnum, Graeci ephemerida dicunt. [2] Kalendaria appellantur, quae in menses singulos digeruntur. Annales sunt res singulorum annorum. [3] Quaequae enim digna memoriae domi militiaeque, mari ac terrae per annos in commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt. [4] Historia autem multorum annorum vel temporum est, cuius diligentia annui commentarii in libris delati sunt. Inter historiam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae vidimus, annales vero sunt eorum annorum quos aetas nostra non novit. Unde Sallustius ex historia, Livius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus et historia constant. [5] Item inter historiam et argumentum et fabulam interesse. Nam historiae sunt res verae quae factae sunt; argumenta sunt quae etsi facta non sunt, fieri tamen possunt; fabulae vero sunt quae nec factae sunt nec fieri possunt, quia contra naturam sunt. |