DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM


liber quadragesimus quintus




( Th. Mommsen & P. Krueger, Corpus Iuris Civilis, I, Berlin, 1954 ).



Dig. 45.1.0. De verborum obligationibus.
Dig. 45.2.0. De duobus reis constituendis.
Dig. 45.3.0. De stipulatione servorum.


 
Dig. 45.1.0. De verborum obligationibus.


Dig. 45.1.1pr.

Ulpianus 48 ad sab.

Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulationem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire invicem debent. si quis igitur ex his vult stipulari, per servum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem. item si quis obligari velit, iubeat et erit quod iussu obligatus.


Dig. 45.1.1.1

Ulpianus 48 ad sab.

Qui praesens interrogavit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin vero praesens interrogavit, mox discessit et reverso responsum est, obligat: intervallum enim medium non vitiavit obligationem.


Dig. 45.1.1.2

Ulpianus 48 ad sab.

Si quis ita interroget " dabis?" responderit " quid ni?", et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine verbis adnuisset. non tantum autem civiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem.


Dig. 45.1.1.3

Ulpianus 48 ad sab.

Si quis simpliciter interrogatus responderit: " si illud factum erit, dabo", non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: " intra kalendas quintas?" responderit: " dabo idibus", aeque non obligatur: non enim sic respondit, ut interrogatus est. et versa vice si interrogatus fuerit sub condicione, responderit pure, dicendum erit eum non obligari. cum adicit aliquid vel detrahit obligationi, semper probandum est vitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diversitas responsionis ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse videtur.


Dig. 45.1.1.4

Ulpianus 48 ad sab.

Si stipulanti mihi " decem" tu " viginti" respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat. ex contrario quoque si me " viginti" interrogante tu " decem" respondeas, obligatio nisi in decem non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est viginti et decem inesse.


Dig. 45.1.1.5

Ulpianus 48 ad sab.

Sed si mihi pamphilum stipulanti tu pamphilum et stichum spoponderis, stichi adiectionem pro supervacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, quot corpora, duae sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque vitiatur utilis per hanc inutilem.


Dig. 45.1.1.6

Ulpianus 48 ad sab.

Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. proinde si quis latine interrogaverit, respondeatur ei graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta est: idem per contrarium. sed utrum hoc usque ad graecum sermonem tantum protrahimus an vero et ad alium, poenum forte vel assyrium vel cuius alterius linguae, dubitari potest. et scriptura sabini, sed et verum patitur, ut omnis sermo contineat verborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat sive per se sive per verum interpretem.


Dig. 45.1.2pr.

Paulus 12 ad sab.

Stipulationum quaedam in dando, quaedam in faciendo consistunt.


Dig. 45.1.2.1

Paulus 12 ad sab.

Et harum omnium quaedam partium praestationem recipiunt, veluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura divisionem non admittunt, veluti cum viam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, veluti cum hominem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet vas: nam si stichi pars soluta sit, nondum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in pendenti est, donec alius detur. eiusdem condicionis est haec stipulatio: " stichum aut pamphilum dari?"


Dig. 45.1.2.2

Paulus 12 ad sab.

Ex his igitur stipulationibus ne heredes quidem pro parte solvendo liberari possunt, quamdiu non eandem rem omnes dederint: non enim ex persona heredum condicio obligationis immutatur. et ideo si divisionem res promissa non recipit, veluti via, heredes promissoris singuli in solidum tenentur: sed quo casu unus ex heredibus solidum praestiterit, repetitionem habebit a coherede familiae erciscundae iudicio. ex quo quidem accidere pomponius ait, ut et stipulatoris viae vel itineris heredes singuli in solidum habeant actionem: sed quidam hoc casu extingui stipulationem putant, quia per singulos adquiri servitus non potest: sed non facit inutilem stipulationem difficultas praestationis.


Dig. 45.1.2.3

Paulus 12 ad sab.

Si tamen hominem stipulatus cum uno ex heredibus promissoris egero, pars dumtaxat ceterorum obligationi supererit, ut et solvi potest. idemque est, si uni ex heredibus accepto latum sit.


Dig. 45.1.2.4

Paulus 12 ad sab.

Idemque est in ipso promissore et fideiussoribus eius, quod diximus in heredibus.


Dig. 45.1.2.5

Paulus 12 ad sab.

Item si in facto sit stipulatio, veluti si ita stipulatus fuero: " per te non fieri neque per heredem tuum, quo minus mihi ire agere liceat?" et unus ex pluribus heredibus prohibuerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent quod praestiterint. hoc et iulianus et pomponius probant.


Dig. 45.1.2.6

Paulus 12 ad sab.

Contra autem si stipulator decesserit, qui stipulatus erat sibi heredique suo agere licere, et unus ex heredibus eius prohibeatur, interesse dicemus, utrum in solidum committatur stipulatio an pro parte eius, qui prohibitus est. nam si poena stipulationi adiecta sit, in solidum committetur, sed qui non sunt prohibiti, doli mali exceptione summovebuntur: si vero poena nulla posita sit, tunc pro parte eius tantum qui prohibitus est committetur stipulatio.


Dig. 45.1.3pr.

Ulpianus 49 ad sab.

Idem iuris est et in illa stipulatione: " mihi heredique meo habere licere?"


Dig. 45.1.3.1

Ulpianus 49 ad sab.

Sed haec differentia illam habet rationem, quod, ubi unus ex heredibus prohibetur, non potest coheres ex stipulatu agere, cuius nihil interest, nisi poena subiecta sit: nam poena subiecta efficit, ut omnibus committatur, quia hic non quaerimus, cuius intersit. enimvero ubi unus ex heredibus prohibet, omnes tenentur heredes: interest enim prohibiti a nemine prohiberi.


Dig. 45.1.4pr.

Paulus 12 ad sab.

Eadem dicemus et si dolum abesse a te heredeque tuo stipulatus sim et aut promissor aut stipulator pluribus heredibus relictis decesserit.


Dig. 45.1.4.1

Paulus 12 ad sab.

Cato libro quinto decimo scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus unus contra quam cautum sit fecerit, aut ab omnibus heredibus poenam committi pro portione hereditaria aut ab uno pro portione sua: ab omnibus, si id factum, de quo cautum est, individuum sit, veluti " iter fieri", quia quod in partes dividi non potest, ab omnibus quodammodo factum videretur: at si de eo cautum sit, quod divisionem recipiat, veluti " amplius non agi", tum eum heredem, qui adversus ea fecit, pro portione sua solum poenam committere. differentiae hanc esse rationem, quod in priore casu omnes commisisse videntur, quod nisi in solidum peccari non poterit, illam stipulationem " per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?" sed videamus, ne non idem hic sit, sed magis idem, quod in illa stipulatione " titium heredemque eius ratum habiturum": nam hac stipulatione et solus tenebitur, qui non habuerit ratum, et solus aget, a quo fuerit petitum: idque et Marcello videtur, quamvis ipse dominus pro parte ratum habere non potest.


Dig. 45.1.4.2

Paulus 12 ad sab.

Si is, qui duplam stipulatus est, decesserit pluribus heredibus relictis, unusquisque ob evictionem suae partis pro portione sua habebit actionem. idemque est in stipulatione quoque fructuaria et damni infecti et ex operis novi nuntiatione: restitui tamen opus ex operis novi nuntiatione pro parte non potest. haec utilitatis causa ex parte stipulatorum recepta sunt: ipsi autem promissori pro parte neque restitutio neque defensio contingere potest.


Dig. 45.1.5pr.

Pomponius 26 ad sab.

Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conventionales, aliae communes praetoriae et iudiciales. iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, veluti de dolo cautio: praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti. praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione veniunt. conventionales sunt, quae ex conventione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum contrahendarum: nam et ob ipsam verborum obligationem fiunt et pendent ex negotio contracto. communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et praetor iubet rem salvam fore pupillo caveri et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: item duplae stipulatio venit ab iudice aut ab aedilis edicto.


Dig. 45.1.5.1

Pomponius 26 ad sab.

Stipulatio autem est verborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumve se quod interrogatus est responderit.


Dig. 45.1.5.2

Pomponius 26 ad sab.

Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt.


Dig. 45.1.5.3

Pomponius 26 ad sab.

Satis autem accipere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei praestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut verbis obligarentur, satis accipi dictum est.


Dig. 45.1.5.3a

Pomponius 26 ad sab.

Si sortem promiseris et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex sorte solverit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis solvatur.


Dig. 45.1.5.4

Pomponius 26 ad sab.

Idemque est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiae iudicis: sed a coherede ei satisfieri debet. nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris constitui potest.


Dig. 45.1.6

Ulpianus 1 ad sab.

Is, cui bonis interdictum est, stipulando sibi adquirit, tradere vero non potest vel promittendo obligari: et ideo nec fideiussor pro eo intervenire poterit, sicut nec pro furioso.


Dig. 45.1.7

Ulpianus 6 ad sab.

Impossibilis condicio cum in faciendum concipitur, stipulationibus obstat: aliter atque si talis condicio inseratur stipulationi " si in caelum non ascenderit": nam utilis et praesens est et pecuniam creditam continet.


Dig. 45.1.8

Paulus 2 ad sab.

In illa stipulatione: " si kalendis stichum non dederis, decem dare spondes?" mortuo homine quaeritur, an statim ante kalendas agi possit. sabinus proculus exspectandum diem actori putant, quod est verius: tota enim obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi videatur, dies tamen superest. sed cum eo, qui ita promisit: " si intra kalendas digito caelum non tetigerit", agi protinus potest. haec et Marcellus probat.


Dig. 45.1.9

Pomponius 2 ad sab.

Si titius et seius separatim ita stipulati essent: " fundum illum, si illi non dederis, mihi dare spondes?", finem dandi alteri fore, quoad iudicium acciperetur, et ideo occupantis fore actionem.


Dig. 45.1.10

Pomponius 3 ad sab.

Hoc iure utimur, ut ex hac stipulatione: " si lucius titius ante kalendas maias in italiam non venerit, decem dare spondes?" non ante peti quicquam possit, quam exploratum sit ante eam diem in italiam venire titium non posse neque venisse, sive vivo sive mortuo id acciderit.


Dig. 45.1.11

Paulus 2 ad sab.

Filius dum in civitate est si stipuletur, patri reverso ab hostibus videtur adquisisse.


Dig. 45.1.12

Pomponius 5 ad sab.

Si ita stipulatus fuero: " decem aut quinque dari spondes?", quinque debentur: et si ita: " kalendis ianuariis vel februariis dari spondes?", perinde est, quasi " kalendis februariis" stipulatus sim.


Dig. 45.1.13

Ulpianus 19 ad sab.

Qui " ante kalendas proximas " stipuletur, similis est ei, qui " kalendis " stipulatur.


Dig. 45.1.14

Pomponius 5 ad sab.

Si ita stipulatus essem abs te " domum aedificari ? " vel heredem meum damnavero insulam aedificare, celso placet non ante agi posse ex ea causa, quam tempus praeterisset, quo insula aedificari posset: nec fideiussores dati ante diem tenebuntur:


Dig. 45.1.15

Pomponius 27 ad sab.

Et ideo haesitatur, si aliqua pars insulae facta sit, deinde incendio consumpta sit, an integrum tempus computandum sit rursus ad aedificandam insulam an vero reliquum dumtaxat exspectandum quod deerat. et verius est, ut integrum ei detur.


Dig. 45.1.16pr.

Pomponius 6 ad sab.

Si stichum aut pamphilum mihi debeas et alter ex eis meus factus sit ex aliqua causa, reliquum debetur mihi a te.


Dig. 45.1.16.1

Pomponius 6 ad sab.

Stipulatio huiusmodi " in annos singulos" una est et incerta et perpetua, non quemadmodum simile legatum morte legatarii finiretur.


Dig. 45.1.17

Ulpianus 28 ad sab.

Stipulatio non valet in rei promittendi arbitrium collata condicione.


Dig. 45.1.18

Pomponius 10 ad sab.

Qui bis idem promittit, ipso iure amplius quam semel non tenetur.


Dig. 45.1.19

Pomponius 15 ad sab.

Si stipulatio facta fuerit: " si culpa tua divortium factum fuerit, dari?", nulla stipulatio est, quia contenti esse debemus poenis legum comprehensis: nisi si et stipulatio tantundem habeat poenae, quanta lege sit comprehensa.


Dig. 45.1.20

Ulpianus 34 ad sab.

Huiusmodi stipulationes non sunt inutiles: " quod tibi titius debet, cum debitor esse desierit, dare spondes?" nam valet stipulatio quasi sub quavis alia condicione concepta.


Dig. 45.1.21

Pomponius 15 ad sab.

Si divortio facto ea, quae nihil in dote habeat, dotis nomine centum dari stipuletur, vel quae centum dumtaxat habeat, ducenta dotis nomine dari stipuletur: proculus ait, si ducenta stipuletur quae centum habeat, sine dubio centum quidem in obligationem venire, alia autem centum actione de dote deberi. dicendum itaque est, etiamsi nihil sit in dote, centum tamen venire in stipulationem, sicuti, cum filiae vel matri vel sorori vel alii cuilibet dotis nomine legaretur, utile legatum esset.


Dig. 45.1.22

Paulus 9 ad sab.

Si id quod aurum putabam, cum aes esset, stipulatus de te fuero, teneberis mihi huius aeris nomine, quoniam in corpore consenserimus: sed ex doli mali clausula tecum agam, si sciens me fefelleris.


Dig. 45.1.23

Pomponius 9 ad sab.

Si ex legati causa aut ex stipulatu hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem eius tenearis mihi, quam si per te steterit, quo minus vivo eo eum mihi dares: quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti aut occidisti eum.


Dig. 45.1.24

Paulus 9 ad sab.

Sed si ex stipulatu stichum debeat pupillus, non videbitur per eum mora fieri, ut mortuo eo teneatur, nisi si tutore auctore aut solus tutor interpelletur.


Dig. 45.1.25

Pomponius 20 ad sab.

Si dari stipuler id quod mihi iam ex stipulatu debeatur, cuius stipulationis nomine exceptione tutus sit promissor, obligabitur ex posteriore stipulatione, quia superior quasi nulla sit exceptione obstante.


Dig. 45.1.26

Ulpianus 42 ad sab.

Generaliter novimus turpes stipulationes nullius esse momenti:


Dig. 45.1.27pr.

Pomponius 22 ad sab.

Veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat. sed et officio quoque praetoris continetur ex huiusmodi obligationibus actionem denegari.


Dig. 45.1.27.1

Pomponius 22 ad sab.

Si stipulatus hoc modo fuero: " si intra biennium capitolium non ascenderis, dari?", non nisi praeterito biennio recte petam.


Dig. 45.1.28

Paulus 10 ad sab.

Si rem tradi stipulamur, non intellegimur proprietatem eius dari stipulatori, sed tantum tradi.


Dig. 45.1.29pr.

Ulpianus 46 ad sab.

Scire debemus in stipulationibus tot esse stipulationes, quot summae sunt, totque esse stipulationes, quot species sunt. secundum quod evenit, ut mixta una summa vel specie, quae non fuit in praecedenti stipulatione, non fiat novatio, sed efficit duas esse stipulationes. quamvis autem placuerit tot esse stipulationes, quot summae, totque esse stipulationes quot res: tamen si pecuniam quis, quae in conspectu est, stipulatus sit, vel acervum pecuniae, non tot sunt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios singulas esse stipulationes absurdum est. stipulationem quoque legatorum constat unam esse, quamvis plura corpora sint vel plura legata. sed et familiae vel omnium servorum stipulatio una est. itemque quadrigae aut lecticariorum stipulatio una est. at si quis illud et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora.


Dig. 45.1.29.1

Ulpianus 46 ad sab.

Si a fure hominem sim stipulatus, quaesitum est, an stipulatio valeat. movet quaestionem, quod stipulatus hominem plerumque meum videor: non valet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipulatus est. et constat, si quidem ita stipulatus sim: " quod ex causa condictionis dare facere oportet?", stipulationem valere: si vero hominem dari stipulatus fuero, nullius momenti esse stipulationem. quod si postea sine mora decessisse proponatur servus, non teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim vivit, condici poterit, at si decessisse proponatur, in ea condicione est, ut evanescat condictio propter stipulationem.


Dig. 45.1.30

Ulpianus 47 ad sab.

Sciendum est generaliter, quod si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia sollemniter acta.


Dig. 45.1.31

Pomponius 24 ad sab.

Si rem meam sub condicione stipuler, utilis est stipulatio, si condicionis existentis tempore mea non sit.


