Venantius Fortunatus
ca. 530 - ca. 600
|
Carminum appendix(Carmina epistularia)
Appendix IV
|
――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――
|
|
Versus ad SigimundumChristicolas animas haec conscia cura fatigat,ut circa cunctos stet sine labe salus.ast ego prae reliquis circum tua lumina pendensqui venit atque redit prompta requiro frequens: | |
5 | sollicitis oculis volitantia flabra recurro,quando vel unde tui nuntiet aura boni.hoc [tibi] praecipue mea, dulcis, epistula signet,quod dolor atque metus sit tuus ille meus:et quia nos animo cognoscis currere tecum, |
10 | det de te incolumi pagina missa fidem. |