B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinianus
482 - 565
     
   



C o r p u s   i u r i s   c i v i l i s

Manuscriptum Florentinum
(saec. VI, dig. 1.3.36 - 1.5.4)


___________________________________________________




col. I:
Magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.
1.3.37 Jdem [Paulus] libro primo quaestionum Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure civitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo.
1.3.38 Callistratus libro primo quaestionum Nam imperator noster Severus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem vim legis optinere debere.
1.3.39 Celsus libro XXIII digestorum Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.
1.3.40 Modestinus libro secundo regularum Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmavit consuetudo.
1.3.41 Ulpianus libro II institutionum Totum autem ius constitit aut in adquirendo aut in conservando aut in minuendo: aut enim hoc agitur, quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem vel ius suum conservet, aut quomodo alienet aut admittat.
1.4.0.
De constitutionibus
principum.

1.4.1 Ulpianus libro primo institutionum pr. Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
col. II:
1. Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit vel cognoscens decrevit vel de plano interlocutus est vel edicto praecepit, legem esse constat. Haec sunt quas volgo constitutiones appellamus. 2. Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit vel si quam poenam irrogavit vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.
1.4.2 Ulpianus libro quarto fideicommissorum In rebus novis constituendis evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum visum est.
1.4.3 Javolenus libro XIII epistularum Beneficium imperatoris, quod a divina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus.
1.4.4 Modestinus libro secundo excusationum αἱ μεταγενεστεραι διαταξεις ἰσχυροτεραι των προ αὐτων εἰσιν.
1.5.0.
De statu hominum.

1.5.1 Gaius libro primo institutionum Omne ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.
1.5.2 Hermogenianus libro primo iuris epitomarum Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus.
1.5.3 Gaius libro primo institutionum Summa itaque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.
1.5.4 Florentinus libro nono institutionum pr. Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur. 1. Servitus est constitutio . . .