Dig. 45.1.32

Ulpianus 47 ad sab.

Si in nomine servi, quem stipularemur dari, erratum fuisset, cum de corpore constitisset, placet stipulationem valere.


Dig. 45.1.33

Pomponius 25 ad sab.

Si stichus certo die dari promissus ante diem moriatur, non tenetur promissor.


Dig. 45.1.34

Ulpianus 48 ad sab.

Multum interest, utrum ego stipuler rem, cuius commercium habere non possum, an quis promittat: si stipuler rem, cuius commercium non habeo, inutilem esse stipulationem placet: si quis promittat, cuius non commercium habet, ipsi nocere, non mihi.


Dig. 45.1.35pr.

Paulus 12 ad sab.

Si stipulor, ut id fiat, quod natura fieri non concedit, non magis obligatio consistit, quam cum stipulor ut detur quod dari non potest: nisi per quem stetit, quo minus facere id possit.


Dig. 45.1.35.1

Paulus 12 ad sab.

Item quod leges fieri prohibent, si perpetuam causam servaturum est, cessat obligatio, veluti si sororem nupturam sibi aliquis stipuletur: quamquam etiamsi non sit perpetua causa, ut reccidit in sorore adoptiva, idem dicendum sit, quia statim contra mores sit.


Dig. 45.1.35.2

Paulus 12 ad sab.

Si in locando conducendo, vendendo emendo ad interrogationem quis non responderit, si tamen consentitur in id, quod responsum est, valet quod actum est, quia hi contractus non tam verbis quam consensu confirmantur.


Dig. 45.1.36

Ulpianus 48 ad sab.

Si quis, cum aliter eum convenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem suptilitate iuris obstrictus, sed doli exceptione uti potest: quia enim per dolum obligatus est, competit ei exceptio. idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se dolum habet: cum enim quis petat ex ea stipulatione, hoc ipso dolo facit, quod petit.


Dig. 45.1.37

Paulus 12 ad sab.

Si certos nummos, puta qui in arca sint, stipulatus sim et hi sine culpa promissoris perierint, nihil nobis debetur.


Dig. 45.1.38pr.

Ulpianus 49 ad sab.

Stipulatio ista: " habere licere spondes?" hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus nobis habere liceat. quae res facit, ut videatur reus promisisse per omnes futurum, ut tibi habere liceat: videtur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum promittendo obligatur, et ita utimur. sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat vel quis ceterorum successorum efficiat, ne habere liceat.


Dig. 45.1.38.1

Ulpianus 49 ad sab.

Sed si quis promittat per alium non fieri, praeter heredem suum dicendum est inutiliter eum promittere factum alienum.


Dig. 45.1.38.2

Ulpianus 49 ad sab.

At si quis velit factum alienum promittere, poenam vel quanti ea res sit potest promittere. sed quatenus habere licere videbitur? si nemo controversiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumve successores.


Dig. 45.1.38.3

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controversiam fecerit vel de usu fructu vel de usu vel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod habuit.


Dig. 45.1.38.4

Ulpianus 49 ad sab.

Quaesitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit habere licere. et magis est, ut et aliena promitti possit: quae res ita effectum habebit, si propria esse promissoris coeperit. quare si perseveraverit aliena, dicendum erit stipulationem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem eius quicquam factum sit.


Dig. 45.1.38.5

Ulpianus 49 ad sab.

Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, ita etiam ex parte actoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit. ceterum si alii habere non licuit, certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler " habere licere" an " mihi habere licere".


Dig. 45.1.38.6

Ulpianus 49 ad sab.

Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potestate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari. sed si servus fuerit stipulatus sibi habere, quaesitum est, an recte stipulatus videatur. et ait iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum, si servus stipuletur sibi habere licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, inquit, non committitur, quamvis auferri res ei et ipse auferre eandem possit: non enim factum, sed ius in hac stipulatione vertitur. cum vero stipulatur per promissorem non fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum versatur. sed videtur mihi, licet iuris verba contineat haec stipulatio " habere licere", tamen sic esse accipiendam, ut in servo et in filio familias videatur actum esse de possessione retinenda aut non auferenda et vires habeat stipulatio.


Dig. 45.1.38.7

Ulpianus 49 ad sab.

Haec quoque stipulatio: " possidere mihi licere spondes?" utilis est: quam stipulationem servus an possit utiliter in suam personam concipere, videamus. sed quamvis civili iure servus non possideat, tamen ad possessionem naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et servus recte ita stipuletur.


Dig. 45.1.38.8

Ulpianus 49 ad sab.

Plane si " tenere sibi licere" stipulatus sit servus, utilem esse stipulationem convenit: licet enim possidere civiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat.


Dig. 45.1.38.9

Ulpianus 49 ad sab.

" habere" dupliciter accipitur: nam et eum habere dicimus, qui rei dominus est et eum, qui dominus quidem non est, sed tenet: denique habere rem apud nos depositam solemus dicere.


Dig. 45.1.38.10

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis ita stipulatus fuerit " uti frui sibi licere", ad heredem ista stipulatio non pertinet.


Dig. 45.1.38.11

Ulpianus 49 ad sab.

Sed et si non addiderit " sibi", non puto stipulationem de usu fructu ad heredem transire, eoque iure utimur.


Dig. 45.1.38.12

Ulpianus 49 ad sab.

Sed si quis uti frui licere sibi heredique suo stipulatus sit, videamus, an heres ex stipulatu agere possit. et putem posse, licet diversi sint fructus: nam et si ire agere stipuletur sibi heredique suo licere, idem probaverimus.


Dig. 45.1.38.13

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis dolum malum promissoris heredisque eius abesse velit, sufficere " abesse afuturumque esse" stipulari: si vero de plurium dolo cavere velit, necessarium esse adici: " cui rei dolus malus non abest, non afuerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari spondes?"


Dig. 45.1.38.14

Ulpianus 49 ad sab.

Suae personae adiungere quis heredis personam potest.


Dig. 45.1.38.15

Ulpianus 49 ad sab.

Sed et adoptivi patris persona coniungi poterit.


Dig. 45.1.38.16

Ulpianus 49 ad sab.

Inter incertam certamque diem discrimen esse ex eo quoque apparet, quod certa die promissum vel statim dari potest: totum enim medium tempus ad solvendum liberum promissori relinquitur: at qui promisit " si aliquid factum sit" vel " cum aliquid factum sit", nisi cum id factum fuerit, dederit, non videbitur fecisse quod promisit.


Dig. 45.1.38.17

Ulpianus 49 ad sab.

Alteri stipulari nemo potest, praeterquam si servus domino, filius patri stipuletur: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum ut alii detur, nihil interest mea. plane si velim hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committetur stipulatio etiam ei, cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit, sed quae sit quantitas quaeque condicio stipulationis.


Dig. 45.1.38.18

Ulpianus 49 ad sab.

In stipulationibus cum quaeritur, quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretanda sunt.


Dig. 45.1.38.19

Ulpianus 49 ad sab.

Eum, qui dicat: " mihi decem et titio decem", eadem decem, non alia decem dicere credendum est.


Dig. 45.1.38.20

Ulpianus 49 ad sab.

Si stipuler alii, cum mea interesset, videamus, an stipulatio committetur. et ait Marcellus stipulationem valere in specie huiusmodi. is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli salvam fore. ait Marcellus posse defendi stipulationem valere: interest enim stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit.


Dig. 45.1.38.21

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis insulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipulatus sit: aut si quis, cum promisisset titio fundum maevium daturum aut, si is non dedisset, poenam se daturum, stipulatus a maevio fuerit fundum titio datu iri: item si quis id locaverit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actionem.


Dig. 45.1.38.22

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut valeat stipulatio.


Dig. 45.1.38.23

Ulpianus 49 ad sab.

Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio vires habebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne vel poena committatur vel praedia distrahantur, quae pignori data erant.


Dig. 45.1.38.24

Ulpianus 49 ad sab.

Si quis ita stipulatus fuerit: " illum sistas ?", nulla causa est, cur non obligatio constat.


Dig. 45.1.38.25

Ulpianus 49 ad sab.

Aedem sacram vel locum religiosum aedificari stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus.


Dig. 45.1.39

Paulus 12 ad sab.

Dominus servo stipulando sibi adquirit: sed et pater filio, secundum quod leges permittunt.


Dig. 45.1.40

Pomponius 27 ad sab.

Si filius meus servo meo stipuletur, adquiritur mihi.


Dig. 45.1.41pr.

Ulpianus 50 ad sab.

Eum, qui " kalendis ianuariis" stipulatur, si adiciat " primis" vel " proximis", nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat " secundis" vel " tertiis" vel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem. si autem non addat quibus ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit ( utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus. si autem non appareat, dicendum est quod sabinus, primas kalendas ianuarias spectandas. plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum videri de sequentibus kalendis.


Dig. 45.1.41.1

Ulpianus 50 ad sab.

Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perveniri. verum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo apparet diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore.


Dig. 45.1.41.2

Ulpianus 50 ad sab.

Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus.


Dig. 45.1.42

Pomponius 27 ad sab.

Qui " hoc anno" aut " hoc mense" dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis non recte petet.


Dig. 45.1.43

Ulpianus 50 ad sab.

Si quis arbitratu puta lucii titii restitui sibi stipulatus est, deinde ipse stipulator moram fecerit, quo minus arbitretur titius: promissor quasi moram fecerit, non tenetur. quid ergo si ipse, qui arbitrari debuit, moram fecerit? magis probandum est a persona non esse recedendum eius, cuius arbitrium insertum est.


Dig. 45.1.44

Paulus 12 ad sab.

Et ideo, si omnino non arbitretur, nihil valet stipulatio, adeo ut, etsi poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur.


Dig. 45.1.45pr.

Ulpianus 50 ad sab.

Quodcumque stipulatur is, qui in alterius potestate est, pro eo habetur, ac si ipse esset stipulatus.


Dig. 45.1.45.1

Ulpianus 50 ad sab.

Sicuti cum morietur quis stipulari potest, ita etiam hi, qui subiecti sunt alienae potestati, cum morientur stipulari possunt.


Dig. 45.1.45.2

Ulpianus 50 ad sab.

Si ita quis stipulatus sit: " post mortem meam filiae meae dari?" vel ita: " post mortem filiae meae mihi dari?", utiliter erit stipulatus: sed primo casu filiae utilis actio competit, licet heres ei non existat.


Dig. 45.1.45.3

Ulpianus 50 ad sab.

Non solum ita stipulari possumus: " cum morieris", sed etiam: " si morieris": nam sicuti inter haec nihil interest " cum veneris" aut " si veneris", ita nec ibi interest " si morieris" et " cum morieris".


Dig. 45.1.45.4

Ulpianus 50 ad sab.

Filius patri dari stipulari videtur, etsi hoc non adiciat.


Dig. 45.1.46pr.

Paulus 12 ad sab.

" centensimis kalendis dari" utiliter stipulamur, quia praesens obligatio est, in diem autem dilata solutio.


Dig. 45.1.46.1

Paulus 12 ad sab.

Id autem, quod in facto est, in mortis tempus conferri non potest, veluti: " cum morieris, alexandriam venire spondes?"


Dig. 45.1.46.2

Paulus 12 ad sab.

Si ita stipulatus fuero " cum volueris", quidam inutilem esse stipulationem aiunt, alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod verum est.


Dig. 45.1.46.3

Paulus 12 ad sab.

Illam autem stipulationem " si volueris, dari?" inutilem esse constat.


Dig. 45.1.47

Ulpianus 50 ad sab.

Qui sic stipulatur: " quod te mihi illis kalendis dare oportet, id dare spondes?" videtur non hodie stipulari, sed sua die, hoc est kalendis.


Dig. 45.1.48

Ulpianus 26 ad ed.

Si decem " cum petiero" dari fuero stipulatus, admonitionem magis quandam, quo celerius reddantur et quasi sine mora, quam condicionem habet stipulatio: et ideo licet decessero priusquam petiero, non videtur defecisse condicio.


Dig. 45.1.49pr.

Paulus 37 ad ed.

Cum filius familias stichum dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit stichus, datur in patrem de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus. at si pater in mora fuit, non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est. quae omnia et in fideiussoris persona dicuntur.


Dig. 45.1.49.1

Paulus 37 ad ed.

Si stipulatus sim " per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat" et fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque.


Dig. 45.1.49.2

Paulus 37 ad ed.

In hac stipulatione: " neque per te neque per heredem tuum fieri?" per heredem videtur fieri, quamvis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet. non videtur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit.


Dig. 45.1.49.3

Paulus 37 ad ed.

Si promissor hominis ante diem, in quem promiserat, interpellatus sit et servus decesserit, non videtur per eum stetisse.


Dig. 45.1.50pr.

Ulpianus 50 ad ed.

In illa stipulatione: " per te non fieri?" non hoc significatur nihil te facturum, quo minus facere possis, sed curaturum, ut facere possis.


Dig. 45.1.50.1

Ulpianus 50 ad ed.

Item stipulatione emptae hereditatis: " quanta pecunia ad te pervenerit dolove malo tuo factum est eritve, quo minus perveniat" nemo dubitabit quin teneatur, qui id egit, ne quid ad se perveniret.


Dig. 45.1.51

Ulpianus 51 ad ed.

Is, qui alienum servum promisit, perducto eo ad libertatem ex stipulatu actione non tenetur: sufficit enim, si dolo culpave careat.


Dig. 45.1.52pr.

Ulpianus 7 disp.

In conventionalibus stipulationibus contractui formam contrahentes dant. enimvero praetoriae stipulationes legem accipiunt de mente praetoris qui eas proposuit: denique praetoriis stipulationibus nihil immutare licet neque addere neque detrahere.


Dig. 45.1.52.1

Ulpianus 7 disp.

Si quis vacuam possessionem tradi promiserit, non nudum factum haec stipulatio continebit, sed causam bonorum.


Dig. 45.1.53

Iulianus 16 dig.

Stipulationes commodissimum est ita componere, ut, quaecumque specialiter comprehendi possint, contineantur, doli autem clausula ad ea pertineat, quae in praesentia occurrere non possint et ad incertos casus pertinent.


Dig. 45.1.54pr.

Iulianus 22 dig.

In stipulationibus alias species, alias genera deducuntur. cum species stipulamur, necesse est inter dominos et inter heredes ita dividi stipulationem, ut partes corporum cuique debebuntur. quotiens autem genera stipulamur, numero fit inter eos divisio: veluti cum stichum et pamphilum quis stipulatus duos heredes aequis partibus reliquit, necesse est utrique partem dimidiam stichi et pamphili deberi: si idem duos homines stipulatus fuisset, singuli homines heredibus eius deberentur.


Dig. 45.1.54.1

Iulianus 22 dig.

Operarum stipulatio similis est his stipulationibus, in quibus genera comprehenduntur: et ideo divisio eius stipulationis non in partes operarum, sed in numerum cedit. quod si unam operam servus communis stipulatus fuerit, necesse est utrique dominorum partem operae tantam, quantam in servo habuerit, petere. solutio autem eius obligationis expeditissima est, si aestimationem operae malit libertus offerre aut si consentiant patroni, ut is communiter operae edantur.


Dig. 45.1.55

Iulianus 36 dig.

Cum quis sibi aut titio dari stipulatus est, soli titio, non etiam successoribus eius recte solvitur.


Dig. 45.1.56pr.

Iulianus 52 dig.

Eum, qui ita stipulatur: " mihi et titio decem dare spondes?" vero similius est semper una decem communiter sibi et titio stipulari, sicuti qui legat titio et sempronio, non aliud intellegitur quam una decem communiter duobus legare.


Dig. 45.1.56.1

Iulianus 52 dig.

" te et titium heredem tuum decem daturum spondes?" titii persona supervacua comprehensa est: sive enim solus heres exstiterit, in solidum tenebitur, sive pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obligabitur. et quamvis convenisse videatur, ne ab alio herede quam a titio peteretur, tamen inutile pactum conventum coheredibus eius erit.


Dig. 45.1.56.2

Iulianus 52 dig.

Qui sibi aut filio suo dari stipulatur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte solvatur: neque interest, sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare vel manenti in potestate vel emancipato filio recte solvitur. neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur.


Dig. 45.1.56.3

Iulianus 52 dig.

Quod si soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio solvetur, quia filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur.


Dig. 45.1.56.4

Iulianus 52 dig.

