Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0196B] |
Caput XXXIVDe anima sororis ejus visa qualitere corpore sit egressa.
[0196C] Gregorius. Cumque die altero eadem venerabilis femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum 1) in cella consistens, elevatis in aera oculis vidit ejusdem sororis suae animam de ejus corpore egressam, in columba specie coeli secreta penetrare. Qui tantae ejus gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias reddidit, ejusque obitum fratribus denuntiavit. Quos etiam protinus misit, ut ejus corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit ut quorum mens una semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.
―――――――― 1) [0196D] Die 10 Februarii, quo Scholastica colitur. |