Ioannes Longicampianus
ca. 1495 - 1529
|
Dionysii perihegesis
Fons:La Periégèse de Prisciened. P. van de Woestijne, Brugge 1953
|
_____________________________________________________________________
|
|
ARGUMENTUM VEL SUMMA CARMINIS PRISCIANI DE SITU ORBIS. Periegesis Prisciani Graecae a Dionysio scriptae non mera versio, sed liberior explanatio est, ita quidem, ut dispositio Graeci poematis et ordo rerum servetur, sed omnia pro consilio et persona scribentis diverse, atque mox brevius et contractius, mox latius et copiosius, auctoritate magis novi scriptoris, quam fide interpretis enarrentur. Consilium autem auctoris, ut ipsius Dionysii, est, ut, quod ipsa operis inscriptio indicat, terram habitabilem et maria, quae tum navigari poterant, quasi circumeundo et lustrando describat. Hinc Universum opus dividit in partes quinque; ac primo, a partitione orbis in Europam, Africam et Asiam orsus, Oceanum terras ambientem, diversaque ejus nomina secundum mundi cardines, tum quatuor ejus majores sinus, Mediterraneum, Arabicum, Persicum et Caspium, quem scilicet pro sinu septemtrionalis Oceani cum aliis Veteribus habet, exponit. Persequitur deinde maris Mediterranei flexus, et a freto Herculeo incipiens, inde sinus, sive maria, quae Europae adjacent, Ibericum, Gallicum, Ligusticum, Tyrrhenum, Siculum, Creticum recenset; tum Asiae proxima, Aegyptium, Sidonium, Pamphylium; et, quae inter Asiam Europamque media sunt, Aegeum, Hellespontum, Propontidem, Pontum, Paludem Maeotida. Secundo transit ad Africae descriptionem; tertio Europam aperit; quarto insulas Mediterranei maris pariter, ac Oceani commemorat. Quinto denique Asiam describit, quam extremo loco considerat, quia, quum ab occasu initium suae descriptionis fecerit, recte in Asiam, quae ultima in ortum extenditur, desinit. Quae autem terrarum quarumque peculiares partes et regiones sunt, eae suis locis exponuntur. Antiquitus jam divisio totius poematis, sed alia, facta est in codice MS Societatis Jesu Lovaniensis, cujus varietates a Car. Langio excerptas habuit Papius, sed denuo pleniusque enotavit Nic. Heinsius. Hic codex totum poema in tres libros divisit, quorum primus ad versum usque 258 Oceanum ejusque sinus cum Africa, secundus ad vers. 613 Europam cum insulis, tertius Asiam ad finem usque explicat. Diversitas scriptionis Prisciani a primitivo poemate Dionysii haec est, quod ubique vestigia scriptoris ethnici delet, ipse personam et sensum Christiani prodit, et nonnulla, quae Graeci scriptoris propria sunt, cum aliis Romani scriptoris et Grammatici sententiis permutat aut miscet, nonnumquam etiam aetatis et professionis suae indicia spargit. Ubi igitur Dionysius Musas invocat, aut alios Deos laudat, Priscianus suppressis iis veri Dei religionem profitetur, et quaecumque ille subinde de singularibus Deorum caerimoniis, ritibus, orgiis, aut aliis rebus superstitiones gentilium redolentibus, immiscet, haec Priscianus studiose praeterit, vacuum autem locum plerumque aliis rebus locorum et regionum memorabilibus, praesertim fontium, lacuum, arborum, lapidum gemmarumque singularibus naturis et miraculis narrandis implet, quae e Solini Grammatici libro solet petere. Quibus rebus omnino existimandum est, Prisciani in vertendo Dionysio hoc institutum fuisse, ut ex illo poemate singulare opus, suae aetatis hominibus et moribus accommodatum, conderet.
✻
| |
I. | Naturae genitor, quae mundum continet omnem,Annue, rex caeli, positum telluris et undae,In quas imperium mortalibus ipse dedisti,Materie tanta me promere carmine digno. |
5 | Incipiens terrae tractus pontique meatusEt fluuios canere atque urbes populosque per orbemDiscretos, late refluum memorare paraboOceanum, tellus quo cingitur aequore tota,Insula ceu sese diffundens litore uasto. |
10 | Non tamen assiduo teres undique margine circumClauditur haec, bifido sed brachia litore pandensArtatur rapidos cursus ad solis utrimque,Assimilis fundae. sed quamuis corpore totoVna sit haec, homines tris dicunt esse diremptas: |
15 | Et primam Libyen, post Europen Asiamque.Sed Libyam Europae discernit finibus amplisLinea, quam obliquant Gades atque ostia Nili:Qua boreae excurrit Memphitis terra sub axesAtque locum uouit Spartano fama Canopo. |
20 | Sed terras aquilo qua frigore damnat iniquo,Europen Asiae Tanais disiungit ab oris,Sauromatas linquens Scythiam qui gurgite uastoPerstringit praecepsque ruit Maeotida poscens.At medius finis iamiam declinis ad austrum est, |
25 | Quas Hellesponti fauces dixere priores;Sed magis australis sunt terminus ostia Nili.Per mare sic fluuiosque duos discernitur orbis.Ast alii terris malunt discernere terras.Finibus est Asiae latus artum lingua supernis, |
30 | Caspia quam mediam faciunt atque aequora PontiEuxini: locus hic discrimen dicitur esseEuropes Asiae disiungens ruribus arua.Ast alius finis longissimus exit in austros,Qui secat Aegypti terras aequorque Sabaeum: |
35 | Separat hic Libyen Asiae confinia rumpens.Talia mortales perhibent discrimina terrae.Circuit oceani gurges tamen undique uastus,Qui, quamuis unus sit, plurima nomina sumit.Finibus Hesperiis Atlanticus ille uocatur; |
40 | At boreae qua gens feruens Arimaspa sub armisDicitur ille piger nec non Saturnius, idemMortuus ast aliis, minimo quod lumine solisPerfruitur: tarde radios nam suscipit ortus,Nubibus et crassis premitur nimbisque grauatur. |
45 | Vnde tamen primo conscendit lumine Titan,Eoumque uocant atque Indum nomine pontum.Sed qua deuexus calidum polus excipit austrum,Aethiopumque simul pelagus Rubrumque uocatur,Qua deserta patet tellus ardore perusta. |
50 | Circuit oceanus sic totum maximus orbem,Nominibus uariis celebratus et aequore tanto.Hinc atque inde sinus penetrabilis efficit illeExiguos multos, dirimens mare, quattuor amplos.Persecat Hesperiam primus, qui porgitur undis, |
55 | Pamphylumque latus Libyae pertendit ab oris.Hoc minor est, reliquis maior, quem Caspia tellusSuscipit intrantem uastis aquilonis ab undis,Nomine Saturni quod Tethys possidet aequor:Caspius iste sinus simul Hyrcanusque uocatur. |
60 | At duo, qui ueniunt australis ab aequore ponti,Hic supra currens mare Persidis efficit altum,E regione situs qua Caspia uoluitur unda;Fluctuat ast alter Panchaeaque litora pulsat,Euxini contra pelagus protentus in austros. |
65 | Hosce sinus perhibent quos Tethyos efficit undaMaiores: nam sunt alii multique minores.Nunc maris Hesperii lustrabo carmine tractus,Flexibus in uariis qui frangitur aequore pontus,Has stringens pelago terras, circumfluus illis, |
70 | Montibus et radens suppostasque urbibus oras.Adsis, o numen, studiorum praesul et artis,Ordine principium capiens Atlantis ab unda,Herculeo celebrant qua metae munere GadesCaeliferasque tenet stans Atlas monte columnas. |
75 | Est primus uastis qui pontus Hibericus undisDiuidit Europen Libya, communis utrique.Hinc atque hinc statuae sunt: ambae litora cernunt,Haec Libyes, haec Europes, aduersa tuendo.Gallicus hinc gurges, qui Celtica litora pulsat, |
80 | Excipit. hunc sequitur Ligurum cognomine dictus.Qua domini rerum terris creuere Latinis,Ad Leucen Petran aquilonis ab axe reductis,Quae freta Sicaniae concludit litore curuo.Insula sed Cyrnos propriis pulsatur ab undis |
85 | Inter Sardonium pelagus Celtumque refusis.Inde salis tumidus Tyrrheni uoluitur aestusAd partes uergens australes. excipit istumSicaniae gurges solis deflexus ad ortus,Qui procul effusus Pachyni distenditur oris |
90 | Ad Cressam summam, quae prominet aequore rupe,Qua Gortyna potens, mediis qua Phaestus in aruis.Arietis hanc rupem simulantem uertice frontemPro merito Graii Criu dixere metopon.Hoc mare Gargani concludit Iapygis ora. |
