BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Venantius Fortunatus

ca. 530 - ca. 600

 

Carminum spuriorum appendix

 

Carmen spurium VIII

 

___________________________________________________________________________________

 

 

 

VIII

In laudem sanctae Mariae

 

Quem terra pontus aethera

colunt adorant praedicant,

trinam regentem machinam

claustrum Mariae baiulat.

 

5

Cui luna, sol et omnia

deserviunt per tempora,

perfusa caeli gratia

gestant puellae viscera.

 

Mirantur ergo saecula

10

quod angelus fert semina,

quod aure virgo concipit

et corde credens parturit.

 

Beata Mater, munere,

cuius supernus artifex,

15

mundum pugillo continens,

ventris sub arca clausus est.

 

Benedicta caeli nuntio,

fecunda sancto spiritu,

desideratus gentibus,

20

cuius per alvum fusus est.

 

O gloriosa domina

excelsa super sidera,

qui te creavit provide,

lactasti sacro ubere.

 

25

Quod Eva tristis abstulit

tu reddis almo germine;

intrent ut astra flebiles,

caeli fenestra facta es.

 

Tu regis alti ianua

30

et porta lucis fulgida,

vitam datam per virginem

gentes redemptae plaudite.