Qui ita stipulatur: " decem, quoad vivam, dari spondes?", confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti conventi summovendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalendas petere, sed exceptione pacti summovetur. nam et heres eius, cui servitus praedii ita concessa est, ut, quoad viveret, ius eundi haberet, pacti conventi exceptione submovebitur.


Dig. 45.1.56.5

Iulianus 52 dig.

Qui ita stipulatur: " ante kalendas proximas dari spondes?" nihil differt ab eo, qui " kalendis dari" stipulatur.


Dig. 45.1.56.6

Iulianus 52 dig.

Qui proprietatem sine usu fructu habet, recte usum fructum dari sibi stipulatur: id enim in obligationem deducit, quod non habet, sed habere potest.


Dig. 45.1.56.7

Iulianus 52 dig.

Si a te stipulatus fuero fundum sempronianum, deinde eundem fundum detracto usu fructu ab alio stipulor, prior stipulatio non novabitur, quia nec solvendo fundum detracto usu fructu liberaberis, sed adhuc a te recte fundi usum fructum peterem. quid ergo est? cum mihi fundum dederis, is quoque liberabitur, a quo detracto usu fructu fundum stipulatus fueram.


Dig. 45.1.56.8

Iulianus 52 dig.

Si hominem, quem a titio pure stipulatus fueram, seius mihi sub condicione promiserit et is pendente condicione post moram titii decesserit, confestim cum titio agere potero, nec seius existente condicione obligetur: at si titio acceptum fecissem, seius existente condicione obligari potest. idcirco haec tam varie, quod homine mortuo desinit esse res, in quam seius obligaretur: acceptilatione interposita superest homo, quem seius promiserat.


Dig. 45.1.57

Iulianus 53 dig.

Si quis " si titius consul factus erit, decem dari" spoponderit, quamvis pendente condicione promissor moriatur, relinquet heredem obligatum.


Dig. 45.1.58

Iulianus 54 dig.

Qui usum fructum fundi stipulatur, deinde fundum, similis est ei, qui partem fundi stipulatur, deinde totum, quia fundus dari non intellegitur, si usus fructus detrahatur. et e contrario qui fundum stipulatus est, deinde usum fructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem. sed qui actum stipulatur, deinde iter, posteriore stipulatione nihil agit, sicuti qui decem, deinde quinque stipulatur, nihil agit. item si quis fructum, deinde usum stipulatus fuerit, nihil agit. nisi in omnibus novandi animo hoc facere specialiter expresserit: tunc enim priore obligatione exspirante ex secunda introducitur petitio et tam iter quam usus nec non quinque exigi possunt.


Dig. 45.1.59

Iulianus 88 dig.

Quotiens in diem vel sub condicione oleum quis stipulatur, eius aestimationem eo tempore spectari oportet, quo dies obligationis venit: tunc enim ab eo peti potest: alioquin alias rei captio erit.


Dig. 45.1.60

Ulpianus 20 ad ed.

Idem erit et si capuae certum olei pondo dari quis stipulatus sit: nam eius temporis fit aestimatio, cum peti potest: peti autem potest, quo primum in locum perveniri potuit.


Dig. 45.1.61

Iulianus 2 ad urs. ferocem.

Stipulatio hoc modo concepta: " si heredem me non feceris, tantum dare spondes?" inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio.


Dig. 45.1.62

Iulianus 2 ex minic.

Servus vetante domino si pecuniam ab alio stipulatus sit, nihilo minus obligat domino promissorem.


Dig. 45.1.63

Africanus 6 quaest.

Si ita quis stipuletur: " sive navis ex asia venerit sive titius consul factus fuerit", utra prius condicio exstitisset, stipulatio committetur et amplius committi non potest. sed enim cum ex duabus disiunctivis condicionibus altera defecerit, necesse est, ut ea, quae exstiterit, stipulationem committat.


Dig. 45.1.64

Africanus 7 quaest.

Huiusmodi stipulatio interposita est: " si titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?" post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur. respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sententia eius sit talis: tunc cum titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam praeteriti temporis habita ratione, dena praestentur.


Dig. 45.1.65pr.

Florus 8 inst.

Quae extrinsecus et nihil ad praesentem actum pertinentia adieceris stipulationi, pro supervacuis habebuntur nec vitiabunt obligationem, veluti si dicas: " arma virumque cano: spondeo", nihilominus valet.


Dig. 45.1.65.1

Florus 8 inst.

Sed et si in rei quae promittitur aut personae appellatione varietur, non obesse placet: nam stipulanti denarios eiusdem quantitatis aureos spondendo obligaberis: et servo stipulanti lucio domino suo, si titio, qui idem sit, daturum te spondeas, obligaberis.


Dig. 45.1.66

Paulus 3 ad l. ael. sent.

Si minor viginti annis a debitore suo stipuletur " servum manumissurum", non est exsecutio stipulationis danda. sed si ipsorum viginti annorum erit, non impedietur manumissio, quia de minore lex loquitur.


Dig. 45.1.67pr.

Ulpianus 2 ad ed.

Illa stipulatio: " decem milia salva fore promittis?" valet.


Dig. 45.1.67.1

Ulpianus 2 ad ed.

Eum, qui " decem dari sibi curari" stipulatus sit, non posse decem petere, quoniam possit promissor reum locupletem dando liberari, labeo ait: idque et celsus libro sexto digestorum refert.


Dig. 45.1.68

Paulus 2 ad ed.

Si poenam stipulatus fuero, si mihi pecuniam non credidisses, certa est et utilis stipulatio. quod si ita stipulatus fuero: " pecuniam te mihi crediturum spondes?", incerta est stipulatio, quia id venit in stipulationem, quod mea interest.


Dig. 45.1.69

Ulpianus 7 ad ed.

Si homo mortuus sit, sisti non potest nec poena rei impossibilis committetur, quemadmodum si quis stichum mortuum dare stipulatus, si datus non esset, poenam stipuletur.


Dig. 45.1.70

Ulpianus 11 ad ed.

Mulier, quae dotem dederat populari meo glabrioni isidoro, fecerat eum promittere dotem, si in matrimonio decessisset, infanti et decesserat constante matrimonio. placebat ex stipulatu actionem non esse, quoniam qui fari non poterat, stipulari non poterat.


Dig. 45.1.71

Ulpianus 13 ad ed.

Cum, quid ut fiat, stipulemur poenam, sic recte concipiemus: " si ita factum non erit": cum quid ne fiat, sic: " si adversus id factum sit".


Dig. 45.1.72pr.

Ulpianus 20 ad ed.

Stipulationes non dividuntur earum rerum, quae divisionem non recipiunt, veluti viae itineris actus aquae ductus ceterarumque servitutium. idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi vel fossam fodiri vel insulam fabricari, vel operas vel quid his simile: horum enim divisio corrumpit stipulationem. celsus tamen libro trigensimo octavo digestorum refert tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere dividi stipulationem: secundum quem celsus ait posse dici iusta aestimatione facti dandam esse petitionem.


Dig. 45.1.72.1

Ulpianus 20 ad ed.

Si quis ita stipulatus sit: " si ante kalendas martias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, tantam pecuniam dari?", diem promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas martias, quia nec conveniri ante kalendas martias reus promittendi poterat.


Dig. 45.1.72.2

Ulpianus 20 ad ed.

Plane si " insulam fulciri" quis stipulatus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, sic deinde agi possit: nec " insulam fieri", ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora faciendae insulae fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit.


Dig. 45.1.73pr.

Paulus 24 ad ed.

Interdum pura stipulatio ex re ipsa dilationem capit, veluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum aedificari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam praestari potest. sic qui carthagini dari stipulatur, cum romae sit, tacite tempus complecti videtur, quo perveniri carthaginem potest. item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies earum cedit, quam indictae fuerint nec sint praestitae.


Dig. 45.1.73.1

Paulus 24 ad ed.

Si servus hereditarius stipulatus sit, nullam vim habitura est stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat. idem est et in servo eius qui apud hostes est.


Dig. 45.1.73.2

Paulus 24 ad ed.

Stichi promissor post moram offerendo purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere noluit.


Dig. 45.1.74

Gaius 8 ad ed. provinc.

Stipulationum quaedam certae sunt, quaedam incertae. certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet quid quale quantumque sit, ut ecce aurei decem, fundus tusculanus, homo stichus, tritici africi optimi modii centum, vini campani optimi amphorae centum.


Dig. 45.1.75pr.

Ulpianus 22 ad ed.

Ubi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est.


Dig. 45.1.75.1

Ulpianus 22 ad ed.

Ergo si qui fundum sine propria appellatione vel hominem generaliter sine proprio nomine aut vinum frumentumve sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem.


Dig. 45.1.75.2

Ulpianus 22 ad ed.

Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit " tritici africi boni modios centum" " vini campani boni amphoras centum", incertum videatur stipulari, quia bono melius inveniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certae rei significativa, cum id, quod bono melius sit, ipsum quoque bonum sit. at cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bonitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significativa sit.


Dig. 45.1.75.3

Ulpianus 22 ad ed.

Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obligationem deduxisse: hoc enim magis iure utimur.


Dig. 45.1.75.4

Ulpianus 22 ad ed.

Illud dubitationem recipit, si quis id, quod ex arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo tusculano nati erunt, dari sibi stipulatus sit, an certum stipulatus videatur. sed ipsa natura manifestissimum est incerti esse hanc stipulationem.


Dig. 45.1.75.5

Ulpianus 22 ad ed.

Sed qui vinum aut oleum vel triticum, quod in horreo est, stipulatur, certum stipulari intellegitur.


Dig. 45.1.75.6

Ulpianus 22 ad ed.

Qui vero a titio ita stipulatur: " quod mihi seius debet, dare spondes?" et qui ita stipulatur: " quod ex testamento mihi debes, dare spondes?", incertum in obligationem deducit, licet seius certum debeat vel ex testamento certum debeatur. quamvis istae species vix separari possint ab ea, quam proposuimus de vino vel oleo vel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum videntur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita interrogentur: " id fide tua esse iubes?"


Dig. 45.1.75.7

Ulpianus 22 ad ed.

Qui id, quod in faciendo aut non faciendo consistit, stipulatur, incertum stipulari videtur: in faciendo, veluti " fossam fodiri" " domum aedificari" " vacuam possessionem tradi": in non faciendo, veluti " per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat" " per te non fieri, quo minus mihi hominem erotem habere liceat".


Dig. 45.1.75.8

Ulpianus 22 ad ed.

Qui illud aut illud stipulatur, veluti " decem vel hominem stichum", utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur et utra earum potius praestanda sit, in incerto est. sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his verbis " utrum ego velim", potest videri certum stipulatus, cum ei liceat vel hominem tantum vel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui vero sibi electionem non constituit, incertum stipulatur.


Dig. 45.1.75.9

Ulpianus 22 ad ed.

Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, certum et incertum stipulatus videtur et tot stipulationes sunt, quot res sunt.


Dig. 45.1.75.10

Ulpianus 22 ad ed.

Haec stipulatio: " fundum tusculanum dari?" ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quoquo modo.


Dig. 45.1.76pr.

Paulus 18 ad ed.

Si stipulatus fuerim " illud aut illud, quod ego voluero", haec electio personalis est, et ideo servo vel filio talis electio cohaeret: in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore.


Dig. 45.1.76.1

Paulus 18 ad ed.

Cum stipulamur " quidquid te dare facere oportet", id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non ( ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur verbum " oportebit" vel ita " praesens in diemve". hoc ideo fit, quia qui stipulatur " quidquid te dare oportet" demonstrat eam pecuniam quae iam debetur: quod si totam demonstrare vult, dicit ^ dici^ " oportebitve" vel ita " praesens in diemve".


Dig. 45.1.77

Paulus 58 ad ed.

Ad diem sub poena pecunia promissa et ante diem mortuo promissore committetur poena, licet non sit hereditas eius adita.


Dig. 45.1.78pr.

Paulus 62 ad ed.

Si filius familias sub condicione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exstiterit condicio, patri actio competit, quia in stipulationibus id tempus spectatur quo contrahimus.


Dig. 45.1.78.1

Paulus 62 ad ed.

Cum fundum stipulatus sum, non veniunt fructus, qui stipulationis tempore fuerint.


Dig. 45.1.79

Ulpianus 70 ad ed.

Si procuratori praesentis fuerit cautum, ex stipulatu actionem utilem domino competere nemo ambigit.


Dig. 45.1.80

Ulpianus 74 ad ed.

Quotiens in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, qua de agitur, in tuto sit.


Dig. 45.1.81pr.

Ulpianus 77 ad ed.

Quotiens quis alium sisti promittit nec adicit poenam, puta vel servum suum vel hominem liberum, quaeritur, an committatur stipulatio. et celsus ait, etsi non est huic stipulationi additum " nisi steterit, poenam dari", in id, quanti interest sisti, contineri. et verum est, quod celsus ait: nam qui alium sisti promittit, hoc promittit id se acturum, ut stet.


Dig. 45.1.81.1

Ulpianus 77 ad ed.

Si procurator sisti aliquem sine poena stipulatus sit, potest defendi non suam, sed eius, cuius negotium gessit, utilitatem in ea re deduxisse: idque fortius dicendum, si " quanti ea res sit" stipulatio proponatur procuratoris.


Dig. 45.1.82pr.

Ulpianus 78 ad ed.

Nemo rem suam utiliter stipulatur, sed pretium rei suae non inutiliter: sane rem meam mihi restitui recte stipulari videor.


Dig. 45.1.82.1

Ulpianus 78 ad ed.

Si post moram promissoris homo decesserit, tenetur nihilo minus, proinde ac si homo viveret.


Dig. 45.1.82.2

Ulpianus 78 ad ed.

Et hic moram videtur fecisse, qui litigare maluit quam restituere.


Dig. 45.1.83pr.

Paulus 72 ad ed.

Inter stipulantem et promittentem negotium contrahitur. itaque alius pro alio promittens daturum facturumve eum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet. et qui spondet " dolum malum abesse afuturumque esse", non simplex abnutivum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus " habere licere" item " neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat".


Dig. 45.1.83.1

Paulus 72 ad ed.

Si stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit. quod et in iudiciis aristo existimavit: sed hic magis est, ut is petitus videatur, de quo actor sensit. nam stipulatio ex utriusque consensu valet, iudicium autem etiam in invitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se consensisse.


Dig. 45.1.83.2

Paulus 72 ad ed.

Si stipulante me stichum aut pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum.


Dig. 45.1.83.3

Paulus 72 ad ed.

Diversa causa est summarum, veluti " decem aut viginti dari spondes ?" hic enim etsi decem spoponderis, recte responsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi videtur.


Dig. 45.1.83.4

Paulus 72 ad ed.

Item si ego plures res stipuler, stichum puta et pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: videris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse.


Dig. 45.1.83.5

Paulus 72 ad ed.

Sacram vel religiosam rem vel usibus publicis in perpetuum relictam ( ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, quamvis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in privatos usus reverti et ex libero servus fieri potest. nam et cum quis rem profanam aut stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut stichus ad libertatem pervenerit, nec revocantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et stichus ex libero servus effectus sit. quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si navem, quam spopondit, dominus dissolvit et isdem tabulis compegerit, quia eadem navis esset, inciperet obligari. pro quo et illud dici posse pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras vini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has vices aut cessaturam aut valituram stipulationem. sed haec dissimilia sunt: adeo enim, cum liber homo promissus est, servitutis tempus spectandum non esse, ut ne haec quidem stipulatio de homine libero probanda sit: " illum, cum servus esse coeperit, dare spondes?" item " eum locum, cum ex sacro religiosove profanus esse coeperit, dari?" quia nec praesentis temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quae natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem. vini autem non speciem, sed genus stipulari videmur et tacite in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur. et casum adversamque fortunam spectari hominis liberi neque civile neque naturale est: nam de his rebus negotium recte geremus, quae subici usibus dominioque nostro statim possunt. et navis si hac mente resoluta est, ut in alium usum tabulae destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen et perempta prior navis et haec alia dicenda est: sed si reficiendae navis causa omnes tabulae refixae sint, nondum intercidisse navis videtur et compositis rursus eadem esse incipit: sicuti de aedibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, aedium sunt, sed si usque ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit. hic tractatus etiam ad praetorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cavetur et an eadem res sit, quaeritur.


Dig. 45.1.83.6

Paulus 72 ad ed.

Si rem, quam ex causa lucrativa stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucrativa, evanescit stipulatio. sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio. si vero a me herede defunctus eam legavit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condicione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non liberaretur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur.


Dig. 45.1.83.7

Paulus 72 ad ed.