95 | Illinc incipiens extenditur Hadria uastus,Ad boream penetrans pelago solemque cadentem(Ionius pariter sinus hic perhibetur ab orbe),Diuidit et geminas diuersis partibus oras,Quas tamen extremas coniungit terminus unus. |
100 | Ad dextram partem protenditur Illyris alma;Post hanc Dalmatiae populorum martia tellus.At laeuam Ausoniae porrectus continet Isthmos,Quem tria circumdant maria undique litore curuo:Tyrrhenum, Siculum nec non simul Hadria uastus. |
105 | Finibus at propriis exceptant singula uentos:Tyrrhenum zephyro, Siculum sed tunditur austro,Hadria succurrens eoo frangitur euro.At post Sicaniam tractu diffunditur altoAd Syrtim pelagus, Libycis quae cingitur oris, |
110 | Maiorem; post quam minor excipit aequora longe,Atque sinu gemino resonantia litora pulsant.Finibus a Siculis Cretaeum tenditur aequor,Ad solis ueniens ortus, Salmonida poscens,Dicitur eous qui Cretae terminus esse. |
115 | Post hanc est geminum mare uastum fluctibus atris,Flatibus Ismarici boreae quod tunditur acris,Qui ruit aduersus celsae de partibus arcti.Quod prius est, Pharium perhibent; hoc litora tangitPraecipitis Casii montis. post unda secunda |
120 | Sidonium est pelagus; penetrat qua gurgite pontusIssicus, arctoas ad partes aequore uergens,Non longe rectus: Cilicum nam frangitur oris.Hinc zephyros poscens ueluti draco flectitur undis,Qui iuga montiuagus uastat siluasque fatigat. |
125 | Partibus extremis Pamphylia clauditur isto,Atque Chelidoniae rupes cinguntur eodem.At procul hunc zephyrus finit Patareide summa.Post haec arctoas ad partes aspice rursusAegaeum, superat qui fluctibus aequora cuncta, |
130 | Dispersas uasto qui gurgite Cycladas ambit.Terminat hunc Imbros pariter Tenedosque coercens,Angusta trahitur qua fauce Propontidis unda;Asia quam supra populis distenditur amplisAd notiam partem, qua latus ducitur Isthmos. |
135 | Threicius sequitur post Bosphorus, ostia Ponti:Hoc nullum perhibent terras angustius orbisEsse fretum dirimens; hic sunt Symplegades artae.Panditur hinc Ponti pelagus Titanis ad ortus;Quod petit obliquo boream solemque meatu. |
140 | Hinc atque hinc medio procurrunt aequore colles:Vnus, qui ueniens Asiae de parte CarambisDicitur australi; sed contra finibus alterProminet Europae, hunc Criu dixere metopon.Ergo conueniunt aduersi, gurgite tanto |
145 | Distantes quantum ternis transire diebusEualeat nauis. bimarem sic aequore PontumAspicias similem cornu, quod flectitur arcusNeruo curuati distento: dextera neruumAssimilat (recto trahitur nam linea ductu, |
150 | Extra quam, boream quod scandit, sola Carambis);Sed formam cornu geminatis flexibus editLitus, quod Pontum cingit sub parte sinistra.In quam Maeotis penetrans aquilonis ad axes,Quam Scythiae gentes circumdant undique ripis |
155 | Et matrem Ponti perhibent Maeotidis undam;Scilicet hinc Ponti uis exit gurgite multoCimmerium torrens per Bosphoron; hic ubi TaurumCimmerii gelidis habitant sub finibus imum.Haec maris est species, splendens haec forma profundi. |
160 | Nunc tibi telluris regiones carmine pandam,Vt cernas animo non uisas lumine terrasAtque docens alios lauderis pectore docto.Incipiens Libye tenuisque a Tethyos undis,Oceanus Tyrias qua pulsat gurgite Gades, |
165 | Tenditur ad notias partes et solis ad ortusEt mensae formam reddit mensoribus artae,Quam tradunt terrae non aequa margine cinctam.Terminat haec fines Rubri prope litora pontiLatos, Aethiopum populus quos possidet alter; |
170 | Quem calidis iuxta terris pascuntur Erembi.Has pelli similes pardi dixere priores:Namque solum squalens orbes distinguit opacos.Hac sitis, hac umor latos uariatur in agros.Sed summam Libyen habitant ad Tethyos undas, |
175 | Alcidae qua sunt statuae, Maurusia plebes.Post hos immensae Nomadum de semine gentesAtque Masaesylii nec non Massylia proles.Saltibus hos duris asper siluisque uagantesVictus alit saeua quaesitus caede ferarum; |
180 | Scilicet ignaros terras perfindere rastrisAgricolasque boues plaustris domitare sonoris;Namque errant nemorum per dumos more ferarum.Quos prope tenduntur fines Carthaginis altae,Perpetuas Tyriis celebrat quae condita laudes; |
185 | Qua regnans felix Dido per saecula uiuitAtque pudicitiam non perdit crimine falso.Hanc minor insequitur Syrtis maiorque secunda;Qua tumor immensus Tyrrheni pellitur aestusAccessusque furit siccisque recessus harenis. |
190 | Ast inter Syrtis urbs est, quam nomine dicuntEsse Nean polin; hanc supra iustissima ferturHospitiis gaudens gens degere Lotophagorum.Hos licet ad fines desertas cernere terrasExtinctis populis Nasamonum marte Latino. |
195 | Asbystae post hos terrarum rura tenentesIn medio, summus Libycis et gentibus Hammon.Nec non Cyrene clarorum mater equorum,Vrbis Amyclaeae populus quam condidit olim.Marmaridae post haec Aegypti ad flumina uertunt, |
200 | Gaetulique super sunt uicinique Nigretes.Continuo post hos sequitur Phaurusia tellus.Hanc habitant iuxta Garamantes Debride clari,Quae superat cunctas urbs miro munere fontis,Frigore qui noctis feruet calefactus et umbris, |
205 | At solis friget radiis glacialis et igni.Omnibus extrema populis clauduntur in oraAethiopes; Libyes ubi finit litora Cerne,Oceanum nimio quae pulsat sole calentem.Nec longe feruent Blemyum collibus agri. |
210 | Hinc fluuii pinguis descendunt flumina Nili,Partibus a Libycis qui currens solis ad ortusSiris ab Aethiopum populis cognomine fertur:Versum cultores Nilum dixere Syenes.Hinc boreae currens ad partes flumine pingui |
215 | Fertilis Aegypti terras fecundat opimasSeptenoque ferit Pellaeum gurgite pontum.Non alius tantum fluuiorum ditat harenasAtque trahens limum complectitur ubere campos.Hic latis Libyen Asiae disterminat oris: |
220 | Haec ortus cernit, uidet austros illa calentes.Hunc habitant iuxta sapientum corda uirorum,Disposuere uias qui uitae mente potentiEt primi dederunt sulcos et semina terris,Obliquos solis tractantes pectore cursus. |
225 | Horum telluris fines nunc carmine dicamEt formam, celebrat quam gloria magna per orbem.Haec igitur latis diffusa patescit in aruisFertilis et superans alias pinguedine glebae.Marginibus laterum formatur at undique ternis; |
230 | Lata quidem boreae sub litore tenditur oris;Ast ortus angusta petit summamque Syenen,Qua celsi mediam montes utrimque coercent,Irrigui per quam descendunt flumina Nili.Hanc habitant homines multi pariterque opulenti; |
235 | Qui ueteris claraeque colunt sub moenia Thebes,Quam perhibent centum portas habuisse priores,Filius Aurorae Memnon qua regna tenebat.Hic sunt et septem mediis in finibus urbes,Quas celebrat totum discurrens fama per orbem; |
240 | Et quicumque maris uiuunt prope litora uasti,Qua lacus est ingens liquidae Serbonidis undae.Ad cuius zephyrum Macetum sunt moenia regisEt Pharos Idothees scopuli Pallenidis alti.Post urbs sub Casio Pelusi uergit ad ortus, |
245 | Nauigiis populus duris quam possidet aptus.Non tamen est Libyes ponendus finibus iste;Scilicet eoas Nili qui continet oras,Nili, quem circum floret mirabilis arborExtinguitque sitim pomo, cui nomen adipsos. |
250 | Haec facies Libyes, hic claudit terminus illam.Sunt tamen huic aliae gentes, quae litore summoTethyos aut mediis habitant telluris in aruisEt gratas circum ripas Tritonidis undae.Hic lapis, heeliotropius qui nomine uero |
255 | Dicitur, est; uertit radios nam solis, in undaSiquis eum fusa labris immergat aenis,Sanguineaque rubens resplendet luce coloris;Purior at soli renitet nudatus ab undis.
