BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Venantius Fortunatus

ca. 530 - ca. 600

 

persona

 

Venantius Honorius Clementianus «Fortunatus natus quidem in loco qui Duplabilis dicitur fuit; qui locus haud longe a Cenitense castro vel Tarvisiana distat civitate. Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica sive rethorica seu etiam metrica clarissimus extitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo oculos doleret, utrique ad basilicam Beatorum Pauli atque Iohannis, quae intra eandem urbem sita est, perrexere. In qua etiam altarium in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem, quam optabant, adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum Martinum veneratus est, ut, relicta patria, paulo ante quam Langobardi Italiam invaderent, Toronos ad eiusdem beati viri sepulchrum properaret [anno 565]. Qui sibi, ut in suis ipse carminibus refert, illuc properanti per fluenta Tiliamenti et Reunam perque Osupum et Alpem Iuliam perque Aguntum castrum Dravumque et Byrrum fluvios ac Briones et Augustam civitatem, quam Virdo et Lecha fluentant, iter fuisse describit. Qui postquam Toronos iuxta votum proprium advenit, Pictavis pertransiens, illic habitavit, et multorum ibidem sanctorum gesta partim prosa, partim metrali ratione conscripsit; novissimeque in eadem civitate primum presbiter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus honore quiescit [circa annum 600]. Hic beati Martini vitam quattuor in libris heroico versu contexuit, et multa alia maximeque ymnos singularum festivitatum et praecipue ad singulos amicos versiculos [e. g. ad suam fautricem Radegundem reginam, in Thoringia natam], nulli poetarum secundus, suavi et disserto sermone conposuit.» (Paulus Diaconus, Hist. Langobardorum 2, 13).

 

Venantius Fortunatus

(MS 250, Poitiers, saec. XI)

 

 

opera

 

Carmina miscellanea

Carminum appendix (Carmina epistularia)

De vita s. Martini

Vita s. Hilarii

Liber de virtutibus sancti Hilarii

Vita s. Germani Parisiensis episcopi

Vita s. Albini Andegavensis episcopi

Vita s. Paterni Abricensis episcopi

Vita s. Radegundis reginae

Vita s. Marcelli Parisiensis episcopi

Vita Severini episcopi Burdigalensis

 

 

opera subditiva

 

Carminum spuriorum appendix

Vita s. Amantii Ruthenensis episcopi

Vita s. Remedii

Vita s. Medardi Novionensis et Tornacensis episcopi

Vita s. Leobini Cartonensis episcopi

Vita s. Maurilii Andegavensis episcopi

Passio ss. MM. Dionysii Rustici et Eleutherii

Symbolum Athanasianum

Expositio fidei Catholicae

 

 

secundaria

 

Opera poetica (dMGH)

Opera pedestria (dMGH)

Venantius in Vicipædia (anglice)

Venantius in Vicipædia (latine)

Venantius in Vicipædia (germanice)

Venantius Fortunatus (Catholic Encyclopedia, anglice)

Venantius Fortunatus (BBKL, germanice)

Fontes