Stichum, qui decessit, si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum sabinus ait: si vero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur. idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer.


Dig. 45.1.83.8

Paulus 72 ad ed.

Si quis ancillam sistere se in aliquo loco promiserit, quae praegnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam sistere intellegitur.


Dig. 45.1.84

Paulus 74 ad ed.

Si insulam fieri stipulatus sim et transierit tempus, quo potueris facere, quamdiu litem contestatus non sim, posse te facientem liberari placet: quod si iam litem contestatus sim, nihil tibi prodesse, si aedifices.


Dig. 45.1.85pr.

Paulus 75 ad ed.

In exsecutione obligationis sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus divisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec divisum praestari potest: aliud quod pro parte petitur, sed solvi nisi totum non potest: aliud, quod solidum petendum est, licet in solutionem admittat secutionem.


Dig. 45.1.85.1

Paulus 75 ad ed.

Prima species pertinet ad promissorem pecuniae certae: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat.


Dig. 45.1.85.2

Paulus 75 ad ed.

Secunda ad opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis effectus in partes scindi non potest.


Dig. 45.1.85.3

Paulus 75 ad ed.

Quod si stipulatus fuero: " per te heredemve tuum non fieri, quo minus eam agam: si adversus ea factum sit, tantum dari?" et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, verior est sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiae erciscundae iudicio sarcient damnum.


Dig. 45.1.85.4

Paulus 75 ad ed.

Pro parte autem peti, solvi autem nisi totum non potest, veluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solvi vero nisi solidus non potest. alioquin in diversis hominibus recte partes solventur: quod non potuit defunctus facere, nec quod stipulatus sum consequar. idem iuris est, et si quis decem milia aut hominem promiserit.


Dig. 45.1.85.5

Paulus 75 ad ed.

In solidum vero agi oportet et partis solutio adfert liberationem, cum ex causa evictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum denuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed unicuique pro parte hereditaria praestatio iniungitur.


Dig. 45.1.85.6

Paulus 75 ad ed.

Item si ita stipulatio facta sit: " si fundus titianus datus non erit, centum dari?", nisi totus detur, poena committitur centum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus liberandum partem creditori solvere.


Dig. 45.1.85.7

Paulus 75 ad ed.

Quicumque sub condicione obligatus curaverit, ne condicio exsisteret, nihilo minus obligatur.


Dig. 45.1.86

Ulpianus 79 ad ed.

Quod dicitur tot stipulationes esse quot res, ibi locum habet, ubi res exprimuntur stipulatione: ceterum si non fuerint expressae, una est stipulatio.


Dig. 45.1.87

Paulus 75 ad ed.

Nemo rem suam futuram in eum casum, quo sua fit, utiliter stipulatur.


Dig. 45.1.88

Paulus 6 ad plaut.

Mora rei fideiussori quoque nocet. sed si fideiussor servum obtulit et reus moram fecit, mortuo sticho fideiussori succurrendum est. sed si fideiussor hominem occiderit, reus liberatur, fideiussor autem ex stipulatione conveniri potest.


Dig. 45.1.89

Paulus 9 ad plaut.

Si a colono, cui fundum in quinquennium locaveram, post tres annos ita stipulatus fuero: " quidquid te dare facere oportet?", non amplius in stipulationem deducitur, quam quod iam dari oportet: in stipulationem enim deducitur, quod iam dari oportet. si autem adiciatur " oportebitve", etiam futura obligatio deducitur.


Dig. 45.1.90

Pomponius 3 ex plaut.

Cum stipulati sumus pro usuris legitimis poenam in singulos menses, si sors soluta non sit, etiamsi sortis obligatio in iudicium sit deducta, adhuc tamen poena crescit, quia verum est solutam pecuniam non esse.


Dig. 45.1.91pr.

Paulus 17 ad plaut.

Si servum stipulatus fuero et nulla mora intercedente servus decesserit: si quidem occidat eum promissor, expeditum est. sin autem neglegat infirmum, an teneri debeat promissor, considerantibus, utrum, quemadmodum in vindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpae huius nomine tenetur possessor, ita et cum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? quod magis probandum est, quia qui dari promisit, ad dandum, non faciendum tenetur.


Dig. 45.1.91.1

Paulus 17 ad plaut.

Sed si sit quidem res in rebus humanis, sed dari non possit, ut fundus religiosus puta vel sacer factus vel servus manumissus, vel etiam ab hostibus si capiatur, culpa in hunc modum diiudicatur, ut, si quidem ipsius promissoris res vel tempore stipulationis vel postea fuerit et quid eorum acciderit, nihilo minus teneatur, idemque fiat et si per alium, posteaquam ab hoc alienatus sit, id contigerit. sin autem alienus fuit et ab alio tale quid accidit, non tenetur, quia nihil fecit, nisi si posteaquam moratus est solutionem, aliquid huiusmodi acciderit: quam distinctionem et iulianus sequitur. item si homo, qui fuit promissoris, ex praecedenti causa ablatus ei fuerit, quod statuliber fuit, perinde habendus sit, ac si alienum promisisset, quia sine facto ipsius desiit eius esse.


Dig. 45.1.91.2

Paulus 17 ad plaut.

De illo quaeritur, an et is, qui nesciens se debere occiderit, teneatur: quod iulianus putat in eo, qui, cum nesciret a se petitum codicillis ut restitueret, manumisit.


Dig. 45.1.91.3

Paulus 17 ad plaut.

Sequitur videre de eo, quod veteres constituerunt, quotiens culpa intervenit debitoris, perpetuari obligationem, quemadmodum intellegendum sit. et quidem si effecerit promissor, quo minus solvere possit, expeditum intellectum habet constitutio: si vero moratus sit tantum, haesitatur, an, si postea in mora non fuerit, extinguatur superior mora. et celsus adulescens scribit eum, qui moram fecit in solvendo sticho quem promiserat, posse emendare eam moram postea offerendo: esse enim hanc quaestionem de bono et aequo: in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiae perniciose, inquit, erratur. et sane probabilis haec sententia est, quam quidem et iulianus sequitur: nam dum quaeritur de damno et par utriusque causa sit, quare non potentior sit qui teneat, quam qui persequitur?


Dig. 45.1.91.4

Paulus 17 ad plaut.

Nunc videamus, in quibus personis haec constitutio locum habeat. quae inspectio duplex est, ut primo quaeramus, quae personae efficiant perpetuam obligationem, deinde quibus eam producant. utique autem principalis debitor perpetuat obligationem: accessiones an perpetuent, dubium est. pomponio perpetuare placet: quare enim facto suo fideiussor suam obligationem tollat? cuius sententia vera est: itaque perpetuatur obligatio tam ipsorum quam successorum eorum. accessionibus quoque suis, id est fideiussoribus, perpetuant obligationem, quia in totam causam spoponderunt.


Dig. 45.1.91.5

Paulus 17 ad plaut.

An filius familias, qui iussu patris promisit, occidendo servum producat patris obligationem, videndum est. pomponius producere putat, scilicet quasi accessionem intellegens eum qui iubeat.


Dig. 45.1.91.6

Paulus 17 ad plaut.

Effectus huius ^ huis^ constitutionis ille est, ut adhuc homo peti possit: sed et acceptum ei posse ferri creditur et fideiussorem accipi eius obligationis nomine. novari autem an possit haec obligatio, dubitationis est, quia neque hominem qui non est neque pecuniam quae non debetur stipulari possumus. ego puto novationem fieri posse, si hoc actum inter partes sit, quod et iuliano placet.


Dig. 45.1.92

Paulus 18 ad plaut.

Si ita stipuler: " per te non fieri, quo minus mihi heredique meo vindemiam tollere liceat?", etiam heredi datur actio.


Dig. 45.1.93

Paulus 3 ad vitell.

Si sic stipulatus fuero: " per te non fieri, quo minus hominem ex his, quos habes, sumam?" electio mea erit.


Dig. 45.1.94

Marcellus 3 dig.

Triticum dare oportere stipulatus est aliquis: facti quaestio est, non iuris. igitur si de aliquo tritico cogitaverit, id est certi generis certae quantitatis, id habebitur pro expresso: alioquin si, cum destinare genus et modum vellet, non fecit, nihil stipulatus videtur, igitur ne unum quidem modium.


Dig. 45.1.95

Marcellus 5 dig.

Qui insulam fieri stipulatur, ita demum adquirit obligationem, si apparet, quo in loco fieri insulam voluerit: si et ibi insulam fieri interest eius.


Dig. 45.1.96

Marcellus 12 dig.

Qui servum mihi ex stipulatu debebat, si in facinore eum deprehenderit, impune eum occidit, nec utilis actio erit in eum constituenda.


Dig. 45.1.97pr.

Celsus 26 dig.

Si ita stipulatus fuero: " te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?" proinde erit, atque " te sisti" solummodo stipulatus essem.


Dig. 45.1.97.1

Celsus 26 dig.

Possum utiliter a te ita stipulari: " titii nomine te soluturum?", neque enim hoc simile est illi " titium daturum?": sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, et ideo, si locuples sit titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque salvam pecuniam habiturus sum?


Dig. 45.1.97.2

Celsus 26 dig.

" si tibi nupsero, decem dari spondes?" causa cognita denegandam actionem puto, nec raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est. item si vir a muliere eo modo non in dotem stipulatus est.


Dig. 45.1.98pr.

Marcellus 20 dig.

Existimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item viam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc verum non est et alienum fundum sub condicione stipulatus fuero isque ex lucrativa causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione viam stipulatus fuerit, statim fundo alienato evanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constiterunt, resolvi putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere.


Dig. 45.1.98.1

Marcellus 20 dig.

Ex hac stipulatione: " insulam fulciri spondes?" quando nascatur actio, quaeritur. et utique non est exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si nondum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor.


Dig. 45.1.99pr.

Celsus 38 dig.

Quidquid adstringendae obligationis est, id nisi palam verbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secundum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit verba late concipere. nec rursum promissor ferendus est, si eius intererit de certis potius vasis forte aut hominibus actum.


Dig. 45.1.99.1

Celsus 38 dig.

Si stipulatus hoc modo fuero: " si intra biennium capitolium non ascenderis, dari?", non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua verba sunt, sic tamen exaudiuntur, si immutabiliter verum fuit te capitolium non ascendisse.


Dig. 45.1.100

Modestinus 8 reg.

Condicio in praeteritum, non tantum praesens tempus relata statim aut peremit obligationem aut omnino non differt.


Dig. 45.1.101

Modestinus 4 de praescr.

Puberes sine curatoribus suis possunt ex stipulatu obligari.


Dig. 45.1.102

Modestinus 5 resp.

Venditores emptori caverant pro evictione, quanti eius interesset: sed et specialiter adgnituros, si in lite mota sumptus fecisset, emptori stipulanti promiserant. post mortem emptoris unus ex venditoribus ad iudicium vocavit, pretium sibi deberi dicens, heredes eius: qui sumptus in defensione causae factos, cum probarent pretium solutum fuisse, ex stipulatione petebant. modestinus respondit, si in eas impensas venditores promiserunt, quae ob litem de proprietate institutam factae essent, minime ex stipulatu peti posse, quod erogatum est, dum alter ex venditoribus pretium, quod iam fuerat exsolutum, petit.


Dig. 45.1.103

Modestinus 5 pand.

Liber homo in stipulatum deduci non potest, quia nec dari oportere intendi nec aestimatio eius praestari potest, non magis quam si quis dari stipulatus fuerit mortuum hominem aut fundum hostium.


Dig. 45.1.104

Iavolenus 11 ex cass.

Cum servus pecuniam pro libertate pactus est et ob eam rem reum dedit: quamvis servus ab alio manumissus est, reus tamen recte obligabitur, quia non quaeritur, a quo manumittatur, sed ut manumittatur.


Dig. 45.1.105

Iavolenus 2 epist.

Stipulatus sum damam aut erotem servum dari: cum damam dares, ego quo minus acciperem, in mora fui: mortuus est dama: an putes me ex stipulatu actionem habere? respondit: secundum massurii sabini opinionem puto te ex stipulatu agere non posse: nam is recte existimabat, si per debitorem mora non esset, quo minus id quod debebat solveret, continuo eum debito liberari.


Dig. 45.1.106

Iavolenus 6 epist.

Qui ex pluribus fundis, quibus idem nomen impositum fuerat, unum fundum sine ulla nota demonstrationis stipuletur, incertum stipulatur, id est eum fundum stipulatur, quem promissor dare voluerit. tamdiu autem voluntas promissoris in pendenti est, quamdiu id quod promissum est solvatur.


Dig. 45.1.107

Iavolenus 8 epist.

Utrum turpem talem stipulationem putes an non, quaero. pater naturalis filium, quem titius habebat in adoptionem, heredem instituit, si patria potestate liberatus esset: pater eum adoptivus non alias emancipare voluit, quam si ei dedisset, a quo stipularetur certam summam, si eum manumisisset: post emancipationem adiit heres filius: petit nunc pecuniam pater ex stipulatione supra relata. respondit: non puto turpem esse causam stipulationis, utpote cum aliter filium emancipaturus non fuerit: nec potest videri iniusta causa stipulationis, si aliquid adoptivus pater habere voluerit, propter quod a filio post emancipationem magis curaretur.


Dig. 45.1.108pr.

Iavolenus 10 epist.

A titio ita stipulatus sum: " si qua mihi nupserit, decem dotis eius nomine dare spondes?" quaerebatur, an consistat talis stipulatio. respondit: si stipulanti mihi dos ita promissa est: " quamcumque uxorem duxero, dotis eius nomine decem dare spondes?", nihil in causa est, quare ea pecunia condicione expleta non debeatur: nam cum condicio etiam ex incertae personae facto parere obligationem possit, veluti " si quis in capitolium ascenderit, decem dare spondes?" " si quis a me decem petierit, tot dare spondes?", cur non idem et in dote promissa respondeatur, ratio reddi non potest.


Dig. 45.1.108.1

Iavolenus 10 epist.

Nulla promissio potest consistere, quae ex voluntate promittentis statum capit.


Dig. 45.1.109

Pomponius 3 ad q. muc.

Si ita stipulatus fuero: " decem aut quindecim dabis?", decem debentur. item si ita: " post annum aut biennium dabis?", post biennium debentur, quia in stipulationibus id servatur, ut quod minus esset quodque longius, esse videretur in obligationem deductum.


Dig. 45.1.110pr.

Pomponius 4 ad q. muc.

Si mihi et titio, in cuius potestate non sim, stipuler decem, non tota decem, sed sola quinque mihi debentur: pars enim aliena deducitur, ut quod extraneo inutiliter stipulatus sum, non augeat meam partem.


Dig. 45.1.110.1

Pomponius 4 ad q. muc.

Si stipulatus fuero de te: " vestem tuam, quaecumque muliebris est, dare spondes?", magis ad mentem stipulantis quam ad mentem promittentis id referri debet, ut quid in re sit, aestimari debeat, non quid senserit promissor. itaque si solitus fuerat promissor muliebri quadam veste uti, nihilo minus debetur.


Dig. 45.1.111

Pomponius 5 ad q. muc.

Si stipulatus fuero " per te non fieri, quo minus mihi illa domo uti liceat", an etiam, si me non prohibeas, uxorem autem meam prohiberes, vel contra uxore mea stipulata me prohibeas, an committatur stipulatio? et latius est haec verba sic accipi. nam et si stipulatus fuero " per te non fieri, quo minus mihi via itinere actu uti liceat", etsi non me, sed alium nomine meo ingredientem prohibeas, sciendum erit committi stipulationem.


Dig. 45.1.112pr.

Pomponius 15 ad q. muc.

Si quis stipulatus sit stichum aut pamphilum, utrum ipse vellet: quem elegerit, petet et is erit solus in obligatione. an autem mutare voluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quaerentibus respiciendus erit sermo stipulationis, utrumne talis sit, " quem voluero" an " quem volam": nam si talis fuerit " quem voluero", cum semel elegerit, mutare voluntatem non poterit: si vero tractum habeat sermo illius et sit talis " quem volam", donec iudicium dictet, mutandi potestatem habebit.


Dig. 45.1.112.1

Pomponius 15 ad q. muc.

Si quis ita stipulatus fuerit: " pro centum aureis satis dabis?" et reum dederit in istam summam: proculus ait semper in satisdationis stipulatione venire, quod interesset stipulantis, ut alias tota sors inesset, veluti si idoneus promissor non sit, alias minus, si in aliquid idoneus esset debitor, alias nihil si tam locuples esset, ut nostra non intersit satis ab eo accipere: nisi quod plerumque idonei non tam patrimonio quam fide quoque aestimarentur.