|
II. | Si placet Europes quoque me tibi dicere formam, |
260 | Haud taceam. similis Libyae est, sed uergit ad arctos,Finibus et pariter distentis pergit ad ortus;Linea namque Asia similis disiungit utramque:Haec notias spectat partes, aquilonis at illa.Ast ambas unam si terras esse putemus, |
265 | Assimilent conum laterum compagibus aequis,Cuius ad occasus est summum, lata sub ortu:Sic Europa tibi facili dinoscitur arte.Ad cuius summum, prope metas Herculis alti,Magnanimae gentes, dederat quis nomen Hiberus, |
270 | Ad spatium multum terrarum rura colentes,Oceanum boreo contingunt frigore durum,Scrutanturque decus pulchrum sapientibus auri,Quos tamen haud maculat praesens nec deicit absens.Qua sunt Germani bellaces atque Britanni. |
275 | Saltibus Hercyniis Germania subiacet atrox:Haec tergo similis taurino dicitur esseEt pascit uolucres, mirum, fulgentibus alis,Quis ducibus noctu cernuntur flexa uiarum.Pyrenes sequitur mons. post hunc Celtica tellus, |
280 | Eridani fontes contingens rauca fluenta.Hic Phaethonta suum carae luxere sorores;Hic electra legunt alnis stillantia Celtae,Sucina quae memorant, mellis uiniue colore,Quae paleas rapiunt tractu frondesque caducas. |
285 | Post hos Tyrrheni, quos iuxta solis ab ortuIncipiunt Alpes; quibus exit gurgite uastoOceani rumpens glacialis litora Rhenus.Hunc prope consurgit fons Histri flumine longo;Qui poscens ortus Euxini peruenit undas |
290 | Irriguam Peucen amplexus gurgite quino.Cuius ad arctoas est partes barbara tellusInnumeras gentes gremio complexa reducto,Cui finem faciunt Maeotidis ostia uastae.Hinc sunt Germanique truces et Sarmata bellax |
295 | Atque Getae nec non Basternae semina gentisDacorumque manus et martia pectora AlaniAtque dromon Tauri retinentes fortis AchilliAngustum et longum Maeotidis ostia iuxta.Hos equites supra celeres funduntur Agaui, |
300 | Atque Melanchlaenum populus metuendus in arcu.Post Hippemolgi sunt Hippopodesque potentesAtque Gelonus cum Neuris, pictique Agathyrsi,Hic ubi descendit porrecta Borysthenis undaEuxinumque subit Criu prope tracta metopon. |
305 | E regione iacet locus hic Symplegados artae.Hic sunt Ardisci quoque Panticapique fluenta:Diuidui currunt Riphaeis montibus ambo.Hi miscent qua se ponti glacialibus undis,Nascitur electrum praefulgens luce nitenti, |
310 | Mense solet primo qualis splendescere luna.Hos adamanta legunt iuxta fortes Agathyrsi.Tot dirimit gentes aquilonis partibus Hister.Huius ad australes terras Gerraeque ferocesNoriciique colunt bellaces Pannoniique |
315 | Et Mysi Thracum boreis in finibus orti;In quorum terris, quas Ponti praefluit unda,Ignipotens oleo commixto gignitur herba,Medica cui nomen; cuius compescere flammasSi quis aqua cupiat, plus ignem pascit in illa: |
320 | Pulueris hunc iactus potis est extinguere solusThraces arant post hos latissima rura tenentes,Quae torrens stringit finitque Propontidis undaAtque Hellesponti fauces, Aegaeus et altus.Nascitur hic scopulis Pallenae gemma refulgens, |
325 | Asterium perhibent: stellis certare putaturEt flammae similis splendenti lumine lychnis.Hi ripas Histri porrectas undique cingunt.Europae reliquas nunc partes aspice ternas,Phoebeos uergens quibus eminet illa sub ortus. |
330 | Prima est, Hispanum quae frangit litore pontum;Altera, Tyrrhenum quae pulsat molibus aequor;Tertia, quae Graios circumflua gurgite pascit.Sed tamen oceanum contingit Hiberica tellusOcciduum, Calpen qua summam sustinet unam |
335 | Herculis e statuis; quam supra diues et altaTartessus Cempsique, sedent qui collibus imisPyrenes, caelum quae tangit uertice summo.Ast ambas inter tellus iacet Ausonidarum,Limite quam recto mediam secat Appenninus, |
340 | Qui mons, incipiens boreis ex Alpibus altus,In freta Sicaniae porrectas terminat oras.Hunc urbes circum populi gentesque frequentant,Quos breuiter retegam nostro tibi carmine cunctos.Tyrrheni primum fortes, iuxtaque Pelasgi, |
345 | Cyllenes quondam propria qui sede relictaTyrrhenis socias petierunt nauibus arces.Hos prope sunt omni superantes laude Latini;Quorum per terras decurrit in aequora ThybrisRegius, irriguo dirimit qui gurgite Romam, |
350 | Romam, quae genetrix regum dominatur in orbem.Post hos pingue solum sequitur, Campania diues,Hic ubi Parthenopes domus est castissima, frugumFertilis: hanc pontus propriis exceperat undis.Ad noton est, longe supra Sirenida rupem, |
355 | Picentis Silari gurges, spectabile flumen.Hunc habitant prope Lucani Brettique coloni,Ad Leucen petram longissima rura tenentes.Hinc est ad boream Zephyri quae summa uocatur;Sub qua sunt Locri celeres, qui tempore prisco |
360 | Istuc reginam propriam uenere secuti,Ausoniamque tenent, qua currit flumen Halecis.Moenia cernuntur Metaponti deinde Crotonque,Quam pulcher gratam praeterfluit Aesarus urbem.Vlterius pergens hinc templa Lacinia cernes. |
365 | Post haec est Sybaris, periit quae numinis iraPraeponens hominum tumulos caelestibus aris,Poscere qui Pisis ausi certamina soli.Samnites medio complectitur Itala tellusIn gremio Marsosque simul. tunc deinde Tarentum |
370 | Tangitur aequoribus, quod muniuere Lacones.Continuo Calabrae telluris rura sequuntur.Vsque Hyrii summam sed tendit Iapygis ora:Qua salis Hadriaci trahitur uastissimus aestusAtque sinum penetrans Aquileium colligit undas. |
375 | Alta Tegestraeon postremae moenia terrae,Qua sinus Ionius finitur gurgite lasso.Hi sunt Ausoniae populi gentesque potentes.Flexilis hinc pontus conuertens uergit ad ortusAtque Liburnorum terras Hyllisque feroces, |
380 | Bulimeon pariter praestringens litora curritEt uenit Illyrias late porrectus ad arces,Quas tollunt montes excelsa Ceraunia summas.Cernitur hic tumulus, qui Cadmi dicitur esseHarmoniaeque simul; namque hic serpentibus illi |
385 | Corpora post tempus longum mutasse ferunturIn senio, postquam patriam Thebasque relinquunt.Hic ollis aliud posuerunt numina monstrum:Namque duo tumuli concurrunt, peste futuraSignificant quotiens saeuissima damna colonis. |
390 | Haec regio fontem mirandae concipit undae,Quem merito ueteres dixerunt nomine sacrum.Nam gelidus superat cunctarum frigus aquarum,Accensasque faces si quis prope duxerit undam,Extinguit flammas; recipit sed rursus easdem, |
395 | Admoueat dextra cum extinctam lampada fonti.Sed supra Thracen nec non Epiron ad austrosPrincipium terrae doctissima Graecia sumit,Ascendens multum geminoque sub aequore cincta,Aegaeo Siculoque; mouent quae flamine uenti |
400 | Diuerso: Siculum zephyrus tenet, eurus at altumAegaeum. sequitur Pelopis post insula lata,Consimilis folio platani, quod muris acutamAequiperat caudam; cuius iacet Isthmos imago,Hellados ad boream sibimet confinia iungens; |
405 | Latior at tellus, folium ceu flexile, circumCingitur aequoribus. zephyrum Triphyllidis aruaExcipiunt; per quam descendit flumine pulchroAlpheus, qui Messeni discinditur undisEurotae: terris ambo nascuntur Aseis; |
410 | Hic tamen Eleos et diuidit ille Laconas.Hic mediis habitant late telluris in aruisArcades Apidanei sub scopulos Erymanthi;Qua Melas atque Crathis fluuii, qua currit Iaon,Tenditur atque uetus qua longo gurgite Ladon. |
415 | Hic merulos perhibent albos (mirabile dictu),Hic nasci lapidem, qui tacto accensus ab igniExtingui nequitur: quem Grai nomine ueroAsbestum memorant; ferri nitet ille colore.Iuxta est Argiuum tellus pariterque Laconum: |
420 | Ortus Argiui uerguntque Lacones ad austros.Aequoribus geminis isthmos pulsatur utrimque:Hoc Ephyren contra zephyrus, sed uerberat illudEurus; in immensum quae mergitur unda profundumNomine quam Danai dixere Saronida prisco. |
425 | Attica sed tellus post isthmon solis ad ortum est.Hinc Orithyiam Boreas rapuisse puellamTraditur. hic Ilisos aquis deuoluitur amnis.Boeotum sequitur finis; quo dicitur undaEsse potestatis diuersae: namque duobus |
430 | Fluminibus uertit ueruecum lana colorem;Hoc fuscat niueas, hoc albat gurgite nigras.Locridis inde solum sequitur regionis et oraThessalis et tellus Macetum cum moenibus altis;Sub cuius scopulos tangentes uertice caelum |
435 | Speluncae ueteris seruant insignia cladis:Finibus in mediis terrarum namque uidenturOstrea muricibus siccata latentibus esse;Diluuium latebras dederat quod piscibus illas.Concipit et parit hic naturae munere gemma, |
440 | Quam paeaniten perhibent: praegnantibus istaAuxilium confert facilis releuamine partus.Cernitur hinc niueas attollens uertice rupesHaemus Trhreicius. quem contra tenditur agrisAd zephyrum regio Dodones lata feracis. |
445 | Ad cuius notias partes sub rupe AracynthiAetolae gentis sunt belli laude potentisCampi, quos medios Acheloia persecat undaEt mare Trinacrium perrumpit Echinadas inter.Regna Cephallenae prope sunt sapientis Vlixi. |
450 | Iste galactiten ripis ostendit in altis:Vberibus prodest nec non infantibus idem,Et si quis terat hunc, albescit lacte liquescens.Hunc fluuium iuxta, praeclaros solis ad ortus,Phocis ad arctoos uentos extenditur ingens, |
455 | Donec contingat calida ostia ThermopylarumSub iuga Parnasi; Cephisos gurgite magnoQuam mediam dirimit descendens murmure uasto;Qua templum Phoebi memorabile Delphica sedes.Nunc magno nobis sunt insulae ore canendae, |
460 | Quas homines toto dispersas aequore cernunt.Est igitur ponto tellus circumflua prima,Cui nomen Gadis. statuas haec Herculis interA Tyriis colitur, Cotinussa uocata uetustis.Continuoque iacent Gymnesiae: has Baleares |
465 | Romani memorant. hinc frangitur aequor Ebuso.Sardoniae post quam pelago circumflua tellusFontibus e liquidis praebet miracula mundo,Qui sanant oculis aegros damnantque nefandoPeriuros furto, quos tacto flumine caecant. |
470 | Post quam non longe cernuntur litora Cyrni,Corsica quam pariter geminato nomine dicunt.Hanc solam perhibent catochiten gignere terram;Corporibus lapis hic ceu glutine tactus adhaeret.Nulla tamen tellus altissima robora siluae |
475 | Sic alibi generat. dehinc rupes Aeolidarum,Quas septem numero perhibent cognomine Plotas;Quippe uiam ratibus pelago dant undique uasto.Trinacriae post has moles distenditur ampla,Cardinibus ternis laterum quam terminat actus; |
480 | Procurrens Pachyno longe claustrisque PeloriExterrensque rates Lilybaei cautibus aspris.Eminet ad zephyrum Lilybe Pachynusque sub ortumAspicit Ausoniam boreaeque Pelorus ad axes.Qua mare uix superant nautae cum mille periclis |
485 | Angustum, rapido quod frangit gurgite saxa.Traditur hic pelagi diruptas uiribus olimExcepisse fretum terras, cogente ruina.Plurima sunt istic totum memoranda per orbem.Dianas fons est (Camerina gignitur unda), |
490 | Quem si quis manibus non castis hauserit umquam,Laetifico tristis non miscet pocula Baccho.Haec eadem montem mirandum sustinet Aetnam,Vertice qui summo rigida niue temperat ignem,Nec superant flammae frigus nec frigora flammas. |
495 | Hic salis
|
500 | Tibia quem extollit: cantu saltare putaturMusicus et ripis laetans excurrere plenis.Cernitur egregius lapis hic, cui nomen achates;Hoc dederat fluuius, cuius generatur ad undas;Hanc simulacra uides uenis ostendere gemmam. |
505 | Aequoris at Siculi, quod uastis funditur undis,Ad noton est pontus Libyae Syrtisque uadosaMaior; at ulterius si pergas, cerne minoremOcciduam, iuxta quam Menix insula fulgetEt Cercina simul, Libyca statione patentes. |
510 | Hadria qua penetrat, uenias si parte sinistra,Atque legas Calabrum litus, tunc insula magniOstendit sese Diomedis nomine dicta:Quo profugus quondam uictor concesserat ille,Coniugis incestae per fraudes Aegialeae. |
515 | Ionium pergens Absyrtidas aequor ad ortusCircuit: has olim Colchi tenuere feroces,Lassi dum frustra Medeae furta sequuntur.Continuo post hasce Liburnidas aspicis altasAd notias partes; hinc saeua Ceraunia nautis; |
520 | Insulae Ambraciae contra cernuntur in alto,Et Corcyra potens, Ithaces atque aspera tellus,Et quas oblimat riuis Acheloius amnis,Flumine torrenti praecelsam Chalcida linquens.Sed multae Amnisi boreae sub parte uidentur: |
525 | Aegylaque, inde Cythera, Calauria dura colonis;Ad radios uergit sed Carpathus. hanc prope CretePinguis et umbrosis extendens collibus Iden,Ante ortus solis perhibent quam fulgere sole.Gignitur hic alimos; quam si quis mordeat herbam, |
530 | Compescit damnumque famis rabiemque diurnam.At Rhodos Aegyptum contra iacet, insula diues,Suniados contra quoque summum rupis, ad ortus;Nubila quam numquam uetuerunt lumine solis;Nam purus carae potitur telluris. Abantas |
535 | Supra sunt Salamis nec non Aegina. sed ortusCernentem Cyprum pontus Pamphylius ambit.Post haec sunt ternae citra Patareida summam,Fama Chelidonias celebrat quas nomine terras.Nec procul est Arados Phoenices aequore cincta. |
540 | Aegaei uero diuersis partibus altiAd fauces artas multae sunt insulae Abydi,Confines Asiae dextrae Europesque sinistrae;Ad boream tamen haec pertendunt ordine longo.Europes Macris contingit Abantias oram |
545 | Et celsa Scyrus, Peparethus sacraque Lemnos,Fertilis atque Thasos, simul Imbros, post CorybantumMoenibus antiquis Samothracia cernitur aucta.Ast Asiae partem quae tangunt aequore primam,Delon circumdant; has dicunt Cycladas esse. |
550 | Continuo Sporadas ceu stellas aspicis almas,Ioniasque simul; quas inter Caunus et altaeSunt Samus atque Chius, celebratae nomine claro.Aeolicae post et Lesbus Tenedusque sequuntur.Et sinus inde Melas Helles prorumpit in aequor. |
555 | Panditur hinc pelagus tumidaque Propontide feruetAd boream; saxisque uiget Proconesus in illa.Est etiam laeuis Euxini partibus una,Quam Leucen perhibent, aduersa Borysthenis amni,Pascit aues quoniam multas candore niuali. |
560 | Hic animas perhibent heroum laude potentesDegere securas, uirtutis munere pulchro.Cimmerium recta sed si quis Bosphoron ibit,Cernitur huic dextra uastae Maeotidis undaInsula mole graui stans, Alopecea lata. |
565 | Post quam Phaenagoren Hermonassamque nepotesEgregiae quondam coluerunt gentis Ionum.Insulae hae celebres pelagi sunt nomine claro.Ast alias refluum circumdat Tethyos aequor,Quarum demonstrem positum regionis et auras. |
570 | Aethiopes habitant Erythraeam pectore iusti,Atlantem iuxta longaeui; finibus olimVenit Hyperboreis quae gens post fata peremptiGeryonae, domuit quem uirtus Herculis ingens.Sed summam contra Sacram cognomine, dicunt |
575 | Quam caput Europae, sunt stagni pondere plenaeHesperides, populus tenuit quas fortis Hiberi.Ast aliae oceani iuxta boreotidas actasSunt geminae, Rhenique Britannides ostia cernunt;Hic etenim lasso perrumpit Tethya cursu. |
580 | Has tamen haud ualeat spatio superare per orbemInsula. perfulget nigro splendore gagatesHic lapis, ardescens haustu perfusus aquarum,Ast oleo perdens flammas; mirabile uisu,Attritus rapit hic teneras, ceu sucina, frondes. |
585 | Nec spatio distant Nesidum litora longe;In quibus uxores Amnitum Bacchica sacraConcelebrant, hederae foliis tectaeque corymbis.Oceani tranans hic nauibus aequor apertumAd Thulen uenies, quae nocte dieque relucet |
590 | Titanis radiis, cum curru scandit ad axesSigniferi, boreas succendens lampade partes.At nauem pelago flectenti aquilonis ab orisAd solem calido referentem lumen ab ortuAurea spectetur tibi pinguibus insula glebis. |
595 | Hinc tepidos proram conuertens nauis ad austrosTaprobanen uenies, generat quae magna elephantesPer fines Asiae; iacet haec sub sidere cancri.Litoribus cuius saliunt densissima cete,Quae pascit uastum mare Rubrum montibus aequa; |
600 | Tenditur horribilis quorum per terga, per armosSpina ferens cladem fatumque sub ore feroci;Quippe solent pariter nauem sorbere uirosque:Nam mala tam pelagus quam terra merentibus offert.Vlterius pergas si post Carmanida summam, |
605 | Ogyris occurrat; qua dicitur esse sepulcrumRegis Erythraei, dederat qui nomina ponto.Persicus inde sinus penetratur et Icaron offert;Insula quae fertur nimium placare Dianam.Tot sunt ingentes, quas cingit Tethyos unda, |
610 | Insulae; ast aliae diuersis partibus orbisDispersae; plures famam latuere minores,Duris difficiles nautis uel portibus aptae,Quarum non facile est mihi promere nomina uersu.
|
III. | Ast Asiae fines ambarum linea monstrat |
615 | Et formam, contra positarum in imagine coni.Paulatim trahitur tamen haec orientis ad oras;Oceanus statuas Bacchi qua tangere ferturFinibus Indorum postremis, gurgite torrensQua Ganges liquido Nysaeos irrigat agros. |
620 | Non tamen est spatio similis telluris apertae.Scilicet ambabus penetrabilis unus in illisFunditur oceani sinus et disterminat ambas.Ast Asiae gremio triplex mare confluit undis:Hyrcanum pariter, Parthum simul atque Sabaeum; |
625 | Haec noton, at boreos Hyrcanum uergit ad axes,Gurgitis Euxini uicinum; multa uirorumMilia quod circum degunt per litora Ponti.Amborum medius campis distenditur isthmos.Ast Asiam qui mons excelsus diuidit omnem, |
630 | Incipit a mediis terrae Pamphylidis orisEt longis sese spatiis producit ad Indos,Nunc obliqua means, nunc recto limite currens;Vertice quem toruo perhibent cognomine Taurum.Cornua nam summus scopulis imitatur acutis |
635 | Multifidusque suos huc colles spargit et illuc.Ex hoc innumeri descendunt fontibus amnesIn partes euri, zephyri boreaeque uel austri.Quis memorare queat fluuiorum nomina cuncta?Non tamen est unum montis cognomen ubique, |
640 | Sed uarii flexus uariantur nomine multo;Singula sed propriis sunt nomina nota colonis.Nunc igitur gentes illum populosque tenentesQui celebres, memorem; sed felix numen adesto.Maeotae primi tangunt Maeotidis undas, |
645 | Sauromataeque truces, gens aspera Martis in armis;Sanguis Amazonidum fortis quos protulit olim,Sauromatis mixtae quae Thermodonte relictoIngentes genuere uiros belloque potentes;Innumeras habitant qui siluas, gurgite uasto |
650 | Inter quas Tanais Maeotidis intima pulsat,Europen fluuio dirimens Asiamque reflexo:Europen zephyris, Asiam sub partibus ortus.Caucasiis exit cuius fons montibus altis,Murmure cum uasto Scythiae per plana refusus. |
655 | Hunc tamen immenso torrentem flumine uertitIn glaciem boreas horrendo flamine saeuus.Heu miseros homines, habitant qui finibus illisAere damnati tristi nimioque rigore,Quo pereunt pecudes pariter populique uirorum, |
660 | Ni propere linquant sua rura furentibus euris.Hi Tanain habitant fluuium prope Sauromatarum.Cui sunt uicini Sindi quoque Cimmeriique.Post hos Cercetii; iuxta quos Euxinus altisFluctuat aequoribus; nec non Oretaeque feroces; |
665 | Et qui Troianae post proelia gentis AchaeiAscalaphi regis uictricia signa sequentesDispulsi uentis istas uenere sub oras.Post hos Eniochi, genuit quos Graecia tellus,Et Zygii iuxta uiuunt regione sub una. |
670 | Intima sed Ponti, post fines Tyndaridarum,Aegypto missi Colchi tenuere coloniCaucasii montis prope collem et Caspia pontiLitora; qua celeres descendunt Phasidis undaeCircaeosque secant campos atque aequora Ponti, |
675 | Nascitur Armenii fluuius qui uertice montis.Ad cuius partes boreas et solis ad ortus,Euxinum dirimens et Caspia litora late,Diffusus spatium per longum panditur isthmos.Quem iuxta terras habitant orientis Hiberes, |
680 | Pyrene quondam celso qui monte relicto,Huc aduenerunt Hyrcanis bella ferentes.Hic Camaritarum gens est carissima Baccho.Fluctibus hanc propter persaeuit Caspius aestus,Vndique quem tereti concludit margine tellus. |
685 | Sed mare non ualeat tribus illud mensibus ullaScilicet immenso nauis transire profundo.Hoc tamen exacuit pars una sub axibus aequor,Qua tractum refugae miscetur Tethyos undae.Multa quidem generat uiuis miracula rerum, |
690 | Sed tamen egregio crystalli pondere gemmamAtque, malos lemures quod pellit munus, iaspim,Nocturni manes fugitant quam membra tuentem.Hoc igitur pelagus quae gentes undique cingunt,Incipiens numerem primis aquilonis ab oris, |
695 | Quae uergunt zephyro, quas Caspia litora claudunt.Primi sunt Scythiae populi Saturnia iuxtaAequora uiuentes Hyrcanique ostia ponti.Quos supra grypes ditissima rura smaragdo,Qualem non alius terrarum possidet orbis, |
700 | Atque aurum sibimet defendunt pondere puro.Omnia sed duri superans audacia lucriAduersus uolucres, heu, commouet arma uirorum:Proelia nam faciunt Arimaspi grypibus hostes.Hic et crystalli perlucet maxima moles. |
705 | Hinc Thynus sequitur. post fortis Caspia proles.Hinc sunt Albani bellaces marte feroci,Vnde canes nati superant genus omne ferarum:Magnus Alexander missum sibi uiderat indeVictorem barrique canem rabidique leonis. |
710 | Post hos Cadusi durissima rura colentes,Et prope sunt Mardi sequiturque Hyrcania plebes.Hinc Apyri, post quos Mardus deuoluitur amnis:Dercibius bibit hunc praeter Bactrusque fluentem,Per quos Hyrcanum currens descendit in aequor. |
715 | Sed Bactri mediis habitant telluris in aruis,Parpessum late prope montem rura tenentes;Dercibii uero sub Caspia litora uergunt.Post hos Massagetae trans flumen Araxis, ad ortum,Hospitibus saeui cunctis belloque feroces: |
720 | Non Bacchi donum, Cereris nec munera norunt,Sed lac commixtum potant cum sanguine equino.Hos iuxta uergit boream Chorasmia proles.Sugdias hanc sequitur; rapidus quam diuidit Oxus,Emodum montem qui linquens Caspida rumpit. |
725 | Inde Sacae nimium certis gens mira sagittis,Flumen Iaxartem iuxta quibus arua coluntur.Et Tochari Phrurique et plurima milia Serum.Illis nulla boum, pecoris nec pascua curae:Vestibus utuntur, texunt quas floribus ipsi, |
730 | Quos tenuant lectos deserti finibus agri.Ast alia Scythiae gens est extrema per arua,Quos prope sunt tristes uentis et frigore terrae;Namque niues semper pulsant has grandine mixtae.Caspius his populis lustratur pontus et oris. |
735 | Aspice post Colchos nunc et post Phasidis undas,Occasum uersus, populos in litore pontiEuxini densos usque ad Chalcedonis ora,Bosphorus angustat scopulis quae Thracius urgens.Byzeres primi; quos iuxta terra Vechirum. |
740 | Macrones post hos pariter Phyliresque sequunturMossynique, domos praebent quis lignea tecta,Turribus arboreis habitantes, unde uocantur.Hinc pecorum diues nimium gens est Tibarenum.Hanc prope sunt Chalybes, durissima rura colentes, |
745 | Quos labor exercet saeuus ferrique metalla.Vicinos istis campos terramque patentemAssyrii complent populi; qua gurgite uastoInter Amazonidas Thermodon, Martius amnis,Armenium linquens montem descendit in aequor. |
750 | Huc Asiae quondam deuenit alumna Sinope,Ex qua cognomen ceperunt moenia clara.Illius fluuii rigidas prope frigore ripasInuenies lapidem crystalli pondere puroConsimilemque gelu nec non splendore nitenti. |
755 | Gemma micans illic perlucet iaspidis albae.Iris continuo liquidus decurrit in aequor.Post Halys est fluuius, boreae qui currit in orasAtque Carambidis irrumpit prope litora Pontum,Armeniis primas qui montibus accipit undas. |
760 | Paphlagones post hos Mariandynique sequunturBithynique uiri pinguissima rura colentes;Qua Rhebas pulcher gratissima flumina uoluit,Rhebas, qui rapidi decurrit ad ostia Ponti.Tot populi terras habitant per litora Ponti; |
765 | Nam prius expositae Scythiae sunt semina gentis.Nunc Asiae regio contingens litora nobisDicatur; partes calidas quae currit ad austriAtque Hellespontum transit Syriaeque recessusPoscit et Arrabiam, quae florent ubere terrae. |
770 | Sunt Chalcedonii primi post ostia Ponti,Moenia Byzantis qui cernunt optima contraRomanisque pie regnis dominantia mundo.Bebrycii post hos et Mysia montibus alta,Qua Cius egregia decurrens murmurat unda: |
775 | Qua nymphas perhibent comitem rapuisse potentisAlcidae puerum tristissima fata gementis.Hinc Hellespontum protenditur angulus ingens,Qua breuior Phrygiae pars est; nam latior intusSangarii ripis fluuii uicina rapacis. |
780 | Tenditur haec positu Titanis pinguis ad ortus;Altera ad occasus altae sub montibus Idae,Ilia qua cecidit praeclaro nomine terra,Ad Xanthi liquidas nec non Simoentis ad undas.Post haec Aeoliae tellus protenditur orae, |
785 | Fluctibus Aegaei primis quae tunditur alti.Inde tenet terras pelagus prope sanguis Ionum,Per quas Maeander pinguis descendit in aequorInter Miletum currens latamque Prienen.Ad latus istorum boreum sunt moenia clara, |
790 | Vrbs Ephesus, claudit quam grato litore pontus.Post has Maeoniae tellus, quae uergit ad ortus;Et Tmoli colles, fluuius quibus aurifer exitPactolus; cuius prope ripas tempore uernoSi sedeas, dulci capiaris pectora cantu |
795 | Cygnorum, pascunt quos herbae flumina circum.Nam florent Asiae per campos plurima prata,Sed magis ad fluuium Maeandri, gurgite mitiQuem iuxta uoluens se murmurat unda Caystri.Post hos sunt Lycii, quos Xanthus diuidit amnis |
800 | Ad mare uergentes; qui Tauri cornua cernuntVsque ad Pamphylos, perhibent quem nomine CragumIllic aspicies Aspendum, moenia cuiusEurymedon amnis radit uicina profundo.Continuoque iacent aliae Pamphylides urbes: |
805 | Corycium Pergeque calens et celsa Phaselis.Has supra mediis habitant telluris in aruis,Ad partes ortus, gens dura Lycaones armis.Post hos Pisidum pinguissima rura coluntur:Telmessus, Lyrbe nec non clarissima Selge, |
810 | Gentis Amyclaeae pulcherrima moenia quondam.Hinc sinus est longus Cilicum, qui uergit ad ortusEuxini penetrans uicinas aequoris oras;Hunc Asiae perhibent angustis partibus esse.Cui tamen immenso fluuii se gurgite miscent, |
815 | Per longum Pyramus spatium Pinarusque uoluti.Flexilis et Cydnus, dirimit qui flumine Tarson.Hinc aliae Cilicum sunt celsis moenibus urbes:Lyrnesus Mallosque simul uicina profundoAtque Soli medio terrarum fine locati. |
820 | Commagena dehinc regio Syriaeque sequunturVrbes, dispositae per longi litora flexus.Nam Casii montis qua prominet ora per aequor,Vergit in occasus diffusis tractibus unda.Nunc reliquas Asiae partes tibi carmine pandam, |
825 | Quadrati lateris qua clauditur undique forma,Et spatiis campos longis protendit in ortum.Scis etenim memorasse tibi, quod collibus altisPer totam medius mons ingens tenditur actu,Qui fines Asiae nigros producit ad Indos: |
830 | Hoc esto laterum boreum tibi; Nilus ad orasHesperies finit; sed Tethys solis ab ortuIndica concludit; Rubrum mare terminat austrum.Aspice nunc igitur, dum finem uersibus ortusPeruenio, retegens tibi ueris omnia rebus, |
835 | Incipiens Syriae terris, qua parte reliqui.Quae pelagus supra sub solem uergit et austros,Vrbibus et multis habitatur; nomine priscoQuae Caua uulgatur mediam quia collibus altisAtque humilem Libanus claudit protentus in ortum |
840 | Occasumque petens Casius; multisque uirorumIncolitur populis locupletibus alma diremptis.Namque alii mediis habitant telluris in aruis,Hosque Syros proprie perhibent; sed litora iuxtaPhoenices uiuunt ueteri cognomine dicti; |
845 | Quos misit quondam mare Rubrum laudibus auctos,Chaldaeo nimium decoratam sanguine gentemArcanisque dei celebratam legibus unam.Qui pelagus primi temptantes nauibus altisDisiunctas gentes docuerunt iungere mercem |
850 | Et primi stellis numeros nomenque dederuntAtque oculis (mirum) uoces sentire figuris.Hi muros Iopes, Gazam quoque Elaida complentAntiquamque Tyrum, Beryti et moenia grataeVicinamque mari Byblum Sidonaque pulchram, |
855 | Quam iuxta liquido Bostrenus gurgite currit,Et pinguem Tripolim nec non Orthosida sacram,Laodicen pariter positam prope litus amoenumEt Posidi turres et Daphnes optima tempe.Terrarum mediis Apameae moenia clarae; |
860 | Ad cuius partes eoas currit Orontes,Antiochi medius dirimit qui gurgite regna.Haec omnis pingui tellus est ubere laeta,Arboribus pariter pecorique et commoda uiti.Ad cuius fines ueniens, quos terminat auster, |
865 | Arrabii cernes extremi litora ponti;Qui Syriam medius disterminat ArrabiamqueEt tangit uergens orientem uersus Elanos.Diues Arabs post quos latissima possidet arua,Quae protenta diu cinguntur ab aequore Partho |
870 | Arrabioque, ferit zephyrus quod flamine saeuo;Persica nam flatus euroi litora turbant.Ora sed haec austro tendit subiecta per ortus,Fluctibus oceani pulsatur et undique Rubri.Hanc quoque describam tenui ratione recensens. |
875 | Nam populos pascit felices diuite terra,Floribus et uariis miracula praebet odoris.Namque thyo smyrnaque uiget cum turis honoreEt casia nec non et cannae dulcis odore;Cinnama praeterea iucundae naribus aurae |
880 | Fertilis haec generat tellus aurique metalla;Vestibus auratis quare gens utitur illa.His pueros seruans molochites splendet harenisAndrodamasque lapis compescens pectoris iras.Sed Libani montis sunt post decliuia primi, |
885 | Felices opibus, Nabatei nomine dicti.Chaulasii post hos atque Agrees; inde propinquatChatramis, atque Macae contra sunt Persidis aequor;Minnaeique maris prope Rubri litora uiuunt;Atque Sabae post hos, nec non habitant Cletabani. |
890 | Arrabiae populi celebres hi nomine claro.Sunt tamen et plures alii: nam maxima tellus.Trans istam zephyri sub partes degit ErembumSpeluncis genus infelix et rebus egenis;Qui solis radiis nigrescunt corpus adusti |
895 | Dispersique dolent lustrantes more ferarum,Non Arabis similes opulentis; scilicet aequaOmnibus esse potest numquam fortuna bonorum.Post Libani montem populi sunt solis ad ortusAlterius Syriae; quae tendit adusque Sinopen. |
900 | Cappadoces mediis habitant in finibus huius;Terminus Assyrios sed claudit Ponticus, illeThermodon pelagi qua pulsat gurgite fluctus.Cuius ab eoo decurrit limite uastisViribus Euphrates descendens montibus aspris |
905 | Armeniae longusque noton pertendit; et indeAd solem flexus Babylonis diuidit urbem,Litora deinde ruens perrumpit Persidis undae,Extrema fluuii sub parte Teredona radens.Huius ad auroram ripis deuoluitur altis |
910 | Tigris, aqua superant quem flumina nulla rapaci;Sed tantum distat, quantum uix septimus ortusConficiat pedibus spatii properantibus ire;Atque lacu medius Thosiges intrat et exit;Nec uiolatur aqua quamuis penetrabilis illa, |
915 | Ocior atque uadis emergens cedit amaris.Hoc tamen omne solum, fluuius quod cingit uterque,Indigenae populi pro re dixere Medamnam,Quod medias amnes has terras flumine cingunt,Agricolis pariter pastoribus atque feracem. |
920 | Vbere nam laeto florent ibi semina cunctaHerbarumque toris et gramine laeta uirescunt,Et uariis rami complentur fructibus alti.Gens quoque praefulget claris in laudibus illa;Nam peperit multos celsa uirtute potentes |
925 | Atque deo similes, licet ut mortalibus esse.Armenii iuxta quam sunt aquilonis ad axes;Comminus et fortes quos sentit Mars Matieni;Quos prope concludunt Euphraten collibus altisMontes, diuitiis pariter belloque potentes. |
930 | Ad partes austri Babylon, quam moenibus olimMirandis posuit firmisque Semiramis urbem.Cuius in arce domum splendentem fecerat auro,Quam simul argentum uarie decorauit eburque.Hoc quoque pingue solum palmarum diuite silua, |
935 | Quod fert berylli munus pretiosius auro,Berylli lapidem liquidum glaucique coloris,Per loca quae tendunt Asianae ad moenia petrae.At supra Babylona uides ad flamina uastaCissos Massabatasque Chalonitasque feroces. |
940 | Armenios montes si linquens ibis ad ortusMedica noscetur tibi tellus; cuius ad axesGeli sunt Mardique, uiri simul Atropateni.Ad noton inclinant Medorum rura tenentesMedea huic fugiens dederat cognomina terrae |
945 | Hinc Medi uarios usus nouere ueneni.Quorum per multas spatium diffunditur oras.Haec generat narcissiten oriente sub ipsoQui lapis est fuscus; complent hanc undique siluae,Inter quas homines pecuaria ditia pascunt, |
950 | Caspiadas tangunt portas qui solis ab ortu.Rupibus haec celsis Asiae sunt claustra potentisQua uia sub boream duplex se scindit et austrum:Haec regit ad Persas, Hyrcanos ducit at illa.Sub colles imos habitant post Caspia claustra |
955 | Martia gens, Parthi telis arcuque potentes,Viuere qui spoliis gaudent raptuque nefando;Quae propter bellis homines uexantur in orbe,Atque optata perit multo pax sanguine mundi.Post hos est Persis circumdata montibus altis, |
960 | Assiduis florens regnis et diuite censu,Ex quo perdomuit Lydorum moenia Sardis.Cingitur excelsis haec undique collibus omnis,Aduergens austros post Caspia claustra petensqueQuod proprie pelagus celebrat cognomine latum; |
965 | Atque tripertitis habitatur finibus illa:Namque colunt alii rigidae sub partibus arctiTerras, quas Medi nemorosis montibus umbrant;Ast alii mediae uiuunt regionis in aruis;Litora postremi tangunt australia Persae. |
970 | Prima parte Sabae, mediusque Pasargada, post huncTascorum telis habitat gens fortis et arcu,Quique tenent populi diuisos Persidis agros.Amnibus haec multis recreatur et ubere pingui.Hinc Coros immensus profunditur; inde Choaspes |
975 | Fonte cadens Indo, qui stringit gurgite Susas;In cuius ripis praeclarus fulget achates,Pondere consimilis, uoluit quos unda, cylindris.Fertilis haec tellus fecundis pascitur auris;Nam uentis semper florescunt rura secundis. |
980 | Haec eadem gemmis nimium decoratur honestis,Quarum quis uarias uires, quis nomina dicat?Tecolithum memorem, iusto cognomine dictum,Qui lapides renum tritus potusque resoluit?Myrrhitenue, bonum nardi cum reddat odorem? |
985 | Hic aetites est, sonitum cui spiritus addit,Arcanum crepitans, praegnantibus utilis ille;Nec non pyrites, digitos qui strictus adurit;Gemmaque, quae radios emittit candida solis;Atque selenites, lunaris imagine lucis |
990 | Qui decus et minuit proprii splendoris et auget.Respice nunc reliquas Asiae sub finibus oras.Persidis ad pontum Carmani, solis ab ortu:Litora pars habitant, mediae pars limina terrae.Gedrossi post hos tendunt orientis ad ignes, |
995 | Oceanum iuxta; radiis propioribus indeEst Scythiae tellus australis, flumen ad Indum,Qui ponto rapidus Rubro contrarius exit;Gurgite nam celeri rectus decurrit ad austrum,Caucasiis oriens primum de montibus altis; |
1000 | Diuidua cuius Patalene cingitur unda;Separat innumeras et uasto gurgite gentes:Ad partem rapidi quam uergunt lumina solis,Oritas Aribasque simul linique ArachotasVtentes laenis et Satraidas simul omnes, |
1005 | Parpanisi montis sub celsa rupe, ArienosNomine communi. qui terras ubere nulloFlorentes habitant; squalent nam sentibus aspris;Curalli lapidem qui rubrum litore carpuntSapphirique decus nigri flauique coloris |
1010 | Saxorum caedunt uenis, hac merce beati.Indorum terras hinc Tethyos aequora claudunt,Quas primo Titan ascendens lumine cernit.Vnde color populis niger est flagrantibus ortu,Atque gerunt similes hyacintho fronte capillos. |
1015 | Effodiunt alii terras aurique metallum;Ast alii texunt tenuissima tegmina liniVel dentes stringunt elephantis ab ore reuulsos;Scrutantur ripis alii torrentibus imbriBerylli gemmas glauci nitidumque adamanta; |
1020 | Atque aura uiridi legitur quae splendet iaspisCurallique decus liquidi gratique topazi;Purpureoque amethystos inest suffusa colore;Diuitias magnas sic tellus illa ministrat;Assiduisque rigant hanc totam fontibus amnes, |
1025 | Arboribusque uiget uariis milioque frequentiEt pretio rubrae perfloret harundinis illa.Hic alii superant procero corpore tantum,Insiliant equitum faciles ut more elephantos;Ast alii uiuunt sapienti pectore nudi |
1030 | Luminibusque uident rectis (mirabile) solemEt radios oculis et sacra mente retractantSignaque concipiunt arcana luce futuri.Psittacus hic uiridis, decoratus torque rubenti,Nascitur, humanae simulat qui uerbera linguae. |
1035 | Nunc age, te fluuios montes formamque doceboIpsius terrae, populos gentesque beatas.Marginibus ternis tellus haec clauditur omnis,Obliquatque latus per cunctas linea partes.Hesperios fines immanis terminat Indus; |
1040 | At notios pelagus concludit gurgite Rubrum;Sed Ganges ortus et Caucasus excipit arctum.Hanc homines habitant multi ditesque colendam,Nominibus uariis discreti et finibus amplis.Dardanei ripas contingunt fluminis Indi, |
1045 | Hic ubi praecipitem scopuli fundunt AcesinemHuncque capax classis uenientem uoluit Hydaspes.Tertius hos sequitur splendenti gurgite Cophes.Taxilus inter quos habitat cum gente Sibarum.Hinc Scodri post hos sunt Peucaleique feroces |
1050 | Gargaridaeque truces; auri qua pondus honestumDeuoluens Hypanisque trahit rapidusque Magarsus:Quos capit Emodo missos Gangetica monteTellus, porrigitur quae ad terrae Colidis austros,Oceani tangens pelagus sub collibus altis. |
1055 | Quos uolucres metuunt celeri contingere penna,Vnde locis Grai posuerunt nomen Aornis.Hic uia, quam celebrat nomen, Dionysia Bacchi,Cui statuas dederat uictoria finibus illis.Hic Tylos est, superans uastae miracula terrae, |
1060 | Insula. namque uiret cunctis in partibus anni,Nec foliis nudat ramos autumnus in illa,Assidueque tenet florens genus arboris omne.Hic adamas fulget lymphantia pectora sanansEt prohibens miseris occulti damna ueneni; |
1065 | Quem minime ualeat ferrum superare nec ignis:Frangitur hircino maceratus sanguine tantum,Sed tepido, fractis multis incudibus ante.Hic iuxta positus magneten uiribus arcetOccultis ferri raptu; uel tractibus ante |
1070 | Admotum retrahit, defendens robore miro.Hic lychnis lucem simulat splendore lucernae;Hinc meruit nomen praeclaro lumine dignum.Tot sunt per terras uulgatae nomine gentes.Nam reliquas quae mens ualeat mortalis in orbe |
1075 | Dispersas numerare tibi sine numine magno,Quod bene disposuit terras pontique profundum,Sideribus uariis decorans caelestia templaEt multis recreans gratisque coloribus arua,Munera per populos tribuens diuersa uirorum? |
1080 | Sed uos terrarum tractus gaudete per aeuum,Et quaecumque mari circumdatur insula uasto,Oceanusque simul nec non penetrabilis unda,Quam gremio tellus sinuoso suscipit alma,Et fluuii montesque, lacus quos continet orbis. |
1085 | Nam pelagi partes percurri carmine uastasEt terrae pariter regiones finibus amplis;Omnipotens pro quo genitor mihi praemia donet. |