Dig. 45.1.113pr.

Proculus 2 epist.

Cum stipulatus sim mihi, procule, si opus arbitratu meo ante kalendas iunias effectum non sit, poenam, et protuli diem: putasne vere me posse dicere arbitratu meo opus effectum non esse ante kalendas iunias, cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? proculus respondit: non sine causa distinguendum est interesse, utrum per promissorem mora non fuisset, quo minus opus ante kalendas iunias ita, uti stipulatione comprehensum erat, perficeretur, an, cum iam opus effici non posset ante kalendas iunias, stipulator diem in kalendis augustis protulisset. nam si tum diem stipulator protulit, cum iam opus ante kalendas iunias effici non poterat, puto poenam esse commissam nec ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante kalendas iunias fuit, quo stipulator non desideravit id ante kalendas iunias effici, id est quo non est arbitratus ut fieret quod fieri non poterat. aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie kalendas iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quoniam mortuus arbitrari non potuisset et aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo superfuisset. et propemodum etiam si ante kalendas iunias futurum esse coepit opus ante eam diem effici non posse, poena commissa est.


Dig. 45.1.113.1

Proculus 2 epist.

Cum venderet aliquis, promisit emptori fideiussores praestari et rem venditam liberari: quae ut liberetur, nunc desiderat emptor: in mora est is, qui ea stipulatione id futurum promisit: quaero quid iuris sit. proculus respondit: tanti litem aestimari oportet, quanti actoris interest.


Dig. 45.1.114

Ulpianus 17 ad sab.

Si fundum certo die praestari stipuler et per promissorem steterit, quo minus ea die praestetur, consecuturum me, quanti mea intersit moram facti non esse.


Dig. 45.1.115pr.

Papinianus 2 quaest.

Ita stipulatus sum: " te sisti in certo loco: si non steteris, quinquaginta aureos dari spondes?" si dies in stipulatione per errorem omissus fuerit, cum id ageretur, ut certo die sisteres, imperfecta erit stipulatio. non secus ac si quod pondere numero mensura continetur sine adiectione ponderis numeri mensurae stipulatus essem, vel insulam aedificari non demonstrato loco, vel fundum dari non adiecto nomine. quod si ab initio id agebatur, ut quocumque die sisteres et, si non stetisses, pecuniam dares, quasi quaelibet stipulatio sub condicione concepta vires habebit, nec ante committetur, quam fuerit declaratum reum promittendi sisti non posse.


Dig. 45.1.115.1

Papinianus 2 quaest.

Sed et si ita stipulatus fuero: " si in capitolium non ascenderis" vel " alexandriam non ieris, centum dari spondes?" non statim committetur stipulatio, quamvis capitolium ascendere vel alexandriam pervenire potueris, sed cum certum esse coeperit te capitolium ascendere vel alexandriam ire non posse.


Dig. 45.1.115.2

Papinianus 2 quaest.

Item si quis ita stipuletur: " si pamphilum non dederis, centum dari spondes?" pegasus respondit non ante committi stipulationem, quam desisset posse pamphilus dari. sabinus autem existimabat ex sententia contrahentium, postquam homo potuit dari, confestim agendum et tamdiu ex stipulatione non posse agi, quamdiu per promissorem non stetit, quo minus hominem daret, idque defendebat exemplo penus legatae. mucius etenim heredem, si dare potuisset penum nec dedisset, confestim in pecuniam legatam teneri scripsit, idque utilitatis causa receptum est ob defuncti voluntatem et ipsius rei naturam. itaque potest sabini sententia recipi, si stipulatio non a condicione coepit, veluti " si pamphilum non dederis, tantum dare spondes?", sed ita concepta sit stipulatio: " pamphilum dari spondes? si non dederis, tantum dari spondes?" quod sine dubio verum erit, cum id actum probatur, ut, si homo datus non fuerit, et homo et pecunia debeatur. sed et si ita cautum sit, ut sola pecunia non soluto homine debeatur, idem defendendum erit, quoniam fuisse voluntas probatur, ut homo solvatur aut pecunia petatur.


Dig. 45.1.116

Papinianus 4 quaest.

Decem stipulatus a titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a maevio stipularis, sine dubio maevius universi periculum potest subire. sed et si decem petieris a titio, maevius non erit solutus, nisi iudicatum titius fecerit. paulus notat: non enim sunt duo rei maevius et titius eiusdem obligationis, sed maevius sub condicione debet, si a titio exigi non poterit: igitur nec titio convento maevius liberatur ( qui an debiturus sit, incertum est) et solvente titio non liberatur maevius ( qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec maevius pendente stipulationis condicione recte potest conveniri: a maevio enim ante titium excussum non recte petetur.


Dig. 45.1.117

Papinianus 12 quaest.

Si centum homines, quos ego heresve meus eligerem, stipulatus, antequam eligerem, duos heredes reliquero, numero dividitur stipulatio: diversum erit, si iam electis hominibus successerint.


Dig. 45.1.118pr.

Papinianus 27 quaest.

Liber homo, qui bona fide servit mihi, quod stipulanti mihi promittit, prope est, ut omnimodo sit utile, quamvis ex re mea promittat: nam quid aliud dici potest, quo minus liber homo teneatur? nec tamen ideo si stipulanti eidem ex eadem causa spondeam, tenebor: quemadmodum etenim habebit eius actionem adversus me, quod ab alio stipulatus quaereret mihi? hoc itaque latere fructuario servo vel alieno, qui bona fide servit, comparabitur. servus autem fructuario si promittat ex re ipsius vel alienus, qui bona fide servit, emptori, nulla de peculio dabitur in dominum actio: nam in his causis domini esse intelleguntur.


Dig. 45.1.118.1

Papinianus 27 quaest.

" decem hodie dari spondes?" dixi posse vel eo die pecuniam peti nec videri praematurius agi non finito stipulationis die, quod in aliis temporibus iuris est ( nam peti non debet, quod intra tempus comprehensum solvi potest): in proposito enim diem non differendae actionis insertum videri, sed quo praesens ostendatur, esse responsum.


Dig. 45.1.118.2

Papinianus 27 quaest.

" decem mihi aut titio, utrum ego velim, dare spondes?" ex eo, quod mihi dandum est, certi stipulatio est, ex eo, quod illi solvendum, incerti: finge mea interesse titio potius quam mihi solvi, quoniam poenam promiseram, si titio solutum non fuisset.


Dig. 45.1.119

Papinianus 36 quaest.

Doli clausula, quae stipulationibus subicitur, non pertinet ad eas partes stipulationis, de quibus nominatim cavetur.


Dig. 45.1.120

Papinianus 37 quaest.

Si ita stipulatus fuero: " hanc summam centum aureorum dari spondes?", etsi maxime ita exaudiatur ille sermo: " si modo centum aureorum est", non facit condicionem haec adiectio, quoniam si centum non sint, stipulatio nulla est: nec placuit instar habere condicionis sermonem, qui non ad futurum, sed ad praesens tempus refertur, etsi contrahentes rei veritatem ignorant.


Dig. 45.1.121pr.

Papinianus 11 resp.

Ex ea parte cautionis " dolumque malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille", incerti agetur.


Dig. 45.1.121.1

Papinianus 11 resp.

Stipulationis utiliter interponendae gratia mulier ab eo, in cuius matrimonium conveniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinae tempore matrimonii consuetudinem repetisset. nihil causae esse respondi, cur ex stipulatu, quae ex bonis moribus concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit.


Dig. 45.1.121.2

Papinianus 11 resp.

In insulam deportato reo promittendi stipulatio ita concepta: " cum morieris, dari?" non nisi moriente eo committitur.


Dig. 45.1.121.3

Papinianus 11 resp.

Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris aliis contractibus, veluti mandati depositi.


Dig. 45.1.122pr.

Scaevola 28 dig.

Qui romae mutuam pecuniam acceperat solvendam in longinqua provincia per menses tres eamque ibi dari stipulanti spopondisset, post paucos dies romae testato creditori dixit paratum se esse romae eam numerare detracta ea summa, quam creditori suo usurarum nomine dederat. quaesitum est, cum in integrum summam, qua stipulatione obligatus est, optulerit, an eo loco, in quo solvenda promissa est, sua die integra peti posset. respondit posse stipulatorem sua die ibi, ubi solvendam stipulatus est, petere.


Dig. 45.1.122.1

Scaevola 28 dig.

Callimachus mutuam pecuniam nauticam accepit a sticho servo seii in provincia syria civitate beryto usque brentesium: idque creditum esse in omnes navigii dies ducentos, sub pignoribus et hypothecis mercibus a beryto comparatis et brentesium perferendis et quas brentesio empturus esset et per navem beryto invecturus: convenitque inter eos, uti, cum callimachus brentesium pervenisset, inde intra idus septembres, quae tunc proximae futurae essent, aliis mercibus emptis et in navem mercis ipse in syriam per navigium proficiscatur, aut, si intra diem supra scriptam non reparasset merces nec enavigasset de ea civitate, redderet universam continuo pecuniam quasi perfecto navigio et praestaret sumptus omnes prosequentibus eam pecuniam, ut in urbem romam eam deportarent: eaque sic recte dari fieri fide roganti sticho servo lucii titii promisit callimachus. et cum ante idus supra scriptas secundum conventionem mercibus in navem impositis cum erote conservo stichi quasi in provinciam syriam perventurus enavigavit: quaesitum est nave submersa, cum secundum cautionem callimachus merces debito perferendas in nave mansisset eo tempore, quo iam pecuniam brentesio reddere romae perferendam deberet, an nihil prosit erotis consensus, qui cum eo missus erat, cuique nihil amplius de pecunia supra scripta post diem conventionis permissum vel mandatum erat, quam ut eam receptam romam perferret, et nihilo minus actione ex stipulatu callimachus de pecunia domino stichi teneatur. respondit secundum ea quae proponerentur teneri. item quaero, si callimacho post diem supra scriptam naviganti eros supra scriptus servus consenserit, an actionem domino suo semel adquisitam adimere potuerit. respondit non potuisse, sed fore exceptioni locum, si servo arbitrium datum esset eam pecuniam quocumque tempore in quemvis locum reddi.


Dig. 45.1.122.2

Scaevola 28 dig.

Flavius hermes hominem stichum manumissionis causa donavit et ita de eo stipulatus est: " si hominem stichum, de quo agitur, quem hac die tibi donationis causa manumissionisque dedi, a te heredeque tuo manumissus vindictaque liberatus non erit, quod dolo malo meo non fiat, poenae nomine quinquaginta dari stipulatus est flavius hermes, spopondit claudius". quaero, an flavius hermes claudium de libertate stichi convenire potest. respondit nihil proponi, cur non potest. item quaero, an, si flavii hermetis heres a claudii herede poenam supra scriptam petere voluerit, claudii heres libertatem sticho praestare possit, ut poena liberetur. respondit posse. item quaero, si flavii hermetis heres cum claudii herede ex causa supra scripta nolit agere, an nihilo minus sticho libertas ex conventione, quae fuit inter hermetem et claudium, ut stipulatione supra scripta ostenditur, ab herede claudii praestari debeat. respondit debere.


Dig. 45.1.122.3

Scaevola 28 dig.

Coheredes cum praedia hereditaria diviserant, unum praedium commune reliquerunt sub hoc pacto, ut, si quis eorum partem suam alienare voluisset, eam vel coheredi suo vel eius successori venderet centum viginti quinque: quod si quis aliter fecisset, poenam centum invicem stipulati sunt: quaero, cum coheres mulier coheredis liberorum tutores saepius testato convenerit et desideraverit, ut secundum conventionem aut emant aut vendant, hique nihil tale fecerint, an, si mulier extero vendiderit, poena ab ea centum exigi possit. respondit secundum ea quae proponerentur obstaturum doli mali exceptionem.


Dig. 45.1.122.4

Scaevola 28 dig.

Agerius filius familias servo publii maevii stipulanti spopondit se daturum, quidquid patrem suum publio maevio debere constitisset: quaesitum est patre defuncto, antequam constitisset, quid quantumque deberet, an, si adversus heredem eius actum fuisset aliumve successorem et de debito constitisset, agerius teneatur. respondit, si condicio non exstitisset, stipulationem non commissam.


Dig. 45.1.122.5

Scaevola 28 dig.

Seia heres unius tutoris, cum herede pupillae transactione pacto solo facta, maiorem partem solvit, residuam cavit: sed ilico negavit heres se transactionem servare et apud iudicem tutelae egit et victus provocavit ad competentem iudicem et ab eo quoque ad principem idem provocavit et iniusta haec quoque provocatio eius pronuntiata est. quaesitum est, cum per heredem pupillae mora intercesserit, quo minus pecunia in stipulationem deducta ab herede tutoris solveretur nec umquam petierit, an ei hodie debeantur usurae ab herede tutoris. respondit, si seia non cessasset ex stipulatione pecuniam offerre, iure usuras non deberi.


Dig. 45.1.122.6

Scaevola 28 dig.

Duo fratres hereditatem inter se diviserunt et caverunt sibi nihil se contra eam divisionem facturos et, si contra quis fecisset, poenam alter alteri promisit: post mortem alterius qui supervixit petit ab heredibus eius hereditatem quasi ex causa fideicommissi sibi a patre relicti debitam et adversus eum pronuntiatum est, quasi de hoc quoque transactum fuisset: quaesitum est, an poena commissa esset. respondit poenam secundum ea quae proponuntur commissam.


Dig. 45.1.123

Papinianus 1 def.

Si flagitii faciendi vel facti causa concepta sit stipulatio, ab initio non valet.


Dig. 45.1.124

Papinianus 2 def.

" insulam intra biennium illo loco aedificari spondes?" ante finem biennii stipulatio non committitur, quamvis reus promittendi non aedificaverit et tantum residui temporis sit, quo aedificium extrui non possit: neque enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur. idque et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse.


Dig. 45.1.125

Paulus 2 quaest.

Cum stipulamur " quidquid te dare facere oportet " , nihil aliud in stipulationem deducitur quam quod praesenti die debetur: hoc enim solum haec stipulatio demonstrat.


Dig. 45.1.126pr.

Paulus 3 quaest.

Si ita stipulatus fuero: " si titius consul factus fuerit, tunc ex hac die in annos singulos dena dare spondes?", post triennium condicione existente triginta peti potuerunt.


Dig. 45.1.126.1

Paulus 3 quaest.

Titius a maevio fundum detracto usu fructu stipulatus est et ab eodem eiusdem fundi usum fructum: duae sunt stipulationes et minus est in eo usu fructu, quem per se quis promisit, quam in eo, qui proprietatem comitatur. denique si ille usum fructum dederit eumque stipulator non utendo amiserit, tradendo postea fundum detracto usu fructu liberabitur. non idem contingit ei, qui fundum pleno iure promisit et usum fructum dedit, deinde amisso eo proprietatem sine usu fructu tradidit: ille liberatus est dando usum fructum, hic nulla parte obligationis exoneratur, nisi pleno iure fundum effecerit stipulatoris.


Dig. 45.1.126.2

Paulus 3 quaest.

" chrysogonus flavii candidi servus actor scripsit, coram subscribente et adsignante domino meo, accepisse eum a iulio zosa, rem agente iulii quintilliani absentis, mutua denaria mille. quae dari quintilliano heredive eius, ad quem ea res pertinebit, kalendis novembribus, quae proximae sunt futurae, stipulatus est zosas libertus et rem agens quintilliani, spopondit candidus dominus meus. sub die supra scripta si satis eo nomine factum non erit, tunc quo post solvetur, usurarum nomine denarios octo praestari stipulatus est iulius zosas, spopondit flavius candidus dominus meus". subscripsit dominus. respondi: per liberam personam quae neque iuri nostro subiecta est neque bona fide nobis servit, obligationem nullam adquirere possumus. plane si liber homo nostro nomine pecuniam daret vel suam vel nostram, ut nobis solveretur, obligatio nobis pecuniae creditae adquireretur: sed quod libertus patrono dari stipulatus est, inutile est, ut nec ad solutionem proficiat adiectio absentis, cui principaliter obligatio quaerebatur. superest quaeramus, an ex numeratione ipse qui contraxit pecuniam creditam petere possit: nam quotiens pecuniam mutuam dantes eandem stipulamur, non duae obligationes nascuntur, sed una verborum. plane si praecedat numeratio, sequatur stipulatio, non est dicendum recessum a naturali obligatione. sequens stipulatio, in qua sine adiectione nominis usuras stipulatus est, non eodem vitio laborat ( neque enim maligne accipiendum est eidem stipulatum usuras, cui et sortem, videri), ideoque in liberti persona valet stipulatio usurarum et cogitur eam patrono cedere. plerumque enim in stipulationibus verba, ex quibus obligatio oritur, inspicienda sunt: raro inesse tempus vel condicionem ex eo, quod agi apparebit, intellegendum est: numquam personam, nisi expressa sit.


Dig. 45.1.126.3

Paulus 3 quaest.

Si ita stipulatus fuero te sisti et, nisi steteris, aliquid dari, quod promittenti impossibile est: detracta secunda stipulatione prior manet utilis et perinde erit, ac si te sisti stipulatus essem.


Dig. 45.1.127

Scaevola 5 quaest.

Si pupillus sine tutoris auctoritate stichum promittat et fideiussorem dedit, servus autem post moram a pupillo factam decedat, nec fideiussor erit propter pupilli moram obligatus: nulla enim intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. esse autem fideiussorem obligatum ad hoc, ut vivo homine conveniatur vel ex mora sua postea.


Dig. 45.1.128

Paulus 10 quaest.

Si duo rei stipulandi ita extitissent, ut alter utiliter, alter inutiliter stipularetur, ei, qui non habet promissorem obligatum, non recte solvitur, quia non alterius nomine ei solvitur, sed suae obligationis, quae nulla est. eadem ratione qui stichum aut pamphilum stipulatur, si in unum constiterit obligatio, quia alter stipulatoris erat, etiamsi desierit eius esse, non recte solvitur, quia utraque res ad obligationem ponitur, non ad solutionem.


Dig. 45.1.129

Scaevola 12 quaest.

Si quis ita stipulatus fuerit: " decem aureos das, si navis venit et titius consul factus est?" non alias dabitur, quam si utrumque factum sit. idem in contrarium: " dare spondes, si nec navis venit nec titius consul factus sit?" exigendum erit, ut neutrum factum sit. huic similis scriptura est: " si neque navis venit neque titius consul factus est?" at si sic: " dabis, si navis venit aut titius consul factus sit?" sufficit unum factum. et contra: " dabis, si navis non venit aut titius consul factus non est?" sufficit unum non factum.


Dig. 45.1.130

Paulus 15 quaest.

Quod dicitur patrem filio utiliter stipulari, quasi sibi ille stipularetur, hoc in his verum est, quae iuris sunt quaeque adquiri patri possunt: alioquin si factum conferatur in personam filii, inutilis erit stipulatio, veluti ut tenere ei vel ire agere liceat. contra autem filius etiam ut ire patri liceat stipulando adquiret ei: immo et quod in suam personam conferre non potest, hoc patri adquirat.


Dig. 45.1.131pr.

Scaevola 13 quaest.

Iulianus scripsit, si " neque per te neque per heredem tuum titium fieri, quo minus mihi ire liceat" stipuler, non solum titium teneri, si prohibeat, sed etiam coheredes eius.


Dig. 45.1.131.1

Scaevola 13 quaest.

Qui fundum sibi aut titio dari stipulatur, quamvis fundus titio traditus sit, nihilo minus petere fundum potest, ut sibi de evictione promittatur: nam interest eius, quia mandati actione fundum recepturus sit a titio. sed si donationis causa titium interposuit, dicetur traditione protinus reum liberari.


Dig. 45.1.132pr.

Paulus 15 quaest.

Quidam cum filium alienum susciperet, tradenti promiserat certam pecuniae quantitatem, si eum aliter quam ut filium observasset. quaero, si postmodum domo eum propulerit vel moriens nihil ei testamento reliquerit, an stipulatio committetur, et quid intersit, utrum filius an alumnus vel cognatus agentis fuerit. praeterea quaero, si filium suum quis legitime in adoptionem dederit et ita, ut supra scriptum est, stipulatio intercesserit eumque pater adoptivus exheredaverit vel emancipaverit, an stipulatio committatur. respondi: stipulatio utilis est in utroque casu: igitur, si contra conventionem factum sit, committetur stipulatio. sed videamus primum in eo, qui legitime adoptavit, an possit committi, si eum exheredaverit vel emancipaverit: haec enim pater circa filium solet facere: igitur non aliter eum quam ut filium observavit. ergo exheredatus de inofficioso agat. quid ergo dicemus, si et meruit exheredari? emancipatus plane et hoc remedio carebit. quare sic debuit interponi stipulatio, ut, si eum emancipasset vel exheredasset, certum quid promitteret. quo tamen casu commissa stipulatione potest quaeri, an exheredato permittendum esset dicere de inofficioso? maxime, si patri naturali heres extitisset, an victo deneganda est ex stipulatu actio? sed si ei, qui stipulatus est, non debuit denegari victo filio, nec ipsi deneganda erit debitae pecuniae exsecutio. in eo autem, qui non adoptavit, quem intellectum habeat haec conceptio " si eum aliter quam ut filium observasset", non prospicio: an et hic exigimus exheredationem vel emancipationem, res in extraneo ineptas? sed si is, qui legitime adoptavit, nihil facit contra verba stipulationis, cum utitur patrio iure in eo, qui haec non fecit, dicit supervacuo: dici tamen poterit commissam esse stipulationem.


Dig. 45.1.132.1

Paulus 15 quaest.

Filius familias ita stipulatus est: " quantam pecuniam titio credidero, fide tua esse iubes?" et emancipatus credidit: patri non debebit fideiussor, quia nec reus ei tenetur.


Dig. 45.1.133

Scaevola 13 quaest.

Si sic stipulatus sim: " neque per te neque per heredem tuum vim fieri spondes?" et egi, quod mihi vim feceris, recte remanere factum heredis in stipulatione. nam et ex ipsius posteriore vi potest committi stipulatio: non enim ad unam vim pertinet. nam sicut et ipsius et heredis caput, ita ipsius vis vel saepius facta complectitur, ut condemnetur quanti interest. aut si sic volumus factam esse stipulationem: " neque per te neque per heredem tuum fieri?", ut ad unam vim primam teneat: si vim fecerit, amplius ex heredis committi non poterit: ergo si actum sit quasi ex ipsius vi, tota consumpta sit: quod non est verum.


Dig. 45.1.134pr.

Paulus 15 resp.

Titia, quae ex alio filium habebat, in matrimonium coit gaio seio habente familiam: et tempore matrimonii consenserunt, ut filia gaii seii filio titiae desponderetur, et interpositum est instrumentum et adiecta poena, si quis eorum nuptiis impedimento fuisset: postea gaius seius constante matrimonio diem suum obiit et filia eius noluit nubere: quaero, an gaii seii heredes teneantur ex stipulatione. respondit ex stipulatione, quae proponeretur, cum non secundum bonos mores interposita sit, agenti exceptionem doli mali obstaturam, quia inhonestum visum est vinculo poenae matrimonia obstringi sive futura sive iam contracta.


Dig. 45.1.134.1

Paulus 15 resp.

Idem respondit: plerumque ea, quae praefationibus convenisse concipiuntur, etiam in stipulationibus repetita creduntur, sic tamen, ut non ex ea repetitione inutilis efficiatur stipulatio.


Dig. 45.1.134.2

Paulus 15 resp.

Idem respondit, cum septicius litteris suis praestaturum se caverit pecuniam et usuras eius semisses, quae apud sempronium depositae sint: si inter praesentes actum est, intellegendum etiam a parte lucii titii praecessisse verba stipulationis.


Dig. 45.1.134.3

Paulus 15 resp.

Idem respondit, quotiens pluribus specialiter pactis stipulatio una omnibus subicitur, quamvis una interrogatio et responsum unum subiciatur, tamen proinde haberi, ac si singulae species in stipulationem deductae fuissent.


Dig. 45.1.135pr.

Scaevola 5 resp.

Si ita quis promiserit: " decem tibi dabo, qua die petieris, et eorum usuras in dies triginta", quaero, usurae utrum ex die stipulationis an ex die, qua petita sors fuerit, debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex die stipulationis deberi, nisi aliud actum manifeste probaretur.


Dig. 45.1.135.1

Scaevola 5 resp.

Item quaesitum est, quando pecuniam reddere debebo " cum primum petierit". respondit verba quae proponerentur ex die, quo stipulatio facta esset, initium capere.


Dig. 45.1.135.2

Scaevola 5 resp.

Seia cavit lucio titio, quo mandante eo hortos emisset, cum pretium omne cum usuris ab eo recepisset, se in eum proprietatem hortorum translaturam: deinde in continenti inter utrumque convenit, ut intra kalendas apriles primas universam summam mandator numeraret et hortos acciperet. quaeritur, cum ante kalendas apriles non omne pretium cum usuris a lucio titio seiae solutum sit, interposito tamen modico tempore reliquum pretium cum usuris seiae titius solvere paratus fuerit neque seia accipere voluit et usque in hodiernum per titium non stet, quo minus reliquum solveret, an nihilo minus lucius titius, si seiae universam pecuniam solvere paratus sit, ex stipulatu agere possit. respondit posse, si non multo post optulisset nec mulieris quicquam propter eam moram interesset: quod omne ad iudicis cognitionem remittendum est.


Dig. 45.1.135.3

Scaevola 5 resp.

Ea lege donatum sibi esse a seia servum et traditum, ut ne ad fratrem eius aut filium aut uxorem aut socrum perveniret, scripsit et haec ita stipulante seia spopondit titius, qui post biennium heredes reliquit seiam et fratrem, cui ne serviret, expressum erat: quaeritur an seia cum fratre et coherede ex stipulatu agere possit. respondit posse in id quod eius interest.


Dig. 45.1.135.4

Scaevola 5 resp.

Filia, quae de inofficioso agere instituit et transegit postea cum heredibus stipulatione interposita et subiecta doli clausula, apud praefectum de falso testamento egit nec probavit: quaero, an ex doli clausula possit conveniri. respondi nihil ad eam stipulationem id, quod postea actum proponeretur, pertinere.


Dig. 45.1.136pr.

Paulus 5 sent.

Si sub una significatione diversis nominibus ea res, quae in stipulationem deducitur, appellatur, non infirmat obligationem, si alter altero verbo utatur.


Dig. 45.1.136.1

Paulus 5 sent.

Si, qui viam ad fundum suum dari stipulatus fuerit, postea fundum partemve eius ante constitutam servitutem alienaverit, evanescit stipulatio.


Dig. 45.1.137pr.

Venonius 1 stipul.

Continuus actus stipulantis et promittentis esse debet ( ut tamen aliquod momentum naturae intervenire possit) et comminus responderi stipulanti oportet: ceterum si post interrogationem aliud acceperit, nihil proderit, quamvis eadem die spopondisset.


Dig. 45.1.137.1

Venonius 1 stipul.

Si hominem stipulatus sim et ego de alio sensero, tu de alio, nihil acti erit: nam stipulatio ex utriusque consensu perficitur.


Dig. 45.1.137.2

Venonius 1 stipul.

Cum ita stipulatus sum " ephesi dari?" inest tempus: quod autem accipi debeat, quaeritur. et magis est, ut totam eam rem ad iudicem, id est ad virum bonum remittamus, qui aestimet, quanto tempore diligens pater familias conficere possit, quod facturum se promiserit, ut qui ephesi daturum se spoponderit, neque duplomate diebus ac noctibus et omni tempestate contempta iter continuare cogatur neque tam delicate progredi debeat, ut reprehensione dignus appareat, sed habita ratione temporis aetatis sexus valetudinis, cum id agat, ut mature perveniat, id est eodem tempore, quo plerique eiusdem condicionis homines solent pervenire. eoque transacto, quamvis romae remanserit nec possit ephesi pecuniam dare, nihilo minus ei recte condicetur, vel quia per ipsum steterit, quo minus ephesi daret, vel quoniam per alium ephesi possit dari vel quia ubique potest solvere: nam et quod in diem debetur, ante solvi potest, licet peti non potest. quod si duplomate usus aut felici navigatione maturius quam quisque pervenerit ephesum, confestim obligatus est, quia in eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est coniecturae locus.


Dig. 45.1.137.3

Venonius 1 stipul.

Item qui insulam fieri spopondit, non utique conquisitis undique fabris et plurimis operis adhibitis festinare debet nec rursus utroque aut altero contentus esse, sed modus adhibendus est secundum rationem diligentis aedificatoris et temporum locorumque. item si non inchoetur opus, id tantum aestimetur, quod in illo intervallo effici potuit. transactoque tempore, quo insulam consummare oportuerit, si postea aedificetur, liberetur reus, sicut liberatur, qui se daturum spopondit, si quandoque tradit.


Dig. 45.1.137.4

Venonius 1 stipul.

Illud inspiciendum est, an qui centum dari promisit confestim teneatur an vero cesset obligatio, donec pecuniam conferre possit. quid ergo, si neque domi habet neque inveniat creditorem? sed haec recedunt ab impedimento naturali et respiciunt ad facultatem dandi. est autem facultas personae commodum incommodumque, non rerum quae promittuntur. et alioquin si quis stichum dari spoponderit, quaeremus, ubi sit stichus: aut si non multum referre videatur " ephesi daturum se", an, quod ephesi sit, cum ipse romae sit, dare spondeat: nam hoc quoque ad facultatem dandi pertinet, quia in pecunia et in sticho illud commune est, quod promissor in praesentia dare non potest. et generaliter causa difficultatis ad incommodum promissoris, non ad impedimentum stipulatoris pertinet, ne incipiat dici eum quoque dare non posse, qui alienum servum, quem dominus non vendat, dare promiserit.


Dig. 45.1.137.5

Venonius 1 stipul.

Si ab eo stipulatus sim, qui efficere non possit, cum alio possibile sit, iure factam obligationem sabinus scribit.


Dig. 45.1.137.6

Venonius 1 stipul.

Cum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam titius vendiderit vel forum aut basilicam et huiusmodi res, quae publicis usibus in perpetuum relictae sint: ubi omnino condicio iure impleri non potest vel id facere ei non liceat, nullius momenti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quae natura impossibilis est, inserta esset. nec ad rem pertinet, quod ius mutari potest et id, quod nunc impossibile est, postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis ius, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio.


Dig. 45.1.137.7

Venonius 1 stipul.

Si ut aliquid fiat stipulemur, et usitatius et elegantius esse labeo ait sic subici poenam: " si ita factum non erit": at cum quid ne fiat stipulemur, tunc hoc modo: " si adversus ea factum erit": et cum alia fieri, alia non fieri coniuncte stipulemur, sic comprehendendum: " si non feceris, si quid adversus ea feceris".


Dig. 45.1.137.8

Venonius 1 stipul.

Praeterea sciendum est, quod dari stipulemur, non posse nos uni ex heredibus adquiri, sed necesse esse omnibus adquiri: at cum quid fieri stipulemur, etiam unius personam recte comprehendi.


Dig. 45.1.138pr.

Venonius 4 stipul.

Eum, qui certarum nundinarum diebus dari stipuletur, primo die petere posse sabinus ait: proculus autem et ceteri diversae scholae auctores, quamdiu vel exiguum tempus ex nundinarum spatio superesset, peti posse existimant. sed ego cum proculo sentio.


Dig. 45.1.138.1

Venonius 4 stipul.

Cum pure stipulatus sum illud aut illud dari, licebit tibi, quotiens voles, mutare voluntatem in eo quod praestaturus sis, quia diversa causa est voluntatis expressae et eius quae inest.


Dig. 45.1.139

Venonius 6 stipul.

Cum ex causa duplae stipulationis aliquid intendimus, venditoris heredes in solidum omnes conveniendi sunt omnesque debent subsistere, et quolibet eorum defugiente ceteris subsistere nihil prodest, quia in solidum defendenda est venditio, cuius indivisa natura est. sed cum uno defugiente omnes defugisse videantur ideoque omnes teneantur, unicuique pro parte hereditaria praestatio incumbit.


Dig. 45.1.140pr.

Paulus 3 ad ner.

Pluribus rebus praepositis, ita stipulatio facta est: " ea omnia, quae supra scripta sunt, dari?" propius est, ut tot stipulationes, quot res sint.


Dig. 45.1.140.1

Paulus 3 ad ner.

De hac stipulatione: " annua bima trima die id argentum quaque die dari?" apud veteres varium fuit. paulus: sed verius et hic tres esse trium summarum stipulationes.


Dig. 45.1.140.2

Paulus 3 ad ner.

Etsi placeat extingui obligationem, si in eum casum inciderit, a quo incipere non potest, non tamen hoc in omnibus verum est. ecce stipulari viam iter actum ad fundum communem socius non potest, et tamen si is, qui stipulatus fuerat, duos heredes reliquerit, non extinguitur stipulatio. et per partem dominorum servitus adquiri non potest, adquisita tamen conservatur et per partem domini: hoc evenit, si pars praedii servientis vel cui servitur alterius domini esse coeperit.


Dig. 45.1.141pr.

Gaius 2 de verb. oblig.

Si servus aut filius familias ita stipulatus sit: " illam rem aut illam, utram ego velim?", non pater dominusve, sed filius servusve destinare de alterutra debet.


Dig. 45.1.141.1

Gaius 2 de verb. oblig.

Extranei quoque persona si comprehensa fuerit, veluti hoc modo: " utram earum titius elegerit", non aliter stipulator alterutrius petendae facultatem habet, quam si titius elegerit.


Dig. 45.1.141.2

Gaius 2 de verb. oblig.

Pupillus licet ex quo fari coeperit, recte stipulari potest, tamen, si in parentis potestate est, ne auctore quidem patre obligatur: pubes vero, qui in potestate est, proinde ac si pater familias obligari solet. quod autem in pupillo dicimus, idem et in filia familias impubere dicendum est.


Dig. 45.1.141.3

Gaius 2 de verb. oblig.

Si ita fuero stipulatus " mihi aut titio?" et tu mihi daturum te spondeas, secundum omnium opinionem ad interrogatum te respondere, quia constat mihi soli adquiri obligationem, titio autem dumtaxat recte solvitur.


Dig. 45.1.141.4

Gaius 2 de verb. oblig.

Si inter eos, qui romae sunt, talis fiat stipulatio: " hodie carthagine dare spondes?", quidam putant non semper videri impossibilem causam stipulationi contineri, quia possit contingere, ut tam stipulator quam promissor ante aliquod tempus suo quisque dispensatori notum fecerit in eum diem futuram stipulationem ac demandasset promissor quidem suo dispensatori, ut daret, stipulator autem suo, ut acciperet: quod si ita factum fuerit, poterit valere stipulatio.


Dig. 45.1.141.5

Gaius 2 de verb. oblig.

Cum " mihi aut titio" stipulor, dicitur aliam quidem rem in personam meam, aliam in titii designari non posse, veluti " mihi decem aut titio hominem": si vero titio ea res soluta sit, quae in eius persona designata fuerit, licet ipso iure non liberetur promissor, per exceptionem tamen defendi possit.


Dig. 45.1.141.6

Gaius 2 de verb. oblig.

Tempora vero diversa designari posse, veluti " mihi kalendis ianuariis aut titio kalendis februariis?" immo etiam citeriorem diem in titii personam conferri posse, veluti " mihi kalendis februariis, titio kalendis ianuariis?" quo casu talem esse stipulationem intellegemus: " si titio kalendis ianuariis non dederis, mihi kalendis februariis dare spondes?"


Dig. 45.1.141.7

Gaius 2 de verb. oblig.

Sed rursus mihi quidem pure aut titio sub condicione stipulari possum. contra vero si mihi sub condicione aut titio pure, inutilis erit tota stipulatio, nisi in meam personam condicio extiterit, scilicet quia, nisi quod ad me vim acceperit obligatio, adiectio nihil potest valere. hoc tamen ita demum tractari potest, si evidenter apparet pure titii persona adiecta: alioquin cum ita stipulor: " si navis ex africa venerit, mihi aut titio dari spondes?" titii quoque persona sub eadem condicione adici videtur.


Dig. 45.1.141.8

Gaius 2 de verb. oblig.

Ex hoc apparet, si diversa condicio in meam personam, diversa in titii posita sit nec in meam personam extiterit condicio, totam stipulationem nullius momenti futuram: exstante vero mea condicione, si quidem titii quoque condicio extiterit, poterit vel titio solvi: si vero in illius persona defecerit, quasi non adiectus habebitur.


Dig. 45.1.141.9

Gaius 2 de verb. oblig.

Ex his omnibus apparet, licet alterius persona non recte adiciatur, non ideo minus in nostra persona utiliter procedere stipulationem.


Dig. 45.2.0.  De duobus reis constituendis.


Dig. 45.2.1

Modestinus 2 reg.

Qui stipulatur, reus stipulandi dicitur: qui promittit, reus promittendi habetur.


Dig. 45.2.2

Iavolenus 3 ex plaut.

Cum duo eandem pecuniam aut promiserint aut stipulati sunt, ipso iure et singuli in solidum debentur et singuli debent: ideoque petitione acceptilatione unius tota solvitur obligatio.


Dig. 45.2.3pr.

Ulpianus 47 ad sab.

In duobus reis promittendi frustra timetur novatio: nam licet ante prior responderit posterior etsi ex intervallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare et sequentem accedere: et parvi refert, simul spondeant an separatim promittant, cum hoc actum inter eos sit, ut duo rei constituantur: neque ulla novatio fiet.


Dig. 45.2.3.1

Ulpianus 47 ad sab.

Ubi duo rei facti sunt, potest vel ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in solidum sit obligatus possitque ab alterutro peti. et partes autem a singulis peti posse nequaquam dubium est, quemadmodum et a reo et fideiussore petere possumus. utique enim cum una sit obligatio, una et summa est, ut, sive unus solvat, omnes liberentur, sive solvatur, ab altero liberatio contingat.


Dig. 45.2.4

Pomponius 24 ad sab.

Duo rei promittendi sive ita interrogati " spondetis?" respondeant " spondeo" aut " spondemus", sive ita interrogati " spondes?" respondissent " spondemus", recte obligantur.


Dig. 45.2.5

Iulianus 22 dig.

Nemo est qui nesciat alienas operas promitti posse et fideiussorem adhiberi in ea obligatione. et ideo nihil prohibet duos reos stipulandi constitui vel promittendi, sicuti si ab eodem fabro duo rei stipulandi easdem operas stipulentur: et ex contrario duo fabri eiusdem peritiae easdem operas promittere intelleguntur et duo rei promittendi fieri.


Dig. 45.2.6pr.

Iulianus 52 dig.

Duos reos promittendi facturus si utrumque interrogavero, sed alter dumtaxat responderit, verius puto eum qui responderit obligari: neque enim sub condicione interrogatio in utriusque persona fit, ut ita demum obligetur, si alter quoque responderit.


Dig. 45.2.6.1

Iulianus 52 dig.

Duobus autem reis constitutis quin liberum sit stipulatori vel ab utroque vel ab altero dumtaxat fideiussorem accipere, non dubito.


Dig. 45.2.6.2

Iulianus 52 dig.

Sed si a duobus reis stipulandi interrogatus respondisset uni se spondere, ei soli tenetur.


Dig. 45.2.6.3

Iulianus 52 dig.

Duo rei sine dubio ita constitui possunt, ut et temporis ratio habeatur, intra quod uterque respondeat: modicum tamen intervallum temporis, item modicus actus, qui modo contrarius obligationi non sit, nihil impedit, quo minus duo rei sunt. fideiussor quoque interrogatus inter duorum reorum responsa si responderit, potest videri non impedire obligationem reorum, quia nec longum spatium interponitur nec is actus, qui contrarius sit obligationi.


Dig. 45.2.7

Florus 8 inst.

Ex duobus reis promittendi alius in diem vel sub condicione obligari potest: nec enim impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo, qui pure obligatus est, petatur.


Dig. 45.2.8

Ulpianus 1 resp.

His verbis: " eaque praestari stipulanti tibi spopondimus " interesse, quid inter contrahentes actum sit: nam si duo rei facti sint, eum qui absens fuit non teneri, praesentem autem in solidum esse obligatum, aut si minus, in partem fore obstrictum.


Dig. 45.2.9pr.

Papinianus 27 quaest.

Eandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, vel eandem rem duobus similiter commodavi: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum verbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, veluti emptione venditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: " titius et maevius sempronio decem dato".


Dig. 45.2.9.1

Papinianus 27 quaest.

Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque praestaretur, verius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio. non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conventio, quae in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest. quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit.


Dig. 45.2.9.2

Papinianus 27 quaest.

Cum duos reos promittendi facerem ex diversis locis, capuae pecuniam dari stipulatus sim, ex persona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam suscipiunt, nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio.


Dig. 45.2.10

Papinianus 37 quaest.

Si duo rei promittendi socii non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet.


Dig. 45.2.11pr.

Papinianus 11 resp.

Reos promittendi vice mutua fideiussores non inutiliter accipi convenit. reus itaque stipulandi actionem suam dividere si velit ( neque enim dividere cogendus est), poterit eundem ut principalem reum, item qui fideiussor pro altero exstitit, in partes convenire, non secus ac si duos promittendi reos divisis actionibus conveniret.


Dig. 45.2.11.1

Papinianus 11 resp.

Cum tabulis esset comprehensum " illum et illum centum aureos stipulatos" neque adiectum " ita ut duo rei stipulandi essent", virilem partem singuli stipulati videbantur.


Dig. 45.2.11.2

Papinianus 11 resp.

Et e contrario cum ita cautum inveniretur: " tot aureos recte dari stipulatus est iulius carpus, spopondimus ego antoninus achilleus et cornelius dius", partes viriles deberi, quia non fuerat adiectum singulos in solidum spopondisse, ita ut duo rei promittendi fierent.


Dig. 45.2.12pr.

Venonius 2 stipul.

Si ex duobus, qui promissuri sint, hodie alter, alter postera die responderit, proculus non esse duos reos ac ne obligatum quidem intellegi eum, qui postera die responderat, cum actor ad alia negotia discesserit vel promissor, licet peractis illis rebus responderit.


Dig. 45.2.12.1

Venonius 2 stipul.

Si a titio et pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuero eadem decem, vel a servo, et quasi duos reos promittendi constitui, obligatum titium solum iulianus scribit, quamquam, si servus spoponderit, in actione de peculio eadem observari debent, ac si liber fuisset.


Dig. 45.2.13

Venonius 3 stipul.

Si reus promittendi altero reo heres extiterit, duas obligationes eum sustinere dicendum est. nam ubi quidem altera differentia obligationum esse possit, ut in fideiussore et reo principali, constitit alteram ab altera perimi: cum vero eiusdem duae potestatis sint, non potest repperiri qua altera potius quam alteram consummari. ideoque et si reus stipulandi heres exstiterit, duas species obligationis eum sustinere.


Dig. 45.2.14

Paulus 2 manual.

Et stipulationum praetoriarum duo rei fieri possunt.


Dig. 45.2.15

Gaius 2 de verb. oblig.

Si id, quod ego et titius stipulamur, in singulis personis proprium intellegatur, non poterimus duo rei stipulandi constitui, veluti cum usum fructum aut dotis nomine dari stipulemur: idque et iulianus scribit. idem ait, et si titius et seius decem aut stichum, qui titii sit, stipulati fuerint, non videri eos duos reos stipulandi, cum titio decem tantum, seio stichus aut decem debeantur: quae sententia eo pertinet, ut, quamvis vel huic vel illi decem solverit vel seio stichum, nihilo minus alteri obligatus manet. sed dicendum est, ut, si decem alteri solverit, ab altero liberetur.


Dig. 45.2.16

Gaius 3 de verb. oblig.

Ex duobus reis stipulandi si semel unus egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit.


Dig. 45.2.17

Paulus 8 ad plaut.

Sive a certis personis heredum nominatim legatum esset, sive ab omnibus excepto aliquo, atilicinus sabinus cassius pro hereditariis partibus totum eos legatum debituros aiunt, quia hereditas eos obligat. idem est, cum omnes heredes nominantur.


Dig. 45.2.18

Pomponius 5 ex plaut.

Ex duobus reis eiusdem stichi promittendi factis alterius factum alteri quoque nocet.


Dig. 45.2.19

Pomponius 37 ad q. muc.

Cum duo eandem pecuniam debent, si unus capitis deminutione exemptus est obligatione, alter non liberatur. multum enim interest, utrum res ipsa solvatur an persona liberetur. cum persona liberatur manente obligatione, alter durat obligatus: et ideo si aqua et igni interdictum est alicuius ^ alicui^ fideiussor postea ab eo datus tenetur.


Dig. 45.3.0.  De stipulatione servorum.


Dig. 45.3.1pr.

Iulianus 52 dig.

Cum servus stipuletur, nihil interest sibi an domino an vero sine alterutra eorum adiectione dari stipuletur.


Dig. 45.3.1.1

Iulianus 52 dig.

Si servus tuus, qui mihi bona fide serviebat, peculium habuerit, quod ad te pertineat, et ego ex eo pecuniam titio credidero, nummi tui manebunt, stipulando autem mihi servus eandem pecuniam nihil aget: vindicando ergo eam pecuniam tu consequi poteris.


Dig. 45.3.1.2

Iulianus 52 dig.

Si servus communis meus et tuus ex peculio, quod ad te solum pertinebat, mutuam pecuniam dederit, obligationem tibi adquiret et, si eandem mihi nominatim stipulatus fuerit, debitorem a te non liberabit, sed uterque nostrum habebit actionem, ego ex stipulatu, tu quod pecunia tua numerata sit: debitor tamen me doli mali exceptione summovere poterit.


Dig. 45.3.1.3

Iulianus 52 dig.

Quod servus meus meo servo dari stipulatur, id perinde haberi debet, ac si mihi stipuletur: item quod tuo servo stipulatur, perinde ac si tibi stipulatus esset, ut altera stipulatio obligationem pariat, altera nullius momenti sit.


Dig. 45.3.1.4

Iulianus 52 dig.

Communis servus duorum servorum personam sustinet. idcirco si proprius meus servus communi meo et tuo servo stipulatus fuerit, idem iuris erit in hac una conceptione verborum, quod futurum esset, si separatim duae stipulationes conceptae fuissent, altera in personam mei servi, altera in personam tui servi: neque existimare debemus partem dimidiam tantum mihi adquiri, partem nullius esse momenti, quia persona servi communis eius condicionis est, ut in eo, quod alter ex dominis potest adquirere, alter non potest, perinde habeatur, ac si eius solius esset, cui adquirendi facultatem habeat.


Dig. 45.3.1.5

Iulianus 52 dig.

Si fructuarius servus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actionem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere posse, et, si promissor fructuario solvisset, liberatur.


Dig. 45.3.1.6

Iulianus 52 dig.

Cum servus communis titii et maevii stipulatur in hunc modum: " decem kalendis titio dare spondes? si decem kalendis titio non dederis, tunc maevio viginti dare spondes?" duae stipulationes esse videntur, sed si kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in secunda obligatione maevio commissa titius exceptione doli summovebitur.


Dig. 45.3.2

Ulpianus 4 ad sab.

Servus communis ipse sibi stipulari non potest, quamvis constaret eum se stipulari domino posse: non enim se domino adquirit, sed de se obligationem.


Dig. 45.3.3

Ulpianus 5 ad sab.

Si servus rei publicae vel municipii vel coloniae stipuletur, puto valere stipulationem.


Dig. 45.3.4

Ulpianus 21 ad sab.

Si servus communis sibi et uni ex dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, veluti titio et maevio, et titio: et probabile est, ut titio dodrans, maevio quadrans debeatur.


Dig. 45.3.5

Ulpianus 48 ad sab.

Servus communis sic omnium est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indivisis, ut intellectu magis partes habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur vel quaqua alia ratione adquirit, omnibus adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. licet autem ei et nominatim alicui ex dominis stipulari vel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. sed si non nominatim domino stipuletur, sed iussu unius dominorum, hoc iure utimur, ut soli ei adquirat, cuius iussu stipulatus est.


Dig. 45.3.6

Pomponius 26 ad sab.

Ofilius recte dicebat et per traditionem accipiendo vel deponendo commodandoque posse soli ei adquiri, qui iussit: quae sententia et cassii et sabini dicitur.


Dig. 45.3.7pr.

Ulpianus 48 ad sab.

Proinde et si quattuor forte dominos habuerit et duorum iussu stipulatus sit, his solis adquiret qui iusserunt, magisque est, ut non aequaliter, sed pro portione dominica totum eis adquiratur. idem puto et si nominatim eis stipulatus esse proponatur: nam et si omnium iussu stipulatus sit vel omnibus nominatim, non dubitaremus omnibus pro dominicis eum portionibus, non pro virilibus adquirere.


Dig. 45.3.7.1

Ulpianus 48 ad sab.

Si servus communis ab uno ex sociis stipulatus sit, si quidem nominatim alteri socio, ei soli debetur: sin autem sine ulla adiectione pure stipulatus sit, reliquas partes is servus ceteris sociis praeter eam partem, ex qua promissor dominus esset, adquiret. sed si iussu unius socii stipulatus est, idem iuris est, quod esset, si eidem illi socio nominatim dari stipulatus esset. interdum etiamsi neque iussu neque nominatim alteri ex dominis stipularetur, ei tamen soli adquirere eum iuliano placuit: ut puta si quid forte stipuletur, quod utrique adquiri non potest. veluti servitutem ad fundum cornelianum stipulatus est, qui fundus sempronii erat alterius ex dominis: ei soli adquirit.


Dig. 45.3.8

Gaius l.S. de cas.

Item si alter ex dominis uxorem ducturus sit et huic servo dos promittatur.


Dig. 45.3.9pr.

Ulpianus 48 ad sab.

Item si servus duorum titii et maevii hominem, qui titii erat, stipulatus fuerit, ei soli adquirit, cuius non fuit. sed si stipulatus sit stichum sibi et " maevio et titio dari spondes?", totum eum maevio adquirit: quod enim alteri ex dominis adquirere non potest, id ad eum, qui ad obligationem admittitur, pertinet.


Dig. 45.3.9.1

Ulpianus 48 ad sab.

Si, cum duos dominos servus haberet, stipulatus fuerit illi aut illi dominis suis, quaesitum est, an consistat stipulatio. cassius inutilem esse stipulationem scripsit et iulianus cassii sententiam probat eoque iure utimur.


Dig. 45.3.10

Iulianus 52 dig.

Sed et si ita stipuletur: " titio decem aut maevio fundum dare spondes?", quia incertum est, utri eorum adquisierit actionem, idcirco inutilis stipulatio existimanda est.


Dig. 45.3.11

Ulpianus 48 ad sab.

Sed si sibi aut primo aut secundo dominis suis stipulatus sit, et hic tantundem erit probandum, quod iulianus, inutilem esse stipulationem. sed utrum adiectio inutilis est aut tota stipulatio utilis non est? puto adiectionem solam esse inutilem: eo enim quod ait " mihi" omnibus adquisiit ex stipulatu actionem. an ergo in ceterorum persona solutio locum habeat exemplo extraneae personae? et puto vel solvi eis posse, quemadmodum cum ego mihi aut titio stipuler. cur ergo cum primo aut secundo dominis stipulatio non constitit nec solutio est? illa ratio est, quia non invenimus, in cuius persona stipulatio constitit, in cuius solutio.


Dig. 45.3.12

Paulus 10 quaest.

Nam cum uterque obligationis capax sit, non invenimus, quis adiectus sit, quia non est, qui petere possit.


Dig. 45.3.13

Ulpianus 48 ad sab.

Cum enim stipulatur domino aut extraneo servus, utrumque consistet et in domini persona stipulatio et in extranei solutio: at hic to isazon corrumpit stipulationem et solutionem.


Dig. 45.3.14

Iulianus 3 ad urs. ferocem.

Servus meus cum apud furem esset, furi dari stipulatus est: negat furi deberi sabinus, quia eo tempore, quo stipulatus est, ei non serviret: sed nec ego ex ea stipulatione agere potero. sed si detracta furis persona stipulatus est, mihi quidem adquiritur actio, sed furi nec mandati nec alia actio adversus me dari debet.


Dig. 45.3.15

Florus 8 inst.

Sive mihi sive sibi sive conservo suo sive inpersonaliter dari servus ^ servi^ meus stipuletur, mihi adquiret.


Dig. 45.3.16

Paulus 4 reg.

Servus hereditarius futuro heredi nominatim dari stipulatus nihil agit, quia stipulationis tempore heres dominus eius non fuit.


Dig. 45.3.17

Pomponius 9 ad sab.

Si communis servus meus et tuus viam vel iter vel actum stipuletur sine adiectione nominis nostri, cum ego solus fundum vicinum habeam, soli mihi eam adquirit: quod et si tu fundum habeas, mihi quoque in solidum servitus adquiritur.


Dig. 45.3.18pr.

Papinianus 27 quaest.

Si servus communis maevii et castrensis peculii defuncto filio familias milite, antequam adeat institutus hereditatem, stipuletur, socio, qui solus interim dominus invenitur, tota stipulatio quaeretur, quoniam partem non facit hereditas eius quae nondum est. non enim, si quis heredem existere filio familias dixerit, statim et hereditatem eius iam esse consequens erit, cum beneficium principalium constitutionum in eo locum habet, ut filius familias de peculio testari possit: quod privilegium cessat, priusquam testamentum aditione fuerit confirmatum.


Dig. 45.3.18.1

Papinianus 27 quaest.

Si servus titii et maevii partem, quae maevii est, sibi dari stipuletur, nulla stipulatio est, cum, si titio dari stipulatus fuisset, titio adquireretur. quod si simpliciter concepta est stipulatio, veluti: " partem eam, quae maevii est, dare spondes?" non adiecto " mihi", prope est, ut, quia sine vitio concepta est stipulatio, sequatur eius personam, cuius potest.


Dig. 45.3.18.2

Papinianus 27 quaest.

Servus capto domino ab hostibus domino dari stipulatus est. quamvis quae simpliciter stipulatur vel ab alio accepit, etiam ad heredem captivi pertinent aliudque sit iuris in persona filii, quia nec tunc fuit in potestate, cum stipularetur, nec postea deprehenditur ( ut servus) in hereditate, tamen in proposito potest quaeri, num ex hac stipulatione nihil adquisitum heredi videtur, quomodo si servus hereditarius defuncto aut etiam heredi futuro stipulatus fuisset. sed in hac specie servus filio exaequabitur: nam et si filius captivi patri suo stipulatus fuerit dari, res in pendenti erit et si pater apud hostes decesserit, nullius momenti videbitur fuisse stipulatio, quoniam alii, non sibi stipulatus est.


Dig. 45.3.18.3

Papinianus 27 quaest.

Cum servus fructuarius operas suas locasset et eo nomine pecuniam in annos singulos dari stipulatus esset, finito fructu domino residui temporis adquiri stipulationem iulianus scriptum reliquit. quae sententia mihi videtur firmissima ratione subnixa: nam si in annos forte quinque locatio facta sit, quoniam incertum est, fructus in quem diem duraturus sit, singulorum annorum initio cuiusque anni pecunia fructuario quaereretur: secundum quae non transit ad alterum stipulatio, sed unicuique tantum adquiritur, quantum ratio iuris permittit. nam et cum idem servus ita stipuletur: " quantam pecuniam tibi intra illum diem dedero, tantam dari spondes?" in pendenti est, quis ex stipulatu sit habiturus actionem: si enim ex re fructuarii vel operis suis pecuniam dedero, fructuario, si vero aliunde, domino stipulatio quaeretur.


Dig. 45.3.19

Scaevola 13 quaest.

Si alienus servus duobus bonae fidei serviens ex unius eorum re adquirat, ratio facit, ut ei ex cuius re adquisiit id totum ei adquirat, sive ei soli sive quasi duobus serviat: nam et in veris dominis quotiens utrique adquiritur, totiens partes adquiri: ceterum si alii non adquiratur, alium solidum habiturum. igitur eadem ratio erit et in proposito, ut hic servus alienus, qui mihi et tibi bona fide servit, mihi solidum ex re mea adquirat, quia tibi non potest adquiri, quia non sit ex re tua.


Dig. 45.3.20pr.

Paulus 15 quaest.

Liber homo bona fide mihi servit: stipulatur ex re mea vel ex operis suis stichum, qui ipsius est: magis est, ut mihi adquirat, quia et si servus esset meus, adquireret mihi: nec enim illud dici debet, quasi ille quoque in peculio eius esset. sed si ex re mea stichum, qui meus est, stipulatur, sibi adquiret.


Dig. 45.3.20.1

Paulus 15 quaest.

Apud labeonem ita scriptum est: filium et filiam in sua potestate pater intestatus reliquit: filia eo animo fuit semper, ut existimaret nihil ad se ex hereditate patris pertinere: deinde frater eius filiam procreavit et eam infantem reliquit: tutores servo avito eius imperaverunt, ut ab eo, cui res avi hereditatis vendiderunt, stipularetur, quanta pecunia ad eum pervenisset: ex ea stipulatione quid pupillae adquisitum sit, peto rescribas. paulus: est quidem verum bona fide possessum servum ex re eius cui servit stipulantem possessori adquirere: sed si res, quae ex hereditate avi communes fuerunt, in venditionem hereditatis venerunt, non videtur ex re pupillae totum pretium stipulari ideoque utrisque adquirit.


Dig. 45.3.21

Venonius 1 stipul.

Si servus communis ita stipuletur: " kalendis ianuariis decem titio aut maevio dominis, uter eorum tunc vivet, dare spondes?", inutilem esse stipulationem iulianus scribit, quia non possit in pendenti esse stipulatio nec apparere, utri eorum sit adquisitum.


Dig. 45.3.22

Nerva 2 resp.

Servum fructuarium ex re domini inutiliter fructuario stipulari, domino ex re fructuarii utiliter stipulari.


Dig. 45.3.23

Paulus 9 ad plaut.

Eadem de eo dicenda sunt, cui usus legatus est.


Dig. 45.3.24

Nerva 2 resp.

Et si duorum usus fructus sit, quod ex operis suis alteri eorum stipulatus sit, pro ea dumtaxat parte, ex qua usus fructus eius sit, adquiri.


Dig. 45.3.25

Venonius 12 stipul.

Si servus hereditarius stipulatus fuerit et fideiussores acceperit posteaque adita fuerit hereditas, dubitatur, utrum ex die interpositae stipulationis tempus cedat an ex adita hereditate: item si servus eius, qui apud hostes sit, fideiussores acceperit. et cassius existimat tempus ex eo computandum, ex quo agi cum eis potuerit, id est ex quo adeatur hereditas aut postliminio dominus revertatur.


Dig. 45.3.26

Paulus 1 manual.

Usus fructus sine persona esse non potest et ideo servus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. legari autem ei posse usum fructum dicitur, quia dies eius non cedit statim: stipulatio autem pura suspendi non potest. quid ergo, si sub condicione stipuletur? nec hoc casu valeat stipulatio, quia ex praesenti vires accipit stipulatio, quamvis petitio ex ea suspensa sit.


Dig. 45.3.27

Paulus 2 manual.

Servus communis sive emat sive stipuletur, quamvis pecunia ex peculio detur, quod alterum ex dominis sequitur, utrique tamen adquirit. diversa causa est fructuarii servi.


Dig. 45.3.28pr.

Gaius 3 de verb. oblig.

Si ex re domini domino aut fructuario servus stipulatus fuerit, domino quidem adquiri obligationem iulianus scripsit, solvi autem fructuario posse, quasi quolibet adiecto.


Dig. 45.3.28.1

Gaius 3 de verb. oblig.

Si servus communis ex re unius stipulatus erit, magis placuit utrique adquiri, sed eum, cuius ex re facta est stipulatio, cum socio communi dividundo aut societatis iudicium de parte reciperanda recte acturum: idemque esse dicendum et si ex operis suis alteri ex dominis servus adquirit.


Dig. 45.3.28.2

Gaius 3 de verb. oblig.

Si ipsi domini singuli eadem decem servo communi dari fuerint stipulati et semel responsum secutum fuerit, duo rei stipulandi erunt, cum placeat dominum servo dari stipulari posse.


Dig. 45.3.28.3

Gaius 3 de verb. oblig.

Sicuti uni nominatim stipulando ei soli adquirit, ita placet et si rem emat nomine unius ex dominis, ei soli servum adquirere. item si credat pecuniam, ut uni ex dominis solveretur, vel quodlibet aliud negotium gerat, posse eum nominatim exprimere, ut uni ex dominis restituatur aut solvatur.


Dig. 45.3.28.4

Gaius 3 de verb. oblig.

Illud quaesitum est, an heredi futuro servus hereditarius stipulari possit. proculus negavit, quia is eo tempore extraneus est. cassius respondit posse, quia qui postea heres extiterit, videretur ex mortis tempore defuncto successisse: quae ratio illo argumento commendatur, quod heredis familia ex mortis tempore funesta facta intellegitur, licet post aliquod tempus heres extiterit: manifestum igitur est servi stipulationem ei adquiri.


Dig. 45.3.29

Paulus 72 ad ed.

Si communis servus sic stipulatus sit: " decem illi domino, eadem decem alteri dare spondes?", dicemus duos reos esse stipulandi.


Dig. 45.3.30

Paulus 1 ad plaut.

Servus alienus alii nominatim stipulando non adquirit domino.


Dig. 45.3.31

Paulus 8 ad plaut.

Si iussu fructuarii aut bonae fidei possessoris servus stipuletur, ex quibus causis non solet iis adquiri, domino adquirit. non idem dicetur, si nomen ipsorum in stipulatione positum sit.


Dig. 45.3.32

Paulus 9 ad plaut.

Si, cum duorum usus fructus esset in servo, et is servus uni nominatim stipulatus sit ex ea re, quae ad utrosque pertinet, sabinus ait, quoniam soli obligatus esset, videndum esse, quemadmodum alter usuarius partem suam recipere possit, quoniam inter eos nulla communio iuris esset. sed verius est utili communi dividundo iudicio inter eos agi posse.


Dig. 45.3.33pr.

Paulus 14 ad plaut.

Si liber homo vel alienus qui bona fide servit ex re alterius iussu possessoris stipuletur, iulianus ait liberum quidem sibi adquirere, servum vero domino, quia iussum domino cohaereat.


Dig. 45.3.33.1

Paulus 14 ad plaut.

Si duo rei stipulandi usum fructum in servo habeant vel quibus bona fide serviebat et iussu unius a debitore stipuletur, ei soli adquirit.


Dig. 45.3.34

Iavolenus 2 ad plaut.

Si servus testamento manumissus, cum se liberum esse ignoraret et in causa hereditaria maneret, pecuniam heredi stipulatus est, nihil debebitur heredibus, si modo scierint eum testamento manumissum, quia non potest videri iustam servitutem servisse iis, qui illum liberum esse non ignorabant. distat ista causa eius, qui liber emptus bona fide servit, quia in eo et ipsius et emptoris existimatio consentit: ceterum is, qui scit hominem liberum esse, quamvis ille condicionem suam ignoret, ne possidere quidem eum potest videri.


Dig. 45.3.35

Modestinus 7 reg.

Servus hereditarius et heredi futuro et hereditati recte stipulatur.


Dig. 45.3.36

Iavolenus 14 epist.

Quod servus stipulatus est, quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti, quia qui pro derelicto rem habet, omnimodo a se reiecit nec potest eius operibus uti, quem eo iure ad se pertinere noluit. quod si ab alio adprehensus est, stipulatione ei adquirere poterit: nam et haec genere quodam donatio est. inter hereditarium enim servum et eum, qui pro derelicto habetur, plurimum interest, quoniam alter hereditatis iure retinetur, nec potest relictus videri qui universo hereditatis iure continetur, alter voluntate domini derelictus non potest videri ad usum eius pertinere, a quo relictus est.


Dig. 45.3.37

Pomponius 3 ad q. muc.

Si communis servus ita stipularetur: " lucio titio et gaio seio dari spondes?", qui sunt domini illius, pro virilibus partibus eis ex stipulatione debetur: si vero ita: " dominis meis dare spondes?", pro parte, qua domini essent: si vero ita: " lucio titio et gaio seio dominis meis dare spondes?", dubitaretur, utrumne viriles partes an pro dominica portione eis deberetur. et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse videtur pro virili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum vocabula pro demonstratione habeantur.


Dig. 45.3.38

Pomponius 5 ad q. muc.

Si servus meus a liberto meo " operas sibi dari" stipuletur, inutilem stipulationem esse celsus scribit: aliter atque si non adiecto hoc verbo " sibi" stipulatus fuerit.


Dig. 45.3.39

Pomponius 22 ad q. muc.

Cum servus, in quo usum fructum habemus, proprietatis domino ex re fructuarii vel ex operis eius nominatim stipuletur, adquiritur domino proprietatis: sed qua actione fructuarius reciperare possit a domino proprietatis, requirendum est. item si servus bona fide nobis serviat et id, quod nobis adquirere poterit, nominatim domino suo stipulatus fuerit, ei adquirit: sed qua actione id reciperare possumus, quaeremus. et non sine ratione est, quod gaius noster dixit, condici id in utroque casu posse domino.


Dig. 45.3.40

Pomponius 33 ad q. muc.

Quidquid contraxit servus, dum nobis servit, etiam si stipulationem contulit in alienationem vel manumissionem suam, tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit. idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suae tempus